0:00

In Defense of Marcus Caelius

M. Tullius Cicero

33

sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula qua ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris fuisti ut aurum commodares, aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras consules fuisse;

34

non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum. quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?'

35

sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi ut verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.

36

sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat. Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris, soror? quid insanis? quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis? vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. non potes; calcitrat, respuit, repellit, non putat tua dona esse tanti. confer te alio. habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?'

37

redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira aut illum: O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres: egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?' cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; per me tibi licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi. mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.

38

huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque istam effugere potest, praesertim in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre cuius modi ille est: fores ecfregit, restituentur; discidit vestem, resarcietur, Caeli causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis hanc paulo liberius salutasset?

39

dicet aliquis: 'haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium delectaret, nihil in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt.

40

verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.

41

itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.

42

quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur. detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse videatur.

43

ac multi quidem et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.

44

at vero in M. Caelio — dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae quae vocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve tenuerunt.

45

Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.

46

an vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est familiarium deserendus. qua re in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.

47

an hic, si sese isti vitae dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.

48

verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus — negare non possum — sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.

49

si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

50

obliviscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enim pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.

Source Text: M. Tullius Cicero Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis 319 e Typographeo Clarendoniano 1908. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.