0:00
Elegies
Book 4
Propertius
1
"hoc, quodcumque vidēs, hospes, quā maxima Rōma est,
1
ante Phrygem Aenēān collis et herba fuit;
2
atque ubi Nāvālī stant sacra Palātia Phoebō,
3
Euandrī profugae concubuēre bovēs.
4
fictilibus crēvēre deīs haec aurea templa,
5
nec fuit opprobriō facta sine arte casa;
6
Tarpējusque pater nūdā dē rūpe tonābat,
7
et Tiberīs nostrīs advena būbus erat.
8
quā gradibus domus ista Remī sē sustulit, ōlim
9
ūnus erat frātrum maxima rēgna focus.
10
cūria, praetextō quae nunc nitet alta senātū,
11
pellītōs habuit, rūstica corda, Patrēs.
12
būcina cōgēbat prīscōs ad verba Quirītīs:
13
centum illī in prātō saepe senātus erat.
14
nec sinuōsa cavō pendēbant vēla theātrō,
15
pulpita sollemnīs nōn oluēre crocōs.
16
nūllī cūra fuit externōs quaerere dīvōs,
17
cum tremeret patriō pendula turba sacrō,
18
annuaque accēnsō celebrante Parīlia faenō,
19
quālia nunc curtō lustra novantur equō.
20
Vesta corōnātīs pauper gaudēbat asellīs,
21
dūcēbant macrae vīlia sacra bovēs.
22
parva sagīnātī lūstrābant compita porcī,
23
pāstor et ad calamōs exta litābat ovis.
24
verbera pellītus saetōsa movēbat arātor,
25
unde licēns Fabius sacra Lupercus habet.
26
nec rudis īnfēstīs mīles radiābat in armīs:
27
miscēbant ustā proelia nūda sude.
28
prīma galērītus posuit praetōria Lycmōn,
29
magnaque pars Tatiō rērum erat inter ovīs.
30
hinc Titiēs Ramnēsque virī Lucerēsque Solōnī,
31
quattuor hinc albōs Rōmulus ēgit equōs.
32
quippe suburbānae parvā minus urbe Bovillae
33
et, quī nunc nūllī, maxima turba Gabī.
34
et stetit Alba potēns, albae suis ōmine nāta,
35
ac tibi Fīdēnās longa erat īsse via.
36
nīl patrium nisi nōmen habet Rōmānus alumnus:
37
sanguinis altrīcem nōn pudet esse lupam.
38
hūc melius profugōs mīsistī, Trōja, Penātīs;
39
heu quālī vecta est Dardana puppis ave!
40
jam bene spondēbant tunc ōmina, quod nihil illam
41
laeserat abjēgnī venter apertus equī,
42
cum pater in nātī trepidus cervīce pependit,
43
et verita est umerōs ūrere flamma piōs.
44
tunc animī vēnēre Decī Brūtīque secūrēs,
45
vēxit et ipsa suī Caesaris arma Venus,
46
arma resurgentis portāns victrīcia Trōjae:
47
fēlīx terra tuōs cēpit, Iūle, deōs,
48
sī modo Avernālis tremulae cortīna Sibyllae
49
dīxit Aventīnō rūra pianda Remō,
50
aut sī Pergameae sērō rata carmina vātis
51
longaevum ad Priamī vēra fuēre caput:
52
"vertite equum, Danaī! male vincitis! Īlia tellūs
53
vīvet, et huic cinerī Juppiter arma dabit."
54
optima nūtrīcum nostrīs lupa Mārtia rēbus,
55
quālia crēvērunt moenia lacte tuō!
56
moenia namque piō cōner dispōnere versū:
57
ei mihi, quod nostrō est parvus in ōre sonus!
58
sed tamen exiguō quodcumque ē pectore rīvī
59
flūxerit, hoc patriae serviet omne meae.
60
Ennius hirsūtā cingat sua dicta corōnā:
61
mī folia ex hederā porrige, Bacche, tuā,
62
ut nostrīs tumefacta superbiat Umbria librīs,
63
Umbria Rōmānī patria Callimachī!
64
scandentīs quisquis cernit dē vallibus arcēs,
65
ingeniō mūrōs aestimet ille meō!
66
Rōma, favē, tibi surgit opus, date candida cīvēs
67
ōmina, et inceptīs dextera cantet avis!
68
sacra diēsque canam et cognōmina prīsca locōrum:
69
hās meus ad mētās sūdet oportet equus."
70
"quō ruis imprūdēns, vage, dīcere fāta, Propertī?
71
nōn sunt ā dextrō condita fīla colō.
72
accersīs lacrimās cantāns, āversus Apollō:
73
poscis ab invītā verba pigenda lyrā.
74
certa feram certīs auctōribus, aut ego vātēs
75
nescius aerātā signa movēre pilā.
76
mē creat Archȳtae subolēs Babylōnius Ōrops
77
Hōron, et ā proavō ducta Conōne domus.
78
dī mihi sunt testēs nōn dēgenerāsse propinquōs,
79
inque meīs librīs nīl prius esse fidē.
80
nunc pretium fēcēre deōs et (fallitur aurō
81
Juppiter) oblīquae signa iterāta rotae
82
fēlīcēsque Jovis stēllās Mārtisque rapācēs
83
et grave Sāturnī sīdus in omne caput;
84
quid moveant Piscēs animōsaque signa Leōnis,
85
lōtus et Hesperiā quid Capricornus aquā.
86
[dīcam: "Trōja cadēs, et Trōica Rōma, resurgēs;"
87
et maris et terrae longa sepulcra canam.]
88
dīxī ego, cum geminōs prōdūceret Arria nātōs
89
(illa dabat nātīs arma vetante deō):
90
nōn posse ad patriōs sua pīla referre Penātīs:
91
nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
92
quippe Lupercus, equī dum saucia prōtegit ōra,
93
heu sibi prōlāpsō nōn bene cāvit equō;
94
Gallus at, in castrīs dum crēdita signa tuētur,
95
concidit ante aquilae rōstra cruenta suae:
96
fātālēs puerī, duo fūnera mātris avārae!
97
vēra, sed invītō, contigit ista fidēs.
98
īdem ego, cum Cinarae traheret Lūcīna dolōrēs,
99
et facerent uterī pondera lenta moram,
100
"Jūnōnis facitō vōtum impetrābile" dīxī:
101
illa parit: librīs est data palma meīs!
102
hoc neque harēnōsum Libyae Jovis explicat antrum,
103
aut sibi commissōs fibra locūta deōs,
104
aut sī quis mōtās cornīcis sēnserit ālās,
105
umbrave quae magicīs mortua prōdit aquīs:
106
aspicienda via est caelī vērusque per astra
107
trāmes, et ab zōnīs quīnque petenda fidēs.
108
exemplum grave erit Calchās: namque Aulide solvit
109
ille bene haerentīs ad pia saxa ratīs;
110
īdem Agamemnoniae ferrum cervīce puellae
111
tīnxit, et Atrīdēs vēla cruenta dedit;
112
nec rediēre tamen Danaī: tū dīruta flētum
113
supprime et Euboicōs respice, Trōja, sinūs!
114
Nauplius ultōrēs sub noctem porrigit ignīs,
115
et natat exuviīs Graecia pressa suīs.
