0:00/ 0:00

Satires

Book 2

Horace

1

‘Sunt quibus in saturā videar nimis ācer et ultrā
lēgem tendere opus; sine nervīs altera quidquid
conposuī pars esse putat similisque meōrum
mīlle diē versūs dēdūcī posse. Trebātī,
quid faciam? praescrībe.' ‘quiescās.' ‘nē faciam, inquis,
5
omnīnō versūs?' ‘ajō.' ‘peream male, sī nōn
optimum erat; vērum nequeō dormīre.' ‘ter ūnctī
trānsnantō Tiberim, somnō quibus est opus altō,
inriguumque merō sub noctem corpus habentō.
aut sī tantus amor scrībendī tē rapit, audē
10
Caesaris invictī rēs dīcere, multa labōrum
praemia lātūrus.' ‘cupidum, pater optime, vīrēs
dēficiunt; neque enim quīvīs horrentia pīlīs
agmina nec frāctā pereuntīs cuspide Gallōs
aut lābentis equō dēscrībit volnera Parthī.'
15
‘attamen et jūstum poterās et scrībere fortem,
Scīpiadam ut sapiēns Lūcīlius.' ‘haud mihi dērō,
cum rēs ipsa feret: nisi dextrō tempore Flaccī
verba per attentam nōn ībunt Caesaris aurem:
cui male sī palpēre, recalcitrat undique tūtus.'
20
‘quantō rēctius hoc quam trīstī laedere versū
Pantolabum scurram Nōmentānumque nepōtem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intāctus, et ōdit.'
‘quid faciam? saltat Mīlōnius, ut semel ictō
accessit fervor capitī numerusque lucernīs;
25
Castor gaudet equīs, ōvō prōgnātus eōdem
pugnīs; quot capitum vīvunt, totidem studiōrum
mīlia: mē pedibus dēlectat claudere verba
Lūcīlī rītū, nostrum meliōris utrōque.
ille velut fīdīs arcāna sodālibus ōlim
30
crēdēbat librīs neque, sī male cesserat, usquam
dēcurrēns aliō neque, sī bene; quō fit ut omnis
vōtīvā pateat velutī dēscrīpta tabellā
vīta senis. sequor hunc, Lūcānus an Āpulus anceps;
nam Venusīnus arat fīnem sub utrumque colōnus,
35
missus ad hoc pulsīs, vetus est ut fāma, Sabellīs,
quō nē per vacuum Rōmānō incurreret hostis,
sīve quod Āpula gēns seu quod Lūcānia bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultrō
quemquam animantem et mē velutī cūstōdiet ēnsis
40
vāgīnā tēctus: quem cūr dēstringere cōner
tūtus ab īnfēstīs latrōnibus? ō pater et rēx
Juppiter, ut pereat positum rōbīgine tēlum
nec quisquam noceat cupidō mihi pācis! at ille,
quī mē conmōrit (melius nōn tangere, clāmō),
45
flēbit et īnsignis tōtā cantābitur urbe.
Cervius īrātus lēgēs minitātur et urnam,
Cānidia Albūcī, quibus est inimīca, venēnum,
grande malum Turius, sīquid sē jūdice certēs.
ut quō quisque valet suspectōs terreat utque
50
imperet hoc nātūra potēns, sīc collige mēcum:
dente lupus, cornū taurus petit: unde nisi intus
mōnstrātum? Scaevae vīvācem crēde nepōtī
mātrem: nīl faciet sceleris pia dextera– mīrum,
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bōs–,
55
sed mala tollet anum vitiātō melle cicūta.
nē longum faciam: seu mē tranquilla senectūs
exspectat seu mors ātrīs circumvolat ālīs,
dīves, inops, Rōmae, seu fors ita jusserit, exsul,
quisquis erit vītae scrībam color.' ‘ō puer, ut sīs
60
vītālis metuō et majōrum nēquis amīcus
frīgore tē feriat.' ‘quid? cum est Lūcīlius ausus
prīmus in hunc operis conpōnere carmina mōrem
dētrahere et pellem, nitidus quā quisque per ōra
cēderet, intrōrsum turpis: num Laelius aut quī
65
dūxit ab oppressā meritum Karthāgine nōmen
ingeniō offēnsī aut laesō doluēre Metellō
fāmōsīsque Lupō coopertō versibus? atquī
prīmōrēs populī arripuit populumque tribūtim,
scīlicet ūnī aequus virtūtī atque ejus amīcīs.
70
quīn ubi sē ā volgō et scaenā in sēcrēta remōrant
virtūs Scīpiadae et mītis sapientia Laelī,
nūgārī cum illō et discīnctī lūdere, dōnec
dēcoquerētur holus, solitī. quidquid sum ego, quamvīs
īnfrā Lūcīlī cēnsum ingeniumque, tamen mē
75
cum magnīs vīxisse invīta fatēbitur usque
Invidia et fragilī quaerēns inlīdere dentem
offendet solidō– nisi quid tū, docte Trebātī,
dissentīs.' ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
sed tamen ut monitus caveās, nē forte negōtī
80
incutiat tibi quid sānctārum īnscītia lēgum:
sī mala condiderit in quem quis carmina, jūs est
jūdiciumque.' ‘estō, sīquis mala; sed bona sī quis
jūdice condiderit laudātus Caesare? sī quis
opprobriīs dignum lātrāverit, integer ipse?'
85
‘solventur rīsū tabulae, tū missus abībis.'

