0:00
In Defense of Marcus Caelius
M. Tullius Cicero
25
ergo haec removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgavit M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam asperum genus orationis horrebam.
26
ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere. neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis id forte nesciat timere videantur!
27
sed haec omitto; ad illa quae me magis moverunt respondeo. deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
28
equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.
29
sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est accusare luxuriem. dies iam me deficiat, si quae dici in eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista proponas, res tamen ipsa et copiose et graviter accusari potest. sed vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.
30
itaque ego severitati tuae ita ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem,
31
video fontem, video certum nomen et caput. auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem paravit, locum constituit, clam attulit. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.
32
sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.