116
victor Oīliadē, rape nunc et dīlige vātem,
117
quam vetat āvellī veste Minerva suā!
118
hāctenus historiae: nunc ad tua dēvehar astra;
119
incipe tū lacrimīs aequus adesse novīs.
120
Umbria tē nōtīs antīqua Penātibus ēdit,
121
mentior? an patriae tangitur ōra tuae?
122
quā nebulōsa cavō rōrat Mēvānia campō,
123
et lacus aestīvīs intepet Umber aquīs,
124
scandentisque Asis cōnsurgit vertice mūrus,
125
mūrus ab ingeniō nōtior ille tuō.
126
ossaque lēgistī nōn illā aetāte legenda
127
patris et in tenuīs cōgeris ipse larēs:
128
nam tua cum multī versārent rūra juvencī,
129
abstulit excultās pertica trīstis opēs.
130
mox ubi bulla rudī dīmissa est aurea collō,
131
mātris et ante deōs lībera sūmpta toga,
132
tum tibi pauca suō dē carmine dictat Apollō
133
et vetat īnsānō verba tonāre Forō.
134
at tū finge elegōs, fallāx opus: haec tua castra!
135
scrībat ut exemplō cētera turba tuō.
136
mīlitiam Veneris blandīs patiēre sub armīs,
137
et Veneris Puerīs ūtilis hostis eris.
138
nam tibi victrīcēs quāscumque labōre parāstī,
139
ēlūdit palmās ūna puella tuās:
140
et bene cum fīxum mentō discusseris uncum,
141
nīl erit hoc: rōstrō tē premet ānsa tuō.
142
illius arbitriō noctem lūcemque vidēbis:
143
gutta quoque ex oculīs nōn nisi jussa cadet.
144
nec mīlle excubiae nec tē signāta juvābunt
145
līmina: persuāsae fallere rīma sat est.
146
nunc tua vel mediīs puppis luctētur in undīs,
147
vel licet armātīs hostis inermis eās,
148
vel tremefacta cavō tellūs dīdūcat hiātum:
149
octipedis Cancrī terga sinistra timē!"
150
2
quid mīrāre meās tot in ūnō corpore fōrmās,
151
accipe Vertumnī signa paterna deī.
152
Tuscus ego Tuscīs orior, nec paenitet inter
153
proelia Volsiniōs dēseruisse focōs.
154
haec mē turba juvat, nec templō laetor eburnō:
155
Rōmānum satis est posse vidēre Forum.
156
hāc quondam Tiberīnus iter faciēbat, et ajunt
157
rēmōrum audītōs per vada pulsa sonōs:
158
at postquam ille suīs tantum concessit alumnīs,
159
Vertumnus versō dīcor ab amne deus.
160
seu, quia vertentis frūctum praecēpimus annī,
161
Vertumnī rūrsus crēdidit esse sacrum.
162
prīma mihī variat līventibus ūva racēmīs,
163
et coma lactentī spīcea frūge tumet;
164
hīc dulcīs cerasōs, hīc autumnālia prūna
165
cernis et aestīvō mōra rubēre diē;
166
īnsitor hīc solvit pōmōsā vōta corōnā,
167
cum pirus invītō stīpite māla tulit.
168
mendāx fāma, nocēs: alius mihi nōminis index:
169
dē sē nārrantī tū modo crēde deō.
170
opportūna mea est cūnctīs nātūra figūrīs:
171
in quamcumque volēs verte, decōrus erō.
172
indue mē Cōīs, fīam nōn dūra puella:
173
mēque virum sūmptā quis neget esse togā?
174
dā falcem et tortō frontem mihi comprime faenō:
175
jūrābis nostrā grāmina secta manū.
176
arma tulī quondam et, meminī, laudābar in illīs:
177
corbis et impositō pondere messor eram.
178
sōbrius ad lītēs: at cum est imposta corōna,
179
clāmābis capitī vīna subīsse meō.
180
cinge caput mitrā, speciem fūrābor Iacchī;
181
fūrābor Phoebī, sī modo plēctra dabis.
182
cassibus impositīs vēnor: sed harundine sūmptā
183
fautor plūmōsō sum deus aucupiō.
184
est etiam aurīgae speciēs Vertumnus et ejus
185
trāicit alternō quī leve pondus equō.
186
sub petasō piscīs calamō praedābor, et ībō
187
mundus dēmissīs īnstitor in tunicīs.
188
pāstōrem ad baculum possum curvāre vel īdem
189
sirpiculīs mediō pulvere ferre rosam.
190
nam quid ego adiciam, dē quō mihi maxima fāma est,
191
hortōrum in manibus dōna probāta meīs?
192
caeruleus cucumis tumidōque cucurbita ventre
193
mē notat et juncō brassica vīncta levī;
194
nec flōs ūllus hiat prātīs, quīn ille decenter
195
impositus frontī langueat ante meae.
196
at mihi, quod fōrmās ūnus vertēbar in omnīs,
197
nōmen ab ēventū patria lingua dedit;
198
et tū, Rōma, meīs tribuistī praemia Tuscīs,
199
(unde hodiē Vīcus nōmina Tuscus habet),
200
tempore quō sociīs vēnit Lycomēdius armīs
201
atque Sabīna ferī contudit arma Tatī.
202
vīdī ego lābentīs aciēs et tēla cadūca,
203
atque hostīs turpī terga dedisse fugae.
204
sed faciās, dīvum Sator, ut Rōmāna per aevum
205
trānseat ante meōs turba togāta pedēs.
206
sex superant versūs: tē, quī ad vadimōnia curris,
207
nōn moror: haec spatiīs ultima crēta meīs.
208
stīpes acernus eram, properantī falce dolātus,
209
ante Numam grātā pauper in urbe deus.
210
at tibi, Māmurrī, fōrmae caelātor aēnae,
211
tellūs artificēs nē terat Osca manūs,
212
quī mē tam docilīs potuistī fundere in ūsūs.
213
ūnum opus est, operī nōn datur ūnus honōs.
214
3
haec Arethūsa suō mittit mandāta Lycōtae,
215
cum totiēns absīs, sī potes esse meus.
216
sī qua tamen tibi lēctūrō pars oblita dērit,
217
haec erit ē lacrimīs facta litūra meīs:
218
aut sī qua incertō fallet tē littera tractū,
219
signa meae dextrae jam morientis erunt.
220
tē modo vīdērunt iterātōs Bactra per ortūs,
221
tē modo mūnītō Sēricus hostis equō,
222
hībernīque Getae, pictōque Britannia currū,
223
ustus et Ēōā dēcolor Indus aquā.
224
haecne marīta fidēs et pactae in sāvia noctēs,
225
cum rudis urgentī bracchia vīcta dedī?
226
quae mihi dēductae fax ōmen praetulit, illa
227
trāxit ab ēversō lūmina nigra rogō;
228
et Stygiō sum sparsa lacū, nec rēcta capillīs
229
vitta data est: nūpsī nōn comitante deō.
230
omnibus heu portīs pendent mea noxia vōta:
231
texitur haec castrīs quārta lacerna tuīs.
232
occidat, immeritā quī carpsit ab arbore vallum
233
et strūxit querulās rauca per ossa tubās,
234
dignior oblīquō fūnem quī torqueat Ocnō,
235
aeternusque tuam pāscat, aselle, famem!