2

Quae virtūs et quanta, bonī, sit vīvere parvō
(nec meus hic sermō est, sed quae praecēpit Ofellus
rūsticus, abnormī sapiēns crassāque Minervā),
discite nōn inter lancēs mēnsāsque nitentīs,
90
cum stupet īnsānīs aciēs fulgōribus et cum
adclīnis falsīs animus meliōra recūsat,
vērum hīc inprānsī mēcum disquīrite. cūr hoc?
dīcam, sī poterō. male vērum exāminat omnis
corruptus jūdex. leporem sectātus equōve
95
lassus ab indomitō vel, sī Rōmāna fatīgat
mīlitia adsuētum graecārī– seu pila vēlōx
molliter austērum studiō fallente labōrem,
seu tē discus agit, pete cēdentem āera discō:
cum labor extuderit fastīdia, siccus, inānis
100
sperne cibum vīlem; nisi Hymettia mella Falernō
nē biberīs dīlūta. forīs est prōmus, et ātrum
dēfendēns piscīs hiemat mare: cum sale pānis
lātrantem stomachum bene lēniet. unde putās aut
quī partum? nōn in cārō nīdōre voluptās
105
summa, sed in tē ipsō est. tū pulmentāria quaere
sūdandō: pinguem vitiīs albumque neque ostrea
nec scarus aut poterit peregrīna juvāre lagōis.
vix tamen ēripiam, positō pāvōne velīs quīn
hōc potius quam gallīnā tergēre palātum,
110
corruptus vānīs rērum, quia vēneat aurō
rāra avis et pictā pandat spectācula caudā:
tamquam ad rem attineat quidquam. num vēsceris istā,
quam laudās, plūmā? coctō num adest honor īdem?
carne tamen quamvīs distat nīl, hāc magis illam
115
inparibus fōrmīs dēceptum tē petere estō:
unde datum sentīs, lupus hīc Tiberīnus an altō
captus hiet? pontīsne inter jactātus an amnis
ōstia sub Tuscī? laudās, īnsāne, trilībrem
mullum, in singula quem minuās pulmenta necesse est.
120
dūcit tē speciēs, videō: quō pertinet ergō
prōcērōs ōdisse lupōs? quia scīlicet illīs
majōrem nātūra modum dedit, hīs breve pondus:
jejūnus rārō stomachus volgāria temnit.
‘porrēctum magnō magnum spectāre catīnō
125
vellem' ait Harpyiīs gula digna rapācibus. at vōs
praesentēs, Austrī, coquite hōrum obsōnia. quamquam
pūtet aper rhombusque recēns, mala cōpia quandō
aegrum sollicitat stomachum, cum rāpula plēnus
atque acidās māvolt inulās. necdum omnis abācta
130
pauperiēs epulīs rēgum: nam vīlibus ōvīs
nigrīsque est oleīs hodiē locus. haud ita prīdem
Gallōnī praecōnis erat acipēnsere mēnsa
īnfāmis. quid? tunc rhombōs minus aequor alēbat?
tūtus erat rhombus tūtōque cicōnia nīdō,
135
dōnec vōs auctor docuit praetōrius. ergō
sīquis nunc mergōs suāvīs ēdīxerit assōs,
pārēbit prāvī docilis Rōmāna juventūs.
sordidus ā tenuī vīctū distābit Ofellō
jūdice: nam frūstrā vitium vītāveris illud,
140
sī tē aliō prāvum dētorseris. Āvidiēnus,
cui Canis ex vērō dictum cognōmen adhaeret,
quīnquennīs oleās ēst et silvestria corna
ac nisi mūtātum parcit dēfundere vīnum et
cujus odōrem oleī nequeās perferre, licēbit
145
ille repōtia, nātālīs aliōsve diērum
fēstōs albātus celebret, cornū ipse bilībrī
caulibus īnstillat, veteris nōn parcus acētī.
quālī igitur vīctū sapiēns ūtētur et hōrum
utrum imitābitur? hāc urget lupus, hāc canis, ajunt.
150
mundus erit, quā nōn offendat sordibus atque
in neutram partem cultus miser. hic neque servīs,
Albūcī senis exemplō, dum mūnia dīdit,
saevus erit, nec sīc ut simplex Naevius ūnctam
convīvīs praebēbit aquam: vitium hoc quoque magnum.
155
accipe nunc, vīctus tenuis quae quantaque sēcum
adferat. in prīmīs valeās bene; nam variae rēs
ut noceant hominī crēdās, memor illius ēscae,
quae simplex ōlim tibi sēderit. at simul assīs
miscuerīs ēlixa, simul conchȳlia turdīs,
160
dulcia sē in bīlem vertent stomachōque tumultum
lenta feret pītuīta. vidēs, ut pallidus omnis
cēnā dēsurgat dubiā? quīn corpus onustum
hesternīs vitiīs animum quoque praegravat ūnā
atque adfīgit humō dīvīnae particulam aurae.
165
alter ubī dictō citius cūrāta sopōrī
membra dedit, vegetus praescrīpta ad mūnia surgit.
hic tamen ad melius poterit trānscurrere quondam,
sīve diem fēstum rediēns advēxerit annus,
seu recreāre volet tenuātum corpus, ubīque
170
accēdent annī, tractārī mollius aetās
imbēcilla volet: tibi quidnam accēdet ad istam
quam puer et validus praesūmis mollitiem, seu
dūra valētūdō inciderit seu tarda senectūs?
rancidum aprum antīquī laudābant, nōn quia nāsus
175
illīs nūllus erat, sed, crēdō, hāc mente, quod hospes
tardius adveniēns vitiātum commodius quam
integrum edāx dominus cōnsūmeret. hōs utinam inter
hērōas nātum tellūs mē prīma tulisset.
dās aliquid fāmae, quae carmine grātior aurem
180
occupet hūmānam? grandēs rhombī patinaeque
grande ferunt ūnā cum damnō dēdecus. adde
īrātum patruum, vīcīnōs, tē tibi inīquum
et frūstrā mortis cupidum, cum dēerit egentī
as, laqueī pretium. ‘jūre' inquit ‘Trausius istīs
185
jūrgātur verbīs: ego vectīgālia magna
dīvitiāsque habeō tribus amplās rēgibus.' ergō,
quod superat nōn est melius quō īnsūmere possīs?
cūr eget indignus quisquam tē dīvite? quārē
templa ruunt antīqua deum? cūr, inprobe, cārae
190
nōn aliquid patriae tantō ēmētīris acervō?
ūnī nīmīrum rēctē tibi semper erunt rēs,
ō magnus posthāc inimīcīs rīsus. uterne
ad cāsūs dubiōs fīdet sibi certius? hic quī
plūribus adsuerit mentem corpusque superbum,
195
an quī contentus parvō metuēnsque futūrī
in pāce, ut sapiēns, aptārit idōnea bellō?
quō magis hīs crēdās, puer hunc ego parvus Ofellum
integrīs opibus nōvī nōn lātius ūsum
quam nunc accīsīs. videās mētātō in agellō
200
cum pecore et gnātīs fortem mercēde colōnum
‘nōn ego' nārrantem ‘temere ēdī lūce profēstā
quicquam praeter holus fūmōsae cum pede pernae.
ac mihi seu longum post tempus vēnerat hospes
sīve operum vacuō grātus convīva per imbrem
205
vīcīnus, bene erat nōn piscibus urbe petītīs,
sed pullō atque haedō; tum pēnsilis ūva secundās
et nux ōrnābat mēnsās cum duplice fīcū.
post hoc lūdus erat culpā pōtāre magistrā
ac venerāta Cerēs, ita culmō surgeret altō,
210
explicuit vīnō contractae sēria frontis.
saeviat atque novōs moveat Fortūna tumultūs:
quantum hinc inminuet? quantō aut ego parcius aut vōs,
ō puerī, nituistis, ut hūc novus incola vēnit?
nam propriae tellūris erum nātūra nec illum
215
nec mē nec quemquam statuit: nōs expulit ille,
illum aut nēquitiēs aut vafrī īnscītia jūris,
postrēmum expellet certē vīvācior hērēs.
nunc ager Umbrēnī sub nōmine, nūper Ofellī
dictus, erit nūllī proprius, sed cēdet in ūsum
220
nunc mihi, nunc aliī. quōcircā vīvite fortēs
fortiaque adversīs oppōnite pectora rēbus.'

