0:00
Aeneid
Book 2
P. Vergilius Maro
Aeneas
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
318
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
319
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
320
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
321
«Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?»
322
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
323
Panthus
«Venit summa dies et ineluctabile tempus
324
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
325
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
326
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
327
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
328
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
329
insultans; portis alii bipatentibus adsunt,
330
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
331
obsedere alii telis angusta viarum
332
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
333
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
334
portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.»
335
Aeneas
Talibus Othryadae dictis et numine divom
336
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
337
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
338
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
339
Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque,
340
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
341
Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus
342
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
343
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
344
infelix, qui non sponsae praecepta furentis
345
audierit.
346
Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
347
incipio super his: «Iuvenes, fortissima frustra
348
pectora, si vobis audentem extrema cupido
349
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
350
excessere omnes, adytis arisque relictis,
351
di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
352
incensae; moriamur et in media arma ruamus.
353
Una salus victis, nullam sperare salutem.»
354
Sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu
355
raptores atra in nebula, quos improba ventris
356
exegit caecos rabies, catulique relicti
357
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
358
vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus
359
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.
360
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
361
explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
362
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
363
plurima perque vias sternuntur inertia passim
364
corpora, perque domos et religiosa deorum
365
limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
366
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
367
victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
368
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
369