236
dīc mihi, num tenerōs ūrit lōrīca lacertōs?
237
num gravis imbellīs atterit hasta manūs?
238
haec noceant potius, quam dentibus ūlla puella
239
det mihi plōrandās per tua colla notās!
240
dīceris et maciē vultum tenuāsse: sed optō
241
ē dēsīderiō sit color iste meō.
242
at mihi cum noctēs indūxit vesper amārās,
243
sī qua relicta jacent, ōsculor arma tua;
244
tum queror in tōtō nōn sīdere pallia lectō,
245
lūcis et auctōrēs nōn dare carmen avīs.
246
noctibus hībernīs castrēnsia pēnsa labōrō
247
et Tyria in clāvōs vellera secta tuōs;
248
et discō, quā parte fluat vincendus Araxēs,
249
quot sine aquā Parthus mīlia currat equus;
250
cōgor et ē tabulā pictōs ēdiscere mundōs,
251
quālis et haec doctī sit positūra deī,
252
quae tellūs sit lenta gelū, quae putris ab aestū,
253
ventus in Ītaliam quī bene vēla ferat.
254
assidet ūna soror, cūrīs et pallida nūtrīx
255
pējerat hībernī temporis esse morās.
256
fēlīx Hippolytē! nūdā tulit arma papillā
257
et tēxit galeā barbara molle caput.
258
Rōmānīs utinam patuissent castra puellīs!
259
essem mīlitiae sarcina fīda tuae,
260
nec mē tardārent Scythiae juga, cum Pater altās
261
Ācrius in glaciem frīgore nectit aquās.
262
omnis amor magnus, sed apertō in conjuge major:
263
hanc Venus, ut vīvat, ventilat ipsa facem.
264
nam mihi quō Poenīs ter purpura fulgeat ostrīs
265
crystallusque meās ōrnet aquōsa manūs?
266
omnia surda tacent, rārīsque assuēta kalendīs
267
vix aperit clausōs ūna puella Larēs,
268
Craugidos et catulae vōx est mihi grāta querentis:
269
illa tuī partem vindicat ūna torī.
270
flōre sacella tegō, verbēnīs compita vēlō,
271
et crepat ad veterēs herba Sabīna focōs.
272
sīve in fīnitimō gemuit stāns noctua tignō,
273
seu voluit tangī parca lucerna merō,
274
illa diēs hornīs caedem dēnūntiat agnīs,
275
succīnctīque calent ad nova lucra popae.
276
nē, precor, ascēnsīs tantī sit glōria Bactrīs,
277
raptave odōrātō carbasa līna ducī,
278
plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,
279
subdolus et versīs increpat arcus equīs!
280
sed (tua sīc domitīs Parthae tellūris alumnīs
281
pūra triumphantīs hasta sequātur equōs)
282
incorrupta meī cōnservā foedera lectī!
283
hāc ego tē sōlā lēge redīsse velim:
284
armaque cum tulerō portae vōtīva Capēnae,
285
subscrībam: "salvō grāta puella virō."
286
4
Tarpējum nemus et Tarpējae turpe sepulcrum
287
fābor et antīquī līmina capta Jovis.
288
lūcus erat fēlīx hederōsō conditus antrō,
289
multaque nātīvīs obstrepit arbor aquīs,
290
Silvānī rāmōsa domus, quō dulcis ab aestū
291
fistula pōtūrās īre jubēbat ovīs.
292
hunc Tatius fontem vāllō praecingit acernō,
293
fīdaque suggestā castra corōnat humō.
294
quid tum Rōma fuit, tubicen vīcīna Curētis
295
cum quateret lentō murmure saxa Jovis?
296
atque ubi nunc terrīs dīcuntur jūra subāctīs,
297
stābant Rōmānō pīla Sabīna Forō.
298
mūrus erant montēs: ubi nunc est cūria saepta,
299
bellicus ex illō fonte bibēbat equus.
300
hinc Tarpēja deae fontem lībāvit: at illī
301
urgēbat medium fictilis urna caput.
302
et satis ūna malae potuit mors esse puellae,
303
quae voluit flammās fallere, Vesta, tuās?
304
vīdit harēnōsīs Tatium prōlūdere campīs
305
pictaque per flāvās arma levāre jubās:
306
obstipuit rēgis faciē et rēgālibus armīs,
307
interque oblītās excidit urna manūs.
308
saepe illa immeritae causāta est ōmina lūnae,
309
et sibi tingendās dīxit in amne comās:
310
saepe tulit blandīs argentea līlia Nymphīs,
311
Rōmula nē faciem laederet hasta Tatī.
312
dumque subit prīmō Capitōlia nūbila fūmō,
313
rettulit hirsūtīs bracchia secta rubīs,
314
et sua Tarpējā residēns ita flēvit ab arce
315
vulnera, vīcīnō nōn patienda Jovī:
316
"ignēs castrōrum et Tatiae praetōria turmae
317
et fōrmōsa oculīs arma Sabīna meīs,
318
ō utinam ad vestrōs sedeam captīva Penātīs,
319
dum captīva meī cōnspicer ōra Tatī!
320
Rōmānī montēs, et montibus addita Rōma,
321
et valeat probrō Vesta pudenda meō:
322
ille equus, ille meōs in castra repōnet amōrēs,
323
cui Tatius dextrās collocat ipse jubās!
324
quid mīrum in patriōs Scyllam saevisse capillōs,
325
candidaque in saevōs inguina versa canīs?
326
prōdita quid mīrum frāternī cornua mōnstrī,
327
cum patuit lēctō stāmine torta via?
328
quantum ego sum Ausoniīs crīmen factūra puellīs,
329
improba virgineō lēcta ministra focō!
330
Pallados exstīnctōs sī quis mīrābitur ignīs,
331
ignōscat: lacrimīs spargitur āra meīs.
332
crās, ut rūmor ait, tōtā pōtābitur urbe:
333
tū cape spīnōsī rōrida terga jugī.
334
lūbrica tōta via est et perfida: quippe tacentīs
335
fallācī cēlat līmite semper aquās.
336
ō utinam magicae nōssem cantāmina Mūsae!
337
haec quoque fōrmōsō lingua tulisset opem.
338
tē toga picta decet, nōn quem sine mātris honōre
339
nūtrit inhūmānae dūra papilla lupae.
340
hīc, hospes, patriā metuar rēgīna sub aulā?
341
dōs tibi nōn humilis prōdita Rōma venit.
342
sī minus, at raptae nē sint impūne Sabīnae:
343
mē rape et alternā lēge repende vicēs!
344
commissās aciēs ego possum solvere: nūptae
345
vōs medium pallā foedus inīte meā.
346
adde Hymenaee modōs, tubicen fera murmura conde:
347
crēdite, vestra meus molliet arma torus.
348
et jam quārta canit ventūram būcina lūcem,
349
ipsaque in Ōceanum sīdera lāpsa cadunt.
350
experiar somnum, dē tē mihi somnia quaeram:
351
fac veniās oculīs umbra benigna meīs."
352
dīxit, et incertō permīsit bracchia somnō,
353
nescia sē furiīs accubuisse novīs.
354
nam Vesta, Īliacae fēlīx tūtēla favīllae,
355
culpam alit et plūrēs condit in ossa facēs.
356
illa ruit, quālis celerem prope Thermōdonta
357
Strȳmonis abscissō fertur aperta sinū.
358
urbī fēstus erat (dīxēre Parīlia patrēs),
359
hic prīmus coepit moenibus esse diēs,
360
annua pāstōrum convīvia, lūsus in urbe,
361
cum pāgāna madent fercula dīvitiīs,
362
cumque super rārōs faenī flammantis acervōs
363
trāicit immundōs ēbria turba pedēs.
364
Rōmulus excubiās dēcrēvit in ōtia solvī
365
atque intermissā castra silēre tubā.
366
hoc Tarpēja suum tempus rata convenit hostem:
367
pacta ligat, pactīs ipsa futūra comes.
368
mōns erat ascēnsū dubius fēstōque remissus
369
nec mora, vōcālīs occupat ēnse canīs.
370
omnia praebēbant somnōs: sed Juppiter ūnus
371
dēcrēvit poenīs invigilāre suīs.
372
prōdiderat portaeque fidem patriamque jacentem,
373
nūbendīque petit, quem velit, ipsa diem.
374
at Tatius (neque enim scelerī dedit hostis honōrem)
375
"nūbe" ait "et rēgnī scande cubīle meī!"
376
dīxit, et ingestīs comitum super obruit armīs.
377
haec, virgō, officiīs dōs erat apta tuīs.
378
ā duce Tarpējā mōns est cognōmen adeptus:
379
ō vigil, injūstae praemia sortis habēs.
380
5
terra tuum spīnīs obdūcat, lēna, sepulcrum,
381
et tua, quod nōn vīs, sentiat umbra sitim;
382
nec sedeant cinerī Mānēs, et Cerberus ultor
383
turpia jējūnō terreat ossa sonō!
384
docta vel Hippolytum Venerī mollīre negantem,
385
concordīque torō pessima semper avis,
386
Pēnelopēn quoque neglēctō rūmōre marītī
387
nūbere lascīvō cōgeret Antinoō.
388
illa velit, poterit magnēs nōn dūcere ferrum,
389
et volucris nīdīs esse noverca suīs.
390
quippe et, Collīnās ad fossam mōverit herbās,
391
stantia currentī dīluerentur aquā:
392
audāx cantātae lēgēs impōnere lūnae
393
et sua nocturnō fallere terga lupō,
394
posset ut intentōs āstū caecāre marītōs,
395
cornīcum immeritās ēruit ungue genās;
396
cōnsuluitque strigēs nostrō dē sanguine, et in mē
397
hippomanes fētae sēmina lēgit equae.
398
exōrābat opus verbīs, ceu blanda perūre
399
saxōsamque ferat sēdula culpa viam:
400
"sī tē Ēōa Dorozantum juvat aurea rīpa
401
et quae sub Tyriā concha superbit aquā,
402
Eurypylīque placet Cōae textūra Minervae,
403
sectaque ab Attalicīs putria signa torīs,
404
seu quae palmiferae mittunt vēnālia Thēbae,
405
murreaque in Parthīs pōcula cocta focīs;
406
sperne fidem, prōvolve deōs, mendācia vincant,
407
frange et damnōsae jūra pudīcitiae!
408
et simulāre virum pretium facit: ūtere causīs!
409
major dīlātā nocte recurret amor.
410
sī tibi forte comās vexāverit, ūtilis īra:
411
post modo mercātā pāce premendus erit.
412
dēnique ubi amplexū Venerem prōmīseris ēmptō,
413
fac simulēs pūrōs Īsidis esse diēs.
414
ingerat Aprīlīs Iolē tibi, tundat Amyclē
415
nātālem Majīs Īdibus esse tuum.
416
supplex ille sedet, positā tū scrībe cathedrā
417
quidlibet! hās artīs sī pavet ille, tenēs!
418
semper habē morsūs circā tua colla recentīs,
419
lītibus alternīs quōs putet esse datōs.
420
nec tē Mēdēae dēlectent probra sequācis
421
(nempe tulit fastūs ausa rogāre prior),
422
sed potius mundī Thāis pretiōsa Medrī,
423
cum ferit astūtōs cōmica moecha Getās.
424
in mōrēs tē verte virī: sī cantica jactat,
425
ī comes et vōcēs ēbria junge tuās.
426
jānitor ad dantīs vigilet: sī pulset inānis,
427
surdus in obductam somniet usque seram.
428
nec tibi displiceat mīles nōn factus amōrī,
429
nauta nec attrītā sī ferat aera manū,
430
aut quōrum titulus per barbara colla pependit,
431
crētātī mediō cum saluēre forō.
432
aurum spectātō, nōn quae manus afferat aurum!
433
versibus audītīs quid nisi verba ferēs?
434
[quid juvat ōrnātō prōcēdere, vīta, capillō
435
et tenuīs Cōā veste movēre sinūs?]
436
quī versūs, Cōae dederit nec mūnera vestis,
437
istīus tibi sit surda sine arte lyra.
438
dum vernat sanguis, dum rūgīs integer annus,
439
ūtere, nē quid crās lībet ab ōre diēs!
440
vīdī ego odōrātī vīctūra rosāria Paestī
441
sub mātūtīnō cocta jacēre Notō."
442
sed (cape torquātae, Venus ō rēgīna, columbae
443
ob meritum ante tuōs guttura secta focōs)
444
hīs animum nostrae dum versat Acanthis amīcae,
445
per tenuem ossa mihī sunt numerāta cutem.
446
vīdī ego rūgōsō tussim concrēscere collō,
447
spūtaque per dentīs īre cruenta cavōs,
448
atque animam in tegetēs putrem exspīrāre paternās:
449
horruit algentī pergula curva focō.
450
exsequiae fuerint rārī fūrtīva capillī
451
vincula et immundō pallida mitra sitū,
452
et canis, in nostrōs nimis experrēcta dolōrēs,
453
cum fallenda meō pollice clātra forent.
454
sit tumulus lēnae curtō vetus amphora collō:
455
urgeat hunc suprā vīs, caprifīce, tua.
456
quisquis amās, scabrīs hoc bustum caedite saxīs,
457
mixtaque cum saxīs addite verba mala!
458
6
sacra facit vātēs: sint ōra faventia sacrīs,
459
et cadat ante meōs icta juvenca focōs.
460
serta Philītēīs certet Rōmāna corymbīs,
461
et Cȳrēnaeās urna ministret aquās.
462
costum molle date et blandī mihi tūris honōrēs,
463
terque focum circā lāneus orbis eat.
464
spargite mē lymphīs, carmenque recentibus ārīs
465
tībia Mygdoniīs lībet eburna cadīs.
466
īte procul fraudēs, aliō sint āere noxae:
467
pūra novum vātī laurea mollit iter.
468
Mūsa, Palātīnī referēmus Apollinis aedem:
469
rēs est, Calliopē, digna favōre tuō.
470
Caesaris in nōmen dūcuntur carmina: Caesar
471
dum canitur, quaesō, Juppiter ipse vacēs!
472
est Phoebī fugiēns Athamāna ad lītora portus,
473
quā sinus Īoniae murmura condit aquae,
474
Actia Jūlēae pelagus monumenta carīnae,
475
nautārum vōtīs nōn operōsa via.
476
hūc mundī coiēre manūs: stetit aequore mōlēs
477
pīnea, nec rēmīs aequa favēbat avis.
478
altera classis erat Teucrō damnāta Quirīnō,
479
pīlaque fēmineā turpiter ācta manū:
480
hinc Augusta ratis plēnīs Jovis ōmine vēlīs,
481
signaque jam Patriae vincere docta suae.
482
tandem aciem geminōs Nēreus lūnārat in arcūs,
483
armōrum et radiīs picta tremēbat aqua,
484
cum Phoebus linquēns stantem sē vindice Dēlon
485
(nam tulit īrātōs mōbilis ante Notōs)
486
astitit Augustī puppim super, et nova flamma
487
lūxit in oblīquam ter sinuāta facem.
488
nōn ille attulerat crīnīs in colla solūtōs
489
aut testūdineae carmen inerme lyrae,
490
sed quālī aspexit Pelopēum Agamemnona vultū,
491
ēgessitque avidīs Dōrica castra rogīs,
492
aut quālis flexōs solvit Pȳthōna per orbīs
493
serpentem, imbellēs quem timuēre lyrae.
494
mox ait "ō Longā mundī servātor ab Albā,
495
Auguste, Hectoreīs cognite major avis,
496
vince marī: jam terra tua est: tibi mīlitat arcus
497
et favet ex umerīs hoc onus omne meīs.
498
solve metū patriam, quae nunc tē vindice frēta
499
imposuit prōrae pūblica vōta tuae.
500
quam nisi dēfendēs, mūrōrum Rōmulus augur
501
īre Palātīnās nōn bene vīdit avīs.
502
ēn, nimium rēmīs audent prope: turpe Latīnōs
503
prīncipe tē flūctūs rēgia vēla patī.
504
nec tē, quod classis centēnīs rēmiget ālīs,
505
terreat: invītō lābitur illa marī:
506
quotque vehunt prōrae Centaurōs saxa mitīs,
507
tigna cava et pictōs experiēre metūs.
508
frangit et attollit vīrēs in mīlite causa;
509
quae nisi jūsta subest, excutit arma pudor.
510
tempus adest, committe ratīs! ego temporis auctor
511
dūcam laurigerā Jūlia rōstra manū."
512
dīxerat, et pharetrae pondus cōnsūmit in arcūs:
513
proxima post arcūs Caesaris hasta fuit.
514
vincit Rōma fidē Phoebī: dat fēmina poenās:
515
scēptra per Īoniās frācta vehuntur aquās.
516
at pater Īdaliō mīrātur Caesar ab astrō:
517
"sum deus; est nostrī sanguinis ista fidēs."
518
prōsequitur cantū Trītōn, omnēsque marīnae
519
plausērunt circā lībera signa deae.
520
illa petit Nīlum cumbā male nīxa fugācī,
521
hoc ūnum, jussō nōn moritūra diē.
522
dī melius! quantus mulier foret ūna triumphus,
523
ductus erat per quās ante Jugurtha viās!
524
Āctius hinc trāxit Phoebus monumenta, quod ejus
525
ūna decem vīcit missa sagitta ratīs.
526
bella satis cecinī: citharam jam poscit Apollō
527
victor et ad placidōs exuit arma chorōs.
528
candida nunc mollī subeant convīvia lūcō;
529
blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
530
vīnaque fundantur prēlīs ēlīsa Falernīs,
531
terque lavet nostrās spīca Cilissa comās.
532
ingenium positīs irrītet Mūsa poētīs:
533
Bacche, solēs Phoebō fertilis esse tuō.
534
ille palūdōsōs memoret servīre Sycambrōs,
535
Cēphēam hic Meroēn fuscaque rēgna canat,
536
hic referat sērō cōnfessum foedere Parthum:
537
"reddat signa Remī, mox dabit ipse sua:
538
sīve aliquid pharetrīs Augustus parcet Eōīs,
539
differat in puerōs ista tropaea suōs.
540
gaudē, Crasse, nigrās sī quid sapis inter harēnās:
541
īre per Euphrātēn ad tua busta licet."
542
sīc noctem paterā, sīc dūcam carmine, dōnec
543
iniciat radiōs in mea vīna diēs!
544
7
Sunt aliquid Mānēs: lētum nōn omnia fīnit,
545
lūridaque ēvictōs effugit umbra rogōs.
546
Cynthia namque meō vīsa est incumbere fulcrō,
547
murmur ad extrēmae nūper humāta viae,
548
cum mihi somnus ab exsequiīs pendēret amōris,
549
et quererer lectī frīgida rēgna meī.
550
eōsdem habuit sēcum quibus est ēlāta capillōs,
551
eōsdem oculōs; laterī vestis adusta fuit,
552
et solitum digitō bēryllon adēderat ignis,
553
summaque Lēthaeus trīverat ōra liquor.
554
spīrantīsque animōs et vōcem mīsit: at illī
555
pollicibus fragilēs increpuēre manūs:
556
"perfide nec cuiquam melior spērande puellae,
557
in tē jam vīrēs somnus habēre potest?
558
jamne tibi exciderant vigilācis fūrta Subūrae
559
et mea nocturnīs trīta fenestra dolīs?
560
per quam dēmissō quotiēns tibi fūne pependī,
561
alternā veniēns in tua colla manū!
562
saepe Venus triviō commissa est, pectore mixtō
563
fēcērunt tepidās pallia nostra viās.
564
foederis heu tacitī, cujus fallācia verba
565
nōn audītūrī dīripuēre Notī.
566
at mihi nōn oculōs quisquam inclāmāvit euntīs:
567
ūnum impetrāssem tē revocante diem:
568
nec crepuit fissā mē propter harundine cūstōs,
569
laesit et objectum tēgula curta caput.
570
dēnique quis nostrō curvum tē fūnere vīdit,
571
ātram quis lacrimīs incaluisse togam?
572
sī piguit portās ultrā prōcēdere, at illūc
573
jussissēs lectum lentius īre meum.
574
cūr ventōs nōn ipse rogīs, ingrāte, petīstī?
575
cūr nardō flammae nōn oluēre meae?
576
hoc etiam grave erat, nūllā mercēde hyacinthōs
577
inicere et frāctō busta piāre cadō.
578
Lygdamus ūrātur, candescat lāmina vernae
579
sēnsī ego, cum īnsidiīs pallida vīna bibī
580
at Nomas arcānās tollat versūta salīvās;
581
dīcet damnātās ignea testa manūs.
582
quae modo per vīlīs īnspecta est pūblica noctēs,
583
haec nunc aurātā cȳclade signat humum;
584
et graviōra rependit inīquīs pēnsa quasillīs,
585
garrula dē faciē sī qua locūta meā est;
586
nostraque quod Petalē tulit ad monumenta corōnās,
587
cōdicis immundī vincula sentit anus;
588
caeditur et Lalagē tortīs suspēnsa capillīs,
589
per nōmen quoniam est ausa rogāre meum.
590
tē patiente meae cōnflāvit imāginis aurum,
591
ārdente ē nostrō dōtem habitūra rogō.
592
nōn tamen īnsector, quamvīs mereāre, Propertī:
593
longa mea in librīs rēgna fuēre tuīs.
594
jūrō ego Fātōrum nūllī revolūbile carmen,
595
tergeminusque canis sīc mihi molle sonet,
596
mē servāsse fidem. sī fallō, vīpera nostrīs
597
sībilet in tumulīs et super ossa cubet.
598
nam gemina est sēdēs turpem sortīta per amnem,
599
turbaque dīversā rēmigat omnis aquā.
600
unda Clytaemēstrae stuprum vehit altera, Cressae
601
portat mentītae lignea mōnstra bovis.
602
ecce corōnātō pars altera rapta phasēlō,
603
mulcet ubi Ēlysiās aura beāta rosās,
604
quā numerōsa fidēs, quāque aera rotunda Cybēbēs
605
mitrātīsque sonant Lȳdia plēctra chorīs.
606
Andromedēque et Hypermēstrē sine fraude marītae
607
nārrant historiae tempora nōta suae:
608
haec sua māternīs queritur līvēre catēnīs
609
bracchia nec meritās frīgida saxa manūs;
610
nārrat Hypermēstrē magnum ausās esse sorōrēs,
611
in scelus hoc animum nōn valuisse suum.
612
sīc mortis lacrimīs vītae sancīmus amōrēs:
613
cēlō ego perfidiae crīmina multa tuae.
614
sed tibi nunc mandāta damus, sī forte movēris,
615
sī tē nōn tōtum Chlōridos herba tenet:
616
nūtrīx in tremulīs nē quid dēsīderet annīs
617
Partheniē: potuit, nec tibi avāra fuit.
618
dēliciaeque meae Lātris, cui nōmen ab ūsū est,
619
nē speculum dominae porrigat illa novae.
620
et quōscumque meō fēcistī nōmine versūs,
621
ūre mihī: laudēs dēsine habēre meās.
622
pelle hederam tumulō, mihi quae praegnante corymbō
623
mollia contortīs alligat ossa comīs.
624
rāmōsīs Aniō quā pōmifer incubat arvīs,
625
et numquam Herculeō nūmine pallet ebur,
626
hīc carmen mediā dignum mē scrībe columnā,
627
sed breve, quod currēns vector ab urbe legat:
628
"hīc Tīburtīnā jacet aurea Cynthia terrā:
629
accessit rīpae laus, Aniēne, tuae."
630
nec tū sperne piīs venientia somnia portīs:
631
cum pia vēnērunt somnia, pondus habent.
632
nocte vagae ferimur, nox clausās līberat umbrās,
633
errat et abjectā Cerberus ipse serā.
634
lūce jubent lēgēs Lēthaea ad stāgna revertī:
635
nōs vehimur, vectum nauta recēnset onus.
636
nunc tē possideant aliae: mox sōla tenēbō:
637
mēcum eris, et mixtīs ossibus ossa teram."
638
haec postquam querulā mēcum sub līte perēgit,
639
inter complexūs excidit umbra meōs.
640
8
disce, quid Ēsquiliās hāc nocte fugārit aquōsās,
641
cum vīcīna novīs turba cucurrit agrīs.
642
Lānuvium annōsī vetus est tūtēla dracōnis,
643
hīc, ubi tam rārae nōn perit hōra morae,
644
quā sacer abripitur caecō dēscēnsus hiātū,
645
quā penetrat (virgō, tāle iter omne cave!)
646
jējūnī serpentis honōs, cum pābula poscit
647
annua et ex īmā sībila torquet humō.
648
tālia dēmissae pallent ad sacra puellae,
649
cum temere anguīnō crēditur ōre manus.
650
ille sibi admōtās ā virgine corripit ēscās:
651
virginis in palmīs ipsa canistra tremunt.
652
sī fuerint castae, redeunt in colla parentum,
653
clāmantque agricolae "fertilis annus erit."
654
hūc mea dētōnsīs āvecta est Cynthia mannīs:
655
causa fuit Jūnō, sed mage causa Venus.
656
Appia, dīc quaesō, quantum tē teste triumphum
657
ēgerit effūsīs per tua saxa rotīs!
658
[turpis in arcānā sonuit cum rixa tabernā;
659
sī sine mē, fāmae nōn sine lābe meae.]
660
spectāclum ipsa sedēns prīmō tēmōne pependit,
661
ausa per impūrōs frēna movēre locōs.
662
sērica nam taceō vulsī carpenta nepōtis
663
atque armillātōs colla Molossa canis,
664
quī dabit immundae vēnālia fāta sagīnae,
665
vincet ubi ērāsās barba pudenda genās.
666
cum fieret nostrō totiēns injūria lectō,
667
mūtātō voluī castra movēre torō.
668
Phyllis Aventīnae quaedam est vīcīna Diānae,
669
sōbria grāta parum: cum bibit, omne decet.
670
altera Tarpējōs est inter Tēia lūcōs,
671
candida, sed pōtae nōn satis ūnus erit.
672
hīs ego cōnstituī noctem lēnīre vocātīs,
673
et Venere ignōtā fūrta novāre mea.
674
ūnus erat tribus in sēcrētā lectulus herbā.
675
quaeris concubitūs? inter utramque fuī.
676
Lygdamus ad cyathōs, vitrīque aestīva supellēx
677
et Mēthymnaeī Graeca salīva merī.
678
Nīle, tuus tībīcen erat, crotalistria Phyllis,
679
haec facilis spargī munda sine arte rosā,
680
Magnus et ipse suōs breviter concrētus in artūs
681
jactābat truncās ad cava buxa manūs.
682
sed neque supplētīs cōnstābat flamma lucernīs,
683
reccidit inque suōs mēnsa supīna pedēs.
684
mē quoque per tālōs Venerem quaerente secundōs
685
semper damnōsī subsiluēre canēs.
686
cantābant surdō, nūdābant pectora caecō:
687
Lānuviī ad portās, ei mihi, sōlus eram;
688
cum subitō raucī sonuērunt cardine postēs,
689
et levia ad prīmōs murmura facta Larīs.
690
nec mora, cum tōtās resupīnat Cynthia valvās,
691
nōn operōsa comīs, sed furibunda decēns.
692
pōcula mī digitōs inter cecidēre remissōs,
693
palluerantque ipsō labra solūta merō.
694
fulminat illa oculīs et quantum fēmina saevit,
695
spectāclum captā nec minus urbe fuit.
696
Phyllidos īrātōs in vultum cōnicit unguīs:
697
territa vīcīnās Tēia clāmat aquās.
698
lūmina sōpītōs turbant ēlāta Quirītīs,
699
omnis et īnsānā sēmita nocte sonat.
700
illās dīreptīsque comīs tunicīsque solūtīs
701
excipit obscūrae prīma taberna viae.
702
Cynthia gaudet in exuviīs victrīxque recurrit
703
et mea perversā sauciat ōra manū,
704
impōnitque notam collō morsūque cruentat,
705
praecipuēque oculōs, quī meruēre, ferit.
706
atque ubi jam nostrīs lassāvit bracchia plāgīs,
707
Lygdamus ad pluteī fulcra sinistra latēns
708
ēruitur, geniumque meum prōtractus adōrat.
709
Lygdame, nīl potuī: tēcum ego captus eram.
710
supplicibus palmīs tum dēmum ad foedera vēnī,
711
cum vix tangendōs praebuit illa pedēs,
712
atque ait "admissae sī vīs mē ignōscere culpae,
713
accipe, quae nostrae fōrmula lēgis erit.
714
tū neque Pompejā spatiābere cultus in umbrā,
715
nec cum lascīvum sternet harēna Forum.
716
colla cavē īnflectās ad summum oblīqua theātrum,
717
aut lectīca tuae sē det aperta morae.
718
Lygdamus in prīmīs, omnis mihi causa querēlae,
719
vēneat et pedibus vincula bīna trahat."
720
indīxit lēgēs: respondī ego "lēgibus ūtar".
721
rīserat imperiō facta superba datō.
722
dein, quemcumque locum externae tetigēre puellae,
723
suffiit, at pūrā līmina tergit aquā,
724
imperat et tōtās iterum mūtāre lucernās,
725
terque meum tetigit sulpuris igne caput.
726
atque ita mūtātō per singula pallia lectō
727
respondī, et tōtō solvimus arma torō.
728
9
Amphitryōniadēs quā tempestāte juvencōs
729
ēgerat ā stabulīs, ō Erythēa, tuīs,
730
vēnit ad invictōs pecorōsa Palātia montīs,
731
et statuit fessōs fessus et ipse bovēs,
732
quā Vēlābra suō stāgnābant flūmine quōque
733
nauta per urbānās vēlificābat aquās.
734
sed nōn īnfīdō mānsērunt hospite Cācō
735
incolumēs: fūrtō polluit ille Jovem.
736
incola Cācus erat, metuendō raptor ab antrō,
737
per tria partītōs quī dabat ōra sonōs.
738
hic, nē certa forent manifēstae signa rapīnae,
739
āversōs caudā trāxit in antra bovēs,
740
nec sine teste deō: fūrem sonuēre juvencī,
741
fūris et implacidās dīruit īra forēs.
742
Maenaliō jacuit pulsus tria tempora rāmō
743
Cācus, et Alcīdēs sīc ait: "īte, bovēs,
744
Herculis īte bovēs, nostrae labor ultime clāvae,
745
bis mihi quaesītae, bis mea praeda, bovēs,
746
arvaque mūgītū sancīte Bovāria longō:
747
nōbile erit Rōmae pāscua vestra Forum."
748
dīxerat, et siccō torquet sitis ōra palātō,
749
terraque nōn ūllās fēta ministrat aquās.
750
sed procul inclūsās audit rīdēre puellās,
751
lūcus ubi umbrōsō fēcerat orbe nemus,
752
fēmineae loca clausa deae fontēsque piandōs
753
impūne et nūllīs sacra retēcta virīs.
754
dēvia pūniceae vēlābant līmina vittae,
755
putris odōrātō lūxerat igne casa,
756
pōpulus et longīs ōrnābat frondibus aedem,
757
multaque cantantīs umbra tegēbat avīs.
758
hūc ruit in siccam congestā pulvere barbam,
759
et jacit ante forēs verba minōra deō:
760
"vōs precor, ō lūcī sacrō quae lūditis antrō,
761
pandite dēfessīs hospita fāna virīs.
762
fontis egēns errō circāque sotia lymphīs;
763
et cava succeptō flūmine palma sat est.
764
audīstisne aliquem, tergō quī sustulit orbem?
765
ille ego sum: Alcīdēn terra recepta vocat.
766
quis facta Herculeae nōn audit fortia clāvae
767
et numquam ad vastās irrita tēla ferās,
768
atque ūnī Stygiās hominī lūxisse tenebrās?
769
[accipit: haec fessō vix mihi terra patet.]
770
quodsī Jūnōnī sacrum facerētis amārae,
771
nōn clausisset aquās ipsa noverca suās.
772
sīn aliquem vultusque meus saetaeque leōnis
773
terrent et Libycō sōle perusta coma,
774
īdem ego Sīdoniā fēcī servīlia pallā
775
officia et Lȳdō pēnsa diurna colō,
776
mollis et hirsūtum cēpit mihi fascia pectus,
777
et manibus dūrīs apta puella fuī."
778
tālibus Alcīdēs; at tālibus alma sacerdōs
779
pūniceō cānās stāmine vīncta comās:
780
"parce oculīs, hospes, lūcōque abscēde verendō;
781
cēde agedum et tūtā līmina linque fugā.
782
interdicta virīs metuendā lēge piātur
783
quae sē summōtā vindicat āra casā.
784
magnō Tīresiās aspexit Pallada vātēs,
785
fortia dum positā Gorgone membra lavat.
786
dī tibi dent aliōs fontīs: haec lympha puellīs
787
āvia sēcrētī līmitis unda fluit."
788
sīc anus: ille umerīs postīs concussit opācōs,
789
nec tulit īrātam jānua clausa sitim.
790
at postquam exhaustō jam flūmine vīcerat aestum,
791
pōnit vix siccīs trīstia jūra labrīs:
792
"angulus hic mundī nunc mē mea fāta trahentem
793
accipit: haec fessō vix mihi terra patet.
794
Maxima quae gregibus dēvōta est Āra repertīs,
795
āra per hās" inquit "maxima facta manūs,
796
haec nūllīs umquam pateat veneranda puellīs,
797
Herculis aeternum nec sit inulta sitis."
798
hunc, quoniam manibus pūrgātum sānxerat orbem,
799
sīc Sānctum Tatiae composuēre Curēs.
800
Sāncte pater salvē, cui jam favet aspera Jūnō:
801
Sāncte, velīs librō dexter inesse meō.
802
10
nunc Jovis incipiam causās aperīre Ferētrī
803
armaque dē ducibus trīna recepta tribus.
804
magnum iter ascendō, sed dat mihi glōria vīrēs:
805
nōn juvat ē facilī lēcta corōna jugō.
806
imbuis exemplum prīmae tū, Rōmule, palmae
807
hujus, et exuviō plēnus ab hoste redīs,
808
tempore quō portās Caenīnum Ācrōna petentem
809
victor in ēversum cuspide fundis equum.
810
Ācrōn Herculeus Caenīnā ductor ab arce,
811
Rōma, tuīs quondam fīnibus horror erat.
812
hic spolia ex umerīs ausus spērāre Quirīnī
813
ipse dedit, sed nōn sanguine sicca suō.
814
hunc videt ante cavās lībrantem spīcula turrīs
815
Rōmulus et vōtīs occupat ante ratīs:
816
"Juppiter, haec hodiē tibi victima corruet Ācrōn."
817
vōverat, et spolium corruit ille Jovī.
818
urbis virtūtisque parēns sīc vincere suēvit,
819
quī tulit ā parcō frīgida castra lare.
820
īdem eques et frēnīs, īdem fuit aptus arātrīs,
821
et galea hirsūtā cōmpta lupīna jubā.
822
picta neque inductō fulgēbat parma pyrōpō:
823
praebēbant caesī baltea lenta bovēs.
824
necdum ultrā Tiberim bellī sonus, ultima praeda
825
Nōmentum et captae jūgera terna Corae.
826
Cossus at īnsequitur Vējentis caede Tolumnī,
827
vincere cum Vējōs posse labōris erat;
828
heu Vējī veterēs! et vōs tum rēgna fuistis,
829
et vestrō posita est aurea sella forō:
830
nunc intrā mūrōs pāstōris būcina lentī
831
cantat, et in vestrīs ossibus arva metunt.
832
forte super portae dux Vējēns astitit arcem
833
colloquiumque suā frētus ab urbe dedit:
834
dumque ariēs mūrum cornū pulsābat aēnō,
835
vīnea quā ductum longa tegēbat opus,
836
Cossus ait "fortī melius concurrere campō."
837
nec mora fit, plānō sistit uterque gradum.
838
dī Latiās jūvēre manūs, dēsecta Tolumnī
839
cervīx Rōmānōs sanguine lāvit equōs.
840
Claudius ā Rhēnō trājectōs arcuit hostīs,
841
Belgica cum vastī parma relāta ducis
842
Virdomarī. genus hic Rhēnō jactābat ab ipsō,
843
mōbilis ē rēctīs fundere gaesa rotīs.
844
illī ut virgātīs jaculāns it ab agmine brācīs
845
torquis ab incīsā dēcidit unca gulā.
846
nunc spolia in templō tria condita: causa Ferētrī,
847
ōmine quod certō dux ferit ēnse ducem;
848
seu quia victa suīs umerīs haec arma ferēbant,
849
hinc Feretrī dicta est āra superba Jovis.
850
11
dēsine, Paulle, meum lacrimīs urgēre sepulcrum:
851
panditur ad nūllās jānua nigra precēs;
852
cum semel īnfernās intrārunt fūnera lēgēs,
853
nōn exōrātō stant adamante viae.
854
tē licet ōrantem fuscae deus audiat aulae:
855
nempe tuās lacrimās lītora surda bibent.
856
vōta movent superōs: ubi portitor aera recēpit,
857
obserat herbōsōs lūrida porta rogōs.
858
sīc maestae cecinēre tubae, cum subdita nostrum
859
dētraheret lectō fax inimīca caput.
860
quid mihi conjugium Paullī, quid currus avōrum
861
prōfuit aut fāmae pignora tanta meae?
862
nōn minus immītīs habuit Cornēlia Parcās:
863
et sum, quod digitīs quīnque legātur, onus.
864
damnātae noctēs et vōs, vada lenta, palūdēs,
865
et quaecumque meōs implicat unda pedēs,
866
immātūra licet, tamen hūc nōn noxia vēnī:
867
det Pater hīc umbrae mollia jūra meae.
868
aut sī quis positā jūdex sedet Aeacus urnā,
869
in mea sortītā vindicet ossa pilā:
870
assideant frātrēs, juxtā et Mīnōida sellam
871
Eumenidum intentō turba sevēra forō:
872
Sīsyphe, mōle vacēs; taceant Ixīonis orbēs,
873
fallāx Tantaleus corripiāre liquor;
874
Cerberus et nūllās hodiē petat improbus umbrās;
875
et jaceat tacitā laxa catēna serā.
876
ipsa loquor prō mē: sī fallō, poena sorōrum
877
īnfēlīx umerōs urgeat urna meōs.
878
sī cui fāma fuit per avīta tropaea decōrī,
879
Afra Numantīnōs rēgna loquuntur avōs:
880
altera māternōs exaequat turba Libōnēs,
881
et domus est titulīs utraque fulta suīs.
882
mox, ubi jam facibus cessit praetexta marītīs,
883
vīnxit et acceptās altera vitta comās,
884
jungor, Paulle, tuō sīc discessūra cubīlī:
885
in lapide hōc ūnī nūpta fuisse legar.
886
testor majōrum cinerēs tibi, Rōma, colendōs,
887
sub quōrum titulīs, Āfrica, tūnsa jacēs,
888
et Persēn proavō stimulantem pectus Achille,
889
quīque tuās proavō frēgit Achille domōs,
890
mē neque cēnsūrae lēgem mollīsse nec ūllā
891
lābe meā vestrōs ērubuisse focōs.
892
nōn fuit exuviīs tantīs Cornēlia damnum:
893
quīn et erat magnae pars imitanda domūs.
894
nec mea mūtāta est aetās, sine crīmine tōta est:
895
vīximus īnsignēs inter utramque facem.
896
mī nātūra dedit lēgēs ā sanguine ductās,
897
nec possīs melior jūdicis esse metū.
898
quaelibet austērās dē mē ferat urna tabellās:
899
turpior assessū nōn erit ūlla meō,
900
vel tū, quae tardam mōvistī fūne Cybēbēn,
901
Claudia, turrītae rāra ministra deae,
902
vel cujus sacrōs cum Vesta reposceret ignīs,
903
exhibuit vīvōs carbasus alba focōs.
904
nec tē, dulce caput, māter Scrībōnia, laesī:
905
in mē mūtātum quid nisi fāta velīs?
906
māternīs laudor lacrimīs urbisque querēlīs,
907
dēfēnsa et gemitū Caesaris ossa mea.
908
ille suā nātā dignam vīxisse sorōrem
909
increpat, et lacrimās vīdimus īre deō.
910
et tamen ēmeruī generōsōs vestis honōrēs
911
nec mea dē sterilī facta rapīna domō.
912
tū, Lepide, et tū, Paulle, meum post fāta levāmen:
913
condita sunt vestrō lūmina nostra sinū.
914
vīdimus et frātrem sellam gemināsse curūlem,
915
cōnsule quō, fēstō tempore, rapta soror.
916
fīlia, tū specimen cēnsūrae nāta paternae,
917
fac teneās ūnum nōs imitāta virum.
918
et seriē fulcīte genus: mihi cumba volentī
919
solvitur auctūrīs tot mea facta meīs.
920
haec est fēmineī mercēs extrēma triumphī,
921
laudat ubi ēmeritum lībera fāma rogum.
922
nunc tibi commendō commūnia pignora nātōs:
923
haec cūra et cinerī spīrat inusta meō.
924
fungere māternīs vicibus, pater: illa meōrum
925
omnis erit collō turba ferenda tuō.
926
ōscula cum dederīs tua flentibus, adice mātris:
927
tōta domus coepit nunc onus esse tuum.
928
et sī quid dolitūrus eris, sine testibus illīs!
929
cum venient, siccīs ōscula falle genīs!
930
sat tibi sint noctēs, quās dē mē, Paulle, fatīgēs,
931
somniaque in faciem crēdita saepe meam:
932
atque ubi sēcrētō nostra ad simulācra loquēris,
933
ut respōnsūrae singula verba jacē.
934
seu tamen adversum mūtārit jānua lectum,
935
sēderit et nostrō cauta noverca torō,
936
conjugium, puerī, laudāte et ferte paternum:
937
capta dabit vestrīs mōribus illa manūs;
938
nec mātrem laudāte nimis: collāta priōrī
939
vertet in offēnsās lībera verba suās.
940
seu memor ille meā contentus mānserit umbrā
941
et tantī cinerēs dūxerit esse meōs,
942
discite ventūram jam nunc sentīre senectam,
943
caelibis ad cūrās nec vacet ūlla via.
944
quod mihi dētractum est, vestrōs accēdat ad annōs:
945
prōle meā Paullum sīc juvet esse senem.
946
et bene habet: numquam māter lūgubria sūmpsī;
947
vēnit in exsequiās tōta caterva meās.
948
causa perōrāta est. flentēs mē surgite, testēs,
949
dum pretium vītae grāta rependit humus.
950
mōribus et caelum patuit: sim digna merendō,
951
cujus honōrātīs ossa vehantur avīs.
952