3

‘Sīc rārō scrībis, ut tōtō nōn quater annō
membrānam poscās, scrīptōrum quaeque retexēns,
īrātus tibi, quod vīnī somnīque benignus
225
nīl dignum sermōne canās. quid fīet? at ipsīs
Sāturnālibus hūc fūgistī sōbrius. ergō
dīc aliquid dignum prōmissīs. incipe. nīl est.
culpantur frūstrā calamī inmeritusque labōrat
īrātīs nātus pariēs dīs atque poētīs.
230
atquī voltus erat multa et praeclāra minantis,
sī vacuum tepidō cēpisset vīllula tēctō.
quōrsum pertinuit stīpāre Platōna Menandrō?
Eupolin, Archilochum, comitēs ēdūcere tantōs?
invidiam plācāre parās virtūte relictā?
235
contemnēre miser. vītanda est inproba Sīrēn
dēsidia, aut quidquid vītā meliōre parāstī
pōnendum aequō animō.' ‘dī tē, Damasippe, deaeque
vērum ob cōnsilium dōnent tōnsōre. sed unde
tam bene mē nōstī?' ‘postquam omnis rēs mea Jānum
240
ad medium frācta est, aliēna negōtia cūrō
excussus propriīs. ōlim nam quaerere amābam,
quō vafer ille pedēs lāvisset Sīsyphus aere,
quid scalptum īnfabrē, quid fūsum dūrius esset.
callidus huic signō pōnēbam mīlia centum;
245
hortōs ēgregiāsque domōs mercārier ūnus
cum lucrō nōram; unde frequentia Mercuriāle
inposuēre mihī cognōmen compita.' ‘nōvī
et mīror morbī pūrgātum tē illius. atquī
ēmōvit veterem mīrē novus, ut solet, in cor
250
trājectō lateris miserī capitisve dolōre,
ut lēthargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
dum nēquid simile huic, estō ut libet.' ‘ō bone, nē tē
frūstrēre: īnsānīs et tū stultīque prope omnēs,
sīquid Stertinius vērī crepat, unde ego mīra
255
dēscrīpsī docilis praecepta haec, tempore quō mē
sōlātus jussit sapientem pāscere barbam
atque ā Fābriciō nōn trīstem ponte revertī.
nam male rē gestā cum vellem mittere opertō
mē capite in flūmen, dexter stetit et “cave faxis
260
tē quicquam indignum. pudor" inquit “tē malus angit,
īnsānōs quī inter vereāre īnsānus habērī.
prīmum nam inquīram, quid sit furere: hoc sī erit in tē
sōlō, nīl verbī, pereās quīn fortiter, addam.
quem mala stultitia et quemcumque īnscītia vērī
265
caecum agit, īnsānum Chrȳsippī porticus et grex
autumat. haec populōs, haec magnōs fōrmula rēgēs,
exceptō sapiente, tenet. nunc accipe, quārē
dēsipiant omnēs aequē ac tū, quī tibi nōmen
īnsānō posuēre. velut silvīs, ubi passim
270
pālantīs error certō dē trāmite pellit,
ille sinistrōrsum, hic dextrōrsum abit, ūnus utrīque
error, sed variīs inlūdit partibus: hōc tē
crēde modō īnsānum, nihilō ut sapientior ille
quī tē dērīdet caudam trahat. est genus ūnum
275
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignīs,
ut rūpēs fluviōsque in campō obstāre querātur;
alterum et huic vārum et nihilō sapientius ignīs
per mediōs fluviōsque ruentis: clāmet amīca
māter, honesta soror cum cognātīs, pater, uxor:
280
‘hīc fossa est ingēns, hīc rūpēs maxima: servā!'
nōn magis audierit, quam Fūfius ēbrius ōlim,
cum Īlionam ēdormit, Catiēnīs mīlle ducentīs
‘māter, tē appellō' clāmantibus. huic ego volgus
errōrī similem cūnctum īnsānīre docēbō.
285
īnsānit veterēs statuās Damasippus emendō:
integer est mentis Damasippī crēditor? estō.
‘accipe quod numquam reddās mihi' sī tibi dīcam:
tūne īnsānus eris, sī accēperis, an magis excors
rejectā praedā, quam praesēns Mercurius fert?
290
scrībe decem ā Neriō: nōn est satis; adde Cicūtae
nōdōsī tabulās, centum, mīlle adde catēnās:
effugiet tamen haec scelerātus vincula Prōteus.
cum rapiēs in jūs mālīs rīdentem aliēnīs,
fīet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
295
sī male rem gerere īnsānī est, contrā bene sānī:
pūtidius multō cerebrum est, mihi crēde, Perellī
dictantis, quod tū numquam rescrībere possīs.
audīre atque togam jubeō conpōnere, quisquis
ambitiōne malā aut argentī pallet amōre,
300
quisquis luxuriā trīstīve superstitiōne
aut aliō mentis morbō calet: hūc propius mē,
dum doceō īnsānīre omnīs vōs, ōrdine adīte.
danda est elleborī multō pars maxima avārīs:
nescio an Anticyram ratiō illīs dēstinet omnem.
305
hērēdēs Staberī summam incīdēre sepulcrō,
nī sīc fēcissent, gladiātōrum dare centum
damnātī populō paria atque epulum arbitriō Arrī,
frūmentī quantum metit Āfrica. ‘sīve ego prāvē
seu rēctē hoc voluī, nē sīs patruus mihi': crēdō,
310
hoc Staberī prūdentem animum vīdisse. quid ergō
sēnsit, cum summam patrimōnī īnsculpere saxō
hērēdēs voluit? quoad vīxit, crēdidit ingēns
pauperiem vitium et cāvit nihil ācrius, ut, sī
forte minus locuplēs ūnō quadrante perīsset,
315
ipse vidērētur sibi nēquior. ‘omnis enim rēs,
virtūs, fāma, decus, dīvīna hūmānaque pulchrīs
dīvitiīs pārent; quās quī cōnstrūxerit, ille
clārus erit, fortis, jūstus.' ‘sapiēnsne?' ‘etiam, et rēx
et quidquid volet.' hoc velutī virtūte parātum
320
spērāvit magnae laudī fore. quid simile istī
Graecus Aristippus? quī servōs prōicere aurum
in mediā jussit Libyā, quia tardius īrent
propter onus sēgnēs. uter est īnsānior hōrum?
nīl agit exemplum, lītem quod līte resolvit.
325
sīquis emat citharās, ēmptās conportet in ūnum,
nec studiō citharae nec Mūsae dēditus ūllī,
sī scalpra et fōrmās nōn sūtor, nautica vēla
āversus mercātūrīs: dēlīrus et āmēns
undique dīcātur meritō. quī discrepat istīs,
330
quī nummōs aurumque recondit, nescius ūtī
conpositīs metuēnsque velut contingere sacrum?
sīquis ad ingentem frūmentī semper acervum
porrēctus vigilet cum longō fuste neque illinc
audeat ēsuriēns dominus contingere grānum
335
ac potius foliīs parcus vēscātur amārīs;
sī positīs intus Chīī veterisque Falernī
mīlle cadīs– nihil est: tercentum mīlibus, ācre
pōtet acētum; age sī et strāmentīs incubet unde-
octōgintā annōs nātus, cui strāgula vestis,
340
blattārum ac tineārum epulae, putrēscat in arcā:
nīmīrum īnsānus paucīs videātur, eō quod
maxima pars hominum morbō jactātur eōdem.
fīlius aut etiam haec lībertus ut ēbibat hērēs,
dīs inimīce senex cūstōdis? nē tibi dēsit?
345
quantulum enim summae curtābit quisque diērum,
unguere sī caulēs oleō meliōre caputque
coeperis inpexā foedum porrīgine? quārē,
sī quidvīs satis est, pejūrās, surripis, aufers
undique? tūn sānus? populum sī caedere saxīs
350
incipiās servōsve tuōs, quōs aere parārīs,
īnsānum tē omnēs puerī clāmentque puellae;
cum laqueō uxōrem interimis mātremque venēnō,
incolumī capite es? quid enim? neque tū hoc facis Argīs
nec ferrō ut dēmēns genetrīcem occīdis Orestēs.
355
an tū rēris eum occīsā īnsānīsse parente
ac nōn ante malīs dēmentem āctum Furiīs quam
in mātris jugulō ferrum tepefēcit acūtum?
quīn, ex quō est habitus male tūtae mentis Orestēs,
nīl sānē fēcit quod tū reprehendere possīs:
360
nōn Pyladēn ferrō violāre aususve sorōrem
Ēlectrān, tantum maledīcit utrīque vocandō
hanc Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bīlis.
pauper Opīmius argentī positī intus et aurī,
quī Vejentānum fēstīs pōtāre diēbus
365
Campānā solitus trullā vappamque profēstīs,
quondam lēthargō grandī est oppressus, ut hērēs
jam circum loculōs et clāvīs laetus ovānsque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidēlis
excitat hōc pactō: mēnsam pōnī jubet atque
370
effundī saccōs nummōrum, accēdere plūrīs
ad numerandum: hominem sīc ērigit; addit et illud:
‘nī tua cūstōdīs, avidus jam haec auferet hērēs.'
‘mēn vīvō?' ‘ut vīvās igitur, vigilā. hoc age.' ‘quid vīs?'
‘dēficient inopem vēnae tē, nī cibus atque
375
ingēns accēdit stomachō fultūra ruentī.
tū cessās? agedum sūme hoc tisanārium orȳzae.'
‘quantī ēmptae?' ‘parvō.' ‘quantī ergō?' ‘octussibus.' ‘ēheu,
quid rēfert, morbō an fūrtīs pereamque rapīnīs?'
quisnam igitur sānus? quī nōn stultus. quid avārus?
380
stultus et īnsānus. quid, sīquis nōn sit avārus,
continuō sānus? minimē. cūr, Stōice? dīcam.
‘nōn est cardiacus' Craterum dīxisse putātō
‘hic aeger'. rēctē est igitur surgetque? negābit,
quod latus aut rēnēs morbō temptentur acūtō.
385
nōn est perjūrus neque sordidus: inmolet aequīs
hic porcum Laribus; vērum ambitiōsus et audāx:
nāviget Anticyram. quid enim differt, barathrōne
dōnēs quidquid habēs an numquam ūtāre parātīs?
Servius Oppidius Canusī duo praedia, dīves
390
antīquō cēnsū, gnātīs dīvisse duōbus
fertur et hoc moriēns puerīs dīxisse vocātīs
ad lectum: ‘postquam tē tālōs, Aule, nucēsque
ferre sinū laxō, dōnāre et lūdere vīdī,
tē, Tiberī, numerāre, cavīs abscondere trīstem,
395
extimuī, nē vōs ageret vēsānia discors,
tū Nōmentānum, tū nē sequerēre Cicūtam.
quārē per dīvōs ōrātus uterque Penātīs
tū cave nē minuās, tū nē majus faciās id
quod satis esse putat pater et nātūra coercet.
400
praetereā nē vōs tītillet glōria, jūre
jūrandō obstringam ambō: uter aedīlis fueritve
vestrum praetor, is intestābilis et sacer estō.'
in cicere atque fabā bona tū perdāsque lupīnīs,
lātus ut in circō spatiēre et aēneus ut stēs,
405
nūdus agrīs, nūdus nummīs, īnsāne, paternīs;
scīlicet ut plausūs quōs fert Agrippa ferās tū,
astūta ingenuum volpēs imitāta leōnem?
nequis humāsse velit Aiācem, Ātrīda, vetās cūr?
‘rēx sum': nīl ultrā quaerō plēbejus. ‘et aequam
410
rem imperitō, ac sī cui videor nōn jūstus, inultō
dīcere quod sentit permittō.' maxime rēgum,
dī tibi dent captā classem reddūcere Trojā.
ergō cōnsulere et mox respondēre licēbit?
‘cōnsule.' cūr Aiāx, hērōs ab Achille secundus,
415
pūtēscit, totiēns servātīs clārus Achīvīs,
gaudeat ut populus Priamī Priamusque inhumātō,
per quem tot juvenēs patriō caruēre sepulcrō?
‘mīlle ovium īnsānus mortī dedit, inclitum Ulixēn
et Menelāum ūnā mēcum sē occīdere clāmāns.'
420
tū cum prō vitulā statuis dulcem Aulide nātam
ante ārās spargisque molā caput, inprobe, salsā,
rēctum animī servās? ‘quōrsum?' īnsānus quid enim Aiāx
fēcit? cum strāvit ferrō pecus, abstinuit vim
uxōre et gnātō; mala multa precātus Atrīdīs
425
nōn ille aut Teucrum aut ipsum violāvit Ulixēn.
‘vērum ego, ut haerentīs adversō lītore nāvīs
ēriperem, prūdēns plācāvī sanguine dīvōs.'
nempe tuō, furiōse? ‘meō, sed nōn furiōsus.'
quī speciēs aliās vērī scelerisque tumultū
430
permixtās capiet, commōtus habēbitur atque
stultitiāne erret nihilum distābit an īrā.
Aiāx inmeritōs cum occīdit dēsipit agnōs:
cum prūdēns scelus ob titulōs admittis inānīs,
stās animō et pūrum est vitiō tibi cum tumidum est cor?
435
sīquis lectīcā nitidam gestāre amet agnam,
huic vestem ut gnātae, paret ancillās, paret aurum,
Rūfam aut Pūsillam appellet fortīque marītō
dēstinet uxōrem: interdictō huic omne adimat jūs
praetor et ad sānōs abeat tūtēla propinquōs.
440
quid, sī quis gnātam prō mūtā dēvovet agnā,
integer est animī? nē dīxeris. ergō ubi prāva
stultitia, hīc summa est īnsānia; quī scelerātus,
et furiōsus erit; quem cēpit vitrea fāma,
hunc circumtonuit gaudēns Bellōna cruentīs.
445
nunc age luxuriam et Nōmentānum arripe mēcum.
vincet enim stultōs ratiō īnsānīre nepōtēs.
hic simul accēpit patrimōnī mīlle talenta,
ēdīcit, piscātor utī, pōmārius, auceps,
unguentārius ac Tuscī turba inpia vīcī,
450
cum scurrīs fartor, cum Vēlābrō omne macellum
māne domum veniant. quid tum? vēnēre frequentēs,
verba facit lēnō: ‘quidquid mihi, quidquid et hōrum
cuique domī est, id crēde tuum et vel nunc pete vel crās.'
accipe quid contrā haec juvenis responderit aequus.
455
‘in nive Lūcānā dormīs ocreātus, ut aprum
cēnem ego; tū piscīs hībernō ex aequore verris.
sēgnis ego, indignus quī tantum possideam; aufer,
sūme tibī deciēns; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor mediā currit dē nocte vocāta.'
460
fīlius Aesōpī dētractam ex aure Metellae,
scīlicet ut deciēns solidum absorbēret, acētō
dīluit īnsignem bācam: quī sānior ac sī
illud idem in rapidum flūmen jaceretve cloācam?
Quīntī prōgeniēs Arrī, pār nōbile frātrum
465
nēquitiā et nūgīs prāvōrum et amōre gemellum
lusciniās solitī inpēnsō prandēre coēmptās,
quōrsum abeant? sānī ut crētā, an carbōne notātī?
aedificāre casās, plōstellō adjungere mūrīs,
lūdere pār inpār, equitāre in harundine longā
470
sīquem dēlectet barbātum, āmentia verset.
sī puerīlius hīs ratiō esse ēvincet amāre
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trīmus
quāle prius, lūdās opus, an meretrīcis amōre
sollicitus plōrēs: quaerō, faciāsne quod ōlim
475
mūtātus Polemōn? pōnās īnsignia morbī,
fasciolās, cubital, fōcālia, pōtus ut ille
dīcitur ex collō fūrtim carpsisse corōnās,
postquam est inprānsī correptus vōce magistrī?
porrigis īrātō puerō cum pōma, recūsat;
480
‘sūme, catelle': negat; sī nōn dēs, optet. amātor
exclūsus quī distat, agit ubi sēcum, eat an nōn,
quō reditūrus erat nōn arcessītus, et haeret
invīsīs foribus? ‘nec nunc, cum mē vocet ultrō,
accēdam? an potius mediter fīnīre dolōrēs?
485
exclūsit; revocat: redeam? nōn, sī obsecret.' ecce
servus, nōn paulō sapientior ‘ō ere, quae rēs
nec modum habet neque cōnsilium, ratiōne modōque
tractārī nōn volt. in amōre haec sunt mala, bellum,
pāx rūrsum: haec sīquis tempestātis prope rītū
490
mōbilia et caecā fluitantia sorte labōret
reddere certa sibī, nihilō plūs explicet ac sī
īnsānīre paret certā ratiōne modōque.'
quid? cum Pīcēnīs excerpēns sēmina pōmīs
gaudēs, sī cameram percustī forte, penes tē es?
495
quid? cum balba ferīs annōsō verba palātō,
aedificante casās quī sānior? adde cruōrem
stultitiae atque ignem gladiō scrūtāre. modo, inquam.
Hellade percussā Marius cum praecipitat sē,
cerrītus fuit? an commōtae crīmine mentis
500
absolvēs hominem et sceleris damnābis eundem
ex mōre inpōnēns cognāta vocābula rēbus?
lībertīnus erat, quī circum compita siccus
lautīs māne senex manibus currēbat et ‘ūnum',
‘quid tam magnum?' addēns, ‘ūnum mē surpite mortī!
505
dīs etenim facile est' ōrābat, sānus utrīsque
auribus atque oculīs; mentem, nisi lītigiōsus,
exciperet dominus, cum vēnderet. hoc quoque volgus
Chrȳsippus pōnit fēcundā in gente Menēnī.
‘Juppiter, ingentīs quī dās adimisque dolōrēs,'
510
māter ait puerī mēnsīs jam quīnque cubantis,
‘frīgida sī puerum quārtāna relīquerit, illō
māne diē, quō tū indīcis jejūnia, nūdus
in Tiberī stābit.' cāsus medicusve levārit
aegrum ex praecipitī: māter dēlīra necābit
515
in gelidā fīxum rīpā febrimque redūcet,
quōne malō mentem concussa? timōre deōrum."
haec mihi Stertinius, sapientum octāvus, amīcō
arma dedit, posthāc nē conpellārer inultus.
dīxerit īnsānum quī mē, totidem audiet atque
520
respicere ignōtō discet pendentia tergō.'
‘Stōice, post damnum sīc vēndās omnia plūris,
quā mē stultitiā, quoniam nōn est genus ūnum,
īnsānīre putās? ego nam videor mihi sānus.'
‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agauē
525
gnātī īnfēlīcis, sibi tunc furiōsa vidētur?'
‘stultum mē fateor (liceat concēdere vērīs)
atque etiam īnsānum; tantum hoc ēdissere, quō mē
aegrōtāre putēs animī vitiō.' ‘accipe: prīmum
aedificās, hoc est longōs imitāris, ab īmō
530
ad summum tōtus modulī bipedālis, et īdem
corpore majōrem rīdēs Turbōnis in armīs
spīritum et incessum: quī rīdiculus minus illō?
an, quodcumque facit Maecēnās, tē quoque vērum est,
tantō dissimilem et tantō certāre minōrem?
535
absentis rānae pullīs vitulī pede pressīs
ūnus ubi effūgit, mātrī dēnārrat, ut ingēns
bēlua cognātōs ēlīserit: illa rogāre,
quantane? num tantum, sufflāns sē, magna fuisset?
‘major dīmidiō.' ‘num tantō?' cum magis atque
540
sē magis īnflāret, ‘nōn, sī tē rūperis,' inquit,
‘pār eris.' haec ā tē nōn multum ablūdit imāgō.
adde poēmata nunc, hoc est, oleum adde camīnō,
quae sī quis sānus fēcit, sānus facis et tū.
nōn dīcō horrendam rabiem' ‘jam dēsine.' ‘cultum
545
majōrem cēnsū' ‘teneās, Damasippe, tuīs tē.'
‘mīlle puellārum, puerōrum mīlle furōrēs'
‘ō major tandem parcās, īnsāne, minōrī.'

4

‘Unde et quō Catius?' ‘nōn est mihi tempus, aventī
pōnere signa novīs praeceptīs, quālia vincent
550
Pȳthagorān Anytīque reum doctumque Platōna.'
‘peccātum fateor, cum tē sīc tempore laevō
interpellārim; sed dēs veniam bonus, ōrō.
quodsī interciderit tibi nunc aliquid, repetēs mox,
sīve est nātūrae hoc sīve artis, mīrus utrōque.'
555
‘quīn id erat cūrae, quō pactō cūncta tenērem
utpote rēs tenuīs, tenuī sermōne perāctās.'
‘ēde hominis nōmen, simul et, Rōmānus an hospes.'
‘ipsa memor praecepta canam, cēlābitur auctor.
longa quibus faciēs ōvīs erit, illa mementō,
560
ut sūcī meliōris et ut magis alba rotundīs,
pōnere: namque marem cohibent callōsa vitellum.
cōle suburbānō quī siccīs crēvit in agrīs
dulcior: inriguō nihil est ēlūtius hortō.
sī vespertīnus subitō tē oppresserit hospes,
565
nē gallīna malum respōnset dūra palātō,
doctus eris vīvam mustō mersāre Falernō:
hoc teneram faciet. prātēnsibus optima fungīs
nātūra est; aliīs male crēditur. ille salūbris
aestātēs peraget, quī nigrīs prandia mōrīs
570
fīniet, ante gravem quae lēgerit arbore sōlem.
Aufidius fortī miscēbat mella Falernō:
mendōsē, quoniam vacuīs conmittere vēnīs
nīl nisi lēne decet: lēnī praecordia mulsō
prōluerīs melius. sī dūra morābitur alvus,
575
mītulus et vīlēs pellent obstantia conchae
et lapathī brevis herba, sed albō nōn sine Cōō.
lūbrica nāscentēs inplent conchȳlia lūnae;
sed nōn omne mare est generōsae fertile testae:
mūrice Bajānō melior Lucrīna pelōris,
580
ostrea Circēīs, Mīsēnō oriuntur echīnī,
pectinibus patulīs jactat sē molle Tarentum.
nec sibi cēnārum quīvīs temere arroget artem,
nōn prius exāctā tenuī ratiōne sapōrum.
nec satis est cārā piscīs āverrere mēnsā
585
ignārum, quibus est jūs aptius et quibus assīs
languidus in cubitum jam sē convīva repōnet.
Umber et īlignā nūtrītus glande rotundās
curvat aper lancēs carnem vītantis inertem;
nam Laurēns malus est, ulvīs et harundine pinguis.
590
vīnea submittit capreās nōn semper edūlīs.
fēcundae leporis sapiēns sectābitur armōs.
piscibus atque avibus quae nātūra et foret aetās,
ante meum nūllī patuit quaesīta palātum.
sunt quōrum ingenium nova tantum crustula prōmit.
595
nēquāquam satis in rē ūnā cōnsūmere cūram,
ut sīquis sōlum hoc, mala nē sint vīna, labōret,
quālī perfundat piscīs sēcūrus olīvō.
Massica sī caelō suppōnēs vīna serēnō,
nocturnā sīquid crassī est tenuābitur aurā
600
et dēcēdet odor nervīs inimīcus; at illa
integrum perdunt līnō vitiāta sapōrem.
Surrentīna vafer quī miscet faece Falernā
vīna, columbīnō līmum bene colligit ōvō,
quātenus īma petit volvēns aliēna vitellus.
605
tostīs marcentem squillīs recreābis et Afrā
pōtōrem cocleā; nam lactūca innatat ācrī
post vīnum stomachō; pernā magis et magis hillīs
flāgitat inmorsus reficī, quīn omnia mālit
quaecumque inmundīs fervent allāta popīnīs.
610
est operae pretium duplicis pernōscere jūris
nātūram. simplex ē dulcī cōnstat olīvō,
quod pinguī miscēre merō muriāque decēbit
nōn aliā quam quā Bȳzantia pūtuit orca.
hoc ubi cōnfūsum sectīs īnferbuit herbīs
615
Cōryciōque crocō sparsum stetit, īnsuper addēs
pressa Venāfrānae quod bāca remīsit olīvae.
Pīcēnīs cēdunt pōmīs Tīburtia sūcō:
nam faciē praestant, vēnūcula convenit ōllīs;
rēctius Albānam fūmō dūrāveris ūvam.
620
hanc ego cum mālīs, ego faecem prīmus et allēc,
prīmus et invenior piper album cum sale nigrō
incrētum pūrīs circumposuisse catillīs.
inmāne est vitium dare mīlia terna macellō
angustōque vagōs piscīs urgēre catīnō.
625
magna movet stomachō fastīdia, seu puer ūnctīs
tractāvit calicem manibus, dum fūrta ligurrit,
sīve gravis veterī crēterrae līmus adhaesit.
vīlibus in scōpīs, in mappīs, in scobe quantus
cōnsistit sūmptus? neglēctīs flāgitium ingēns.
630
tēn lapidēs variōs lutulentā rādere palmā
et Tyriās dare circum inlōta torālia vestīs,
oblītum, quantō cūram sūmptumque minōrem
haec habeant, tantō reprehendī jūstius illīs,
quae nisi dīvitibus nequeunt contingere mēnsīs?'
635
‘docte Catī, per amīcitiam dīvōsque rogātus
dūcere mē audītum, pergēs quōcumque, mementō.
nam quamvīs memorī referās mihi pectore cūncta,
nōn tamen interpres tantundem jūveris. adde
voltum habitumque hominis, quem tū vīdisse beātus
640
nōn magnī pendis, quia contigit; at mihi cūra
nōn mediocris inest, fontīs ut adīre remōtōs
atque haurīre queam vītae praecepta beātae.'

5

‘Hoc quoque, Tīresiā, praeter nārrāta petentī
respondē, quibus āmissās reparāre queam rēs
645
artibus atque modīs. quid rīdēs?' ‘jamne dolōsō
nōn satis est Ithacam revehī patriōsque penātīs
adspicere?' ‘ō nūllī quicquam mentīte, vidēs ut
nūdus inopsque domum redeam tē vāte, neque illīc
aut apothēca procīs intācta est aut pecus: atquī
650
et genus et virtūs, nisi cum rē, vīlior algā est.'
quandō pauperiem missīs ambāgibus horrēs,
accipe quā ratiōne queās dītēscere. turdus
sīve aliud prīvum dabitur tibi, dēvolet illūc,
rēs ubi magna nitet dominō sene; dulcia pōma
655
et quōscumque feret cultus tibi fundus honōrēs
ante Larem gustet venerābilior Lare dīves.
quī quamvīs perjūrus erit, sine gente, cruentus
sanguine frāternō, fugitīvus, nē tamen illī
tū comes exterior, sī postulet, īre recūsēs.'
660
‘utne tegam spurcō Dāmae latus? haud ita Trōjae
mē gessī, certāns semper meliōribus.' ‘ergō
pauper eris.' ‘fortem hoc animum tolerāre jubēbō;
et quondam majōra tulī. tū prōtinus, unde
dīvitiās aerisque ruam, dīc, augur, acervōs.'
665
‘dīxī equidem et dīcō: captēs astūtus ubīque
testāmenta senum neu, sī vafer ūnus et alter
īnsidiātōrem praerōsō fūgerit hāmō,
aut spem dēpōnās aut artem inlūsus omittās.
magna minorve forō sī rēs certābitur ōlim,
670
vīvet uter locuplēs sine gnātīs, inprobus, ultrō
quī meliōrem audāx vocet in jūs, illius estō
dēfēnsor; fāmā cīvem causāque priōrem
sperne, domī sī gnātus erit fēcundave conjunx.
“Quīnte" putā aut “Pūblī" (gaudent praenōmine mollēs
675
auriculae) “tibi mē virtūs tua fēcit amīcum.
jūs anceps nōvī, causās dēfendere possum;
ēripiet quīvīs oculōs citius mihi quam tē
contemptum cassā nuce pauperet; haec mea cūra est,
nēquid tū perdās neu sīs jocus." īre domum atque
680
pelliculam cūrāre jubē; fī cognitor ipse,
perstā atque obdūrā: seu rubra Canīcula findet
īnfantīs statuās, seu pinguī tentus omāsō
Fūrius hībernās cānā nive cōnspuet Alpīs.
“nōnne vidēs" aliquis cubitō stantem prope tangēns
685
inquiet, “ut patiēns, ut amīcīs aptus, ut ācer?"
plūrēs adnābunt thynnī et cētāria crēscent.
sī cui praetereā validus male fīlius in rē
praeclārā sublātus alētur, nē manifēstum
caelibis obsequium nūdet tē, lēniter in spem
690
adrēpe officiōsus, ut et scrībāre secundus
hērēs et, sī quis cāsus puerum ēgerit Orcō,
in vacuum veniās: perrārō haec ālea fallit.
quī testāmentum trādet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulās ā tē removēre mementō,
695
sīc tamen, ut līmīs rapiās, quid prīma secundō
cēra velit versū; sōlus multīsne cohērēs,
vēlōcī percurre oculō. plērumque recoctus
scrība ex quinquevirō corvum dēlūdet hiantem
captātorque dabit rīsūs Nāsīca Corānō.'
700
‘num furis? an prūdēns lūdis mē obscūra canendō?'
‘ō Lāertiadē, quidquid dīcam, aut erit aut nōn:
dīvīnāre etenim magnus mihi dōnat Apollō.'
‘quid tamen ista velit sibi fābula, sī licet, ēde.'
‘tempore quō juvenis Parthīs horrendus, ab altō
705
dēmissum genus Aenēā, tellūre marīque
magnus erit, fortī nūbet prōcēra Corānō
fīlia Nāsīcae, metuentis reddere soldum.
tum gener hoc faciet: tabulās socerō dabit atque
ut legat ōrābit; multum Nāsīca negātās
710
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nīl sibi lēgātum praeter plōrāre suīsque.
illud ad haec jubeō: mulier sī forte dolōsa
lībertusve senem dēlīrum temperet, illīs
accēdās socius: laudēs, laudēris ut absēns.
715
adjuvat hoc quoque, sed vincit longē prius ipsum
expugnāre caput. scrībet mala carmina vēcors:
laudātō. scortātor erit: cave tē roget; ultrō
Pēnelopam facilis potiōrī trāde.' ‘putāsne
perdūcī poterit tam frūgī tamque pudīca,
720
quam nequiēre procī rēctō dēpellere cursū?'
‘vēnit enim magnum dōnandī parca juventus
nec tantum veneris quantum studiōsa culīnae.
sīc tibi Pēnelopē frūgī est; quae sī semel ūnō
dē sene gustārit tēcum partīta lucellum,
725
ut canis ā coriō numquam absterrēbitur ūnctō.
mē sene quod dīcam factum est. anus inproba Thēbīs
ex testāmentō sīc est ēlāta: cadāver
ūnctum oleō largō nūdīs umerīs tulit hērēs,
scīlicet ēlābī sī posset mortua; crēdō,
730
quod nimium īnstiterat vīventī. cautus adītō
neu dēsīs operae nēve immoderātus abundēs.
difficilem et mōrōsum offendet garrulus: ultrā
‘nōn' ‘etiam' sileās; Dāvus sīs cōmicus atque
stēs capite obstīpō, multum similis metuentī.
735
obsequiō grassāre; monē, sī incrēbruit aura,
cautus utī vēlet cārum caput; extrahe turbā
oppositīs umerīs; aurem substringe loquācī.
inportūnus amat laudārī: dōnec ‘ohē jam'
ad caelum manibus sublātīs dīxerit, urgē:
740
crēscentem tumidīs īnflā sermōnibus utrem.
cum tē servitiō longō cūrāque levārit,
et certum vigilāns “quārtae sit partis Ulixēs"
audierīs “hērēs": “ergō nunc Dāma sodālis
nusquam est? unde mihī tam fortem tamque fidēlem?"
745
sparge subinde et, sī paulum potes inlacrimāre, est
gaudia prōdentem voltum cēlāre. sepulcrum
permissum arbitriō sine sordibus exstrue: fūnus
ēgregiē factum laudet vīcīnia. sī quis
forte cohērēdum senior male tussiet, huic tū
750
dīc, ex parte tuā seu fundī sīve domūs sit
ēmptor, gaudentem nummō tē addīcere. sed mē
imperiōsa trahit Prōserpina: vīve valēque.'

6

Hoc erat in vōtīs: modus agrī nōn ita magnus,
hortus ubi et tēctō vīcīnus jūgis aquae fōns
755
et paulum silvae super hīs foret. auctius atque
dī melius fēcēre. bene est. nīl amplius ōrō,
Majā nāte, nisi ut propria haec mihi mūnera faxis.
sī neque majōrem fēcī ratiōne malā rem
nec sum factūrus vitiō culpāve minōrem,
760
sī veneror stultus nihil hōrum ‘ō sī angulus ille
proximus accēdat, quī nunc dēnormat agellum!'
‘ō sī urnam argentī fors quae mihi mōnstret, ut illī,
thēsaurō inventō quī mercennārius agrum
illum ipsum mercātus arāvit, dīves amīcō
765
Hercule!', sī quod adest grātum juvat, hāc prece tē ōrō:
pingue pecus dominō faciās et cētera praeter
ingenium, utque solēs, cūstōs mihi maximus adsīs.
ergō ubi mē in montēs et in arcem ex urbe remōvī,
quid prius inlūstrem saturīs mūsāque pedestrī?
770
nec mala mē ambitiō perdit nec plumbeus auster
autumnusque gravis, Libitīnae quaestus acerbae.
Mātūtīne pater, seu Jāne libentius audīs,
unde hominēs operum prīmōs vītaeque labōrēs
īnstituunt (sīc dīs placitum), tū carminis estō
775
prīncipium. Rōmae spōnsōrem mē rapis: ‘eia,
nē prior officiō quisquam respondeat, urgē.'
sīve aquilō rādit terrās seu brūma nivālem
interiōre diem gȳrō trahit, īre necesse est.
postmodo quod mī obsit clārē certumque locūtō
780
luctandum in turbā et facienda injūria tardīs.
‘quid tibi vīs, īnsāne?' et ‘quam rem agis?' inprobus urget
īrātīs precibus, ‘tū pulsēs omne quod obstat,
ad Maecēnātem memorī sī mente recurrās.'
hoc juvat et mellī est, nōn mentiar. at simul ātrās
785
ventum est Ēsquiliās, aliēna negōtia centum
per caput et circā saliunt latus. ‘ante secundam
Rōscius ōrābat sibi adessēs ad Puteal crās.'
‘dē rē commūnī scrībae magnā atque novā tē
ōrābant hodiē meminissēs, Quīnte, revertī.'
790
‘inprimat hīs cūrā Maecēnās signa tabellīs.'
dīxeris: ‘experiar': ‘sī vīs, potes,' addit et īnstat.
septimus octāvō propior jam fūgerit annus,
ex quō Maecēnās mē coepit habēre suōrum
in numerō, dumtaxat ad hoc, quem tollere raedā
795
vellet iter faciēns et cui concrēdere nūgās
hoc genus: ‘hōra quota est?' ‘Thraex est Gallīna Syrō pār?'
‘mātūtīna parum cautōs jam frīgora mordent',
et quae rīmōsā bene dēpōnuntur in aure.
per tōtum hoc tempus subjectior in diem et hōram
800
invidiae noster. lūdōs spectāverat, ūnā
lūserat in campō: ‘fortūnae fīlius' omnēs.
frīgidus ā rōstrīs mānat per compita rūmor:
quīcumque obvius est, mē cōnsulit: ‘ō bone, nam tē
scīre, deōs quoniam propius contingis oportet,
805
numquid dē Dācīs audīstī?' ‘nīl equidem.' ‘ut tū
semper eris dērīsor.' ‘at omnēs dī exagitent mē,
sī quicquam.' ‘quid? mīlitibus prōmissa Triquetrā
praedia Caesar an est Italā tellūre datūrus?'
jūrantem mē scīre nihil mīrantur ut ūnum
810
scīlicet ēgregiī mortālem altīque silentī.
perditur haec inter miserō lūx nōn sine vōtīs:
ō rūs, quandō ego tē adspiciam quandōque licēbit
nunc veterum librīs, nunc somnō et inertibus hōrīs
dūcere sollicitae jūcunda oblīvia vītae?
815
ō quandō faba Pȳthagorae cognāta simulque
ūncta satis pinguī pōnentur holuscula lārdō?
ō noctēs cēnaeque deum, quibus ipse meīque
ante Larem proprium vēscor vernāsque procācīs
pāscō lībātīs dapibus. prout cuique libīdō est,
820
siccat inaequālīs calicēs convīva solūtus
lēgibus īnsānīs, seu quis capit ācria fortis
pōcula seu modicīs ūvēscit laetius. ergō
sermō oritur, nōn dē vīllīs domibusve aliēnīs,
nec male necne Lepōs saltet; sed, quod magis ad nōs
825
pertinet et nescīre malum est, agitāmus, utrumne
dīvitiīs hominēs an sint virtūte beātī,
quidve ad amīcitiās, ūsus rēctumne, trahat nōs
et quae sit nātūra bonī summumque quid ejus.
Cervius haec inter vīcīnus garrit anīlīs
830
ex rē fābellās. sīquis nam laudat Arellī
sollicitās ignārus opēs, sīc incipit: ‘ōlim
rūsticus urbānum mūrem mūs paupere fertur
accēpisse cavō, veterem vetus hospes amīcum,
asper et attentus quaesītīs, ut tamen artum
835
solveret hospitiīs animum. quid multa? neque ille
sēpositī ciceris nec longae invīdit avēnae,
āridum et ōre ferēns acinum sēmēsaque lārdī
frusta dedit, cupiēns variā fastīdia cēnā
vincere tangentis male singula dente superbō,
840
cum pater ipse domūs paleā porrēctus in hornā
ēsset ador loliumque, dapis meliōra relinquēns.
tandem urbānus ad hunc “quid tē juvat" inquit, “amīce,
praeruptī nemoris patientem vīvere dorsō?
vīs tū hominēs urbemque ferīs praepōnere silvīs?
845
carpe viam, mihi crēde, comes, terrestria quandō
mortālīs animās vīvunt sortīta neque ūlla est
aut magnō aut parvō lētī fuga: quō, bone, circā,
dum licet, in rēbus jūcundīs vīve beātus,
vīve memor, quam sīs aevī brevis." haec ubi dicta
850
agrestem pepulēre, domō levis exsilit; inde
ambō prōpositum peragunt iter, urbis aventēs
moenia nocturnī subrēpere. jamque tenēbat
nox medium caelī spatium, cum pōnit uterque
in locuplēte domō vestīgia, rubrō ubi coccō
855
tīncta super lēctōs candēret vestis eburnōs
multaque dē magnā superessent fercula cēnā,
quae procul exstrūctīs inerant hesterna canistrīs.
ergō ubi purpureā porrēctum in veste locāvit
agrestem, velutī succīnctus cursitat hospes
860
continuatque dapēs nec nōn vernīliter ipsīs
fungitur officiīs, praelambēns omne quod adfert.
ille cubāns gaudet mūtātā sorte bonīsque
rēbus agit laetum convīvam, cum subitō ingēns
valvārum strepitus lectīs excussit utrumque.
865
currere per tōtum pavidī conclāve magisque
exanimēs trepidāre, simul domus alta Molossīs
personuit canibus. tum rūsticus: “haud mihi vītā
est opus hāc" ait et “valeās: mē silva cavusque
tūtus ab īnsidiīs tenuī sōlābitur ervō."'
870

7

‘Jamdūdum auscultō et cupiēns tibi dīcere servus
pauca reformīdō.' ‘Dāvusne?' ‘ita, Dāvus, amīcum
mancipium dominō et frūgī quod sit satis, hoc est,
ut vītāle putēs.' ‘age lībertāte Decembrī,
quandō ita majōrēs voluērunt, ūtere: nārrā.'
875
‘pars hominum vitiīs gaudet cōnstanter et urget
prōpositum; pars multa natat, modo rēcta capessēns,
interdum prāvīs obnoxia. saepe notātus
cum tribus ānellīs, modo laevā Prīscus inānī
vīxit inaequālis, clāvum ut mūtāret in hōrās,
880
aedibus ex magnīs subitō sē conderet unde
mundior exīret vix lībertīnus honestē;
jam moechus Rōmae, jam māllet doctus Athēnīs
vīvere, Vortumnīs quotquot sunt nātus inīquīs.
scurra Volānerius, postquam illī jūsta cheragra
885
contudit articulōs, quī prō sē tolleret atque
mitteret in phīmum tālōs, mercēde diurnā
conductum pāvit: quantō cōnstantior īsdem
in vitiīs, tantō levius miser ac prior illō
quī jam contentō, jam laxō fūne labōrat.'
890
‘nōn dīcēs hodiē, quōrsum haec tam pūtida tendant,
furcifer?' ‘ad tē, inquam.' ‘quō pactō, pessime?' ‘laudās
fortūnam et mōrēs antīquae plēbis, et īdem,
sī quis ad illa deus subitō tē agat, usque recūsēs,
aut quia nōn sentīs, quod clāmās, rēctius esse,
895
aut quia nōn firmus rēctum dēfendis et haerēs
nēquīquam caenō cupiēns ēvellere plantam.
Rōmae rūs optās; absentem rūsticus urbem
tollis ad astra levis. sī nusquam es forte vocātus
ad cēnam, laudās sēcūrum holus ac, velut usquam
900
vīnctus eās, ita tē fēlīcem dīcis amāsque,
quod nusquam tibi sit pōtandum. jusserit ad sē
Maecēnās sērum sub lūmina prīma venīre
convīvam: “nēmōn oleum fert ōcius? ecquis
audit?" cum magnō blaterās clāmōre fugisque.
905
Mulvius et scurrae, tibi nōn referenda precātī,
discēdunt. “etenim fateor mē" dīxerit ille
“dūcī ventre levem, nāsum nīdōre supīