0:00

Aeneid

Book 2

P. Vergilius Maro

Aeneas

Primus se, Danaum magna comitante caterva,
370
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:

Androgeos

«Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.»
375

Aeneas

Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
380
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
sternimus: adspirat primo fortuna labori.
385

Coroebus

Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
«O socii, qua prima» inquit «fortuna salutis
monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat?
390
Arma dabunt ipsi.» Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur, laterique Argivum accommodat ensem.

Aeneas

Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
395
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
fida petunt: pars ingentem formidine turpi
400
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,
ad caelum tendens ardentia lumina frustra, —
405
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus,
et sese medium iniecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
Hic primum ex alto delubri culmine telis
410
nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes
armorum facie et Graiarum errore iubarum.
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
undique collecti invadunt, acerrimus Aiax,
et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;
415
adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram
420
fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
apparent; primi clipeos mentitaque tela
adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus
Penelei dextra divae armipotentis ad aram
425
procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
qui fuit in Teucris et servantissimus aequi:
dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque
confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
labentem pietas nec Apollinis infula texit.
430
Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent
ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
435
iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;
protinus ad sedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
bella forent, nulli tota morerentur in urbe.
Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis
440
cernimus, obsessumque acta testudine limen.
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos
nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris
protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
Dardanidae contra turris ac tota domorum
445
culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
extrema iam in morte parant defendere telis;
auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
devolvunt; alii strictis mucronibus imas
obsedere fores; has servant agmine denso.
450
Instaurati animi, regis succurrere tectis,
auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat caecaeque fores et pervius usus
tectorum inter se Priami, postesque relicti
a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,
455
saepius Andromache ferre incomitata solebat
ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde
tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
460
eductam tectis, unde omnis Troia videri
et Danaum solitae naves et Achaia castra,
adgressi ferro circum, qua summa labantis
iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam
465
cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum
telorum interea cessat genus.
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
exsultat, telis et luce coruscus aëna;
470
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus
frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
lubrica convolvit sublato pectore terga
arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
475
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,
armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
Ipse inter primos correpta dura bipenni
limina perrumpit, postisque a cardine vellit
480
aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit
robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Adparet domus intus, et atria longa patescunt;
adparent Priami et veterum penetralia regum,
armatosque vident stantis in limine primo.
485
At domus interior gemitu miseroque tumultu
miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes
femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant;
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.
490
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
custodes sufferre valent; labat ariete crebro
ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant
immissi Danai, et late loca milite complent.
495
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit, oppositasque evicit gurgite moles,
fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis
cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem
caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas;
500
vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras
sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
barbarico postes auro spoliisque superbi,
procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.
505
Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
Urbis uti captae casum convolsaque vidit
limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
arma diu senior desueta trementibus aevo
circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
510
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
515
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et divom amplexae simulacra sedebant.

Hecuba

Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
ut vidit, «Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
impulit his cingi telis? Aut quo ruis?» inquit;
520
«Non tali auxilio nec defensoribus istis
tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
aut moriere simul.» Sic ore effata recepit
ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
525

Aeneas

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
unus natorum Priami, per tela, per hostis
porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
530
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:

Priamus

«At tibi pro scelere», exclamat, «pro talibus ausis,
535
di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
persolvant grates dignas et praemia reddant
debita, qui nati coram me cernere letum
fecisti et patrios foedasti funere voltus.
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
540
talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro
reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.»

Aeneas

Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
545
e summo clipei nequiquam umbone pependit.

Pyrrhus

Cui Pyrrhus: «Referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori; illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Nunc morere.» Hoc dicens altaria ad ipsa trementem
550
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.

Aeneas

Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem
555
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

Source Text: Virgil The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil Ginn and Co. 1881. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.