0:00

Fasti

P. Ovidius Naso

26

Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
855
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
Iamque duae restant noctes de mense secundo,
Marsque citos iunctis curribus urget equos:
ex vero positum permansit Equirria nomen,
quae deus in Campo prospicit ipse suo.
860
iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
signatusque tuo nomine mensis adest.
venimus in portum libro cum mense peracto:
naviget hinc alia iam mihi linter aqua.

Source Text: P. Ovidius Naso Ovid's Fasti William Heinemann Ltd.; Harvard University Press 1933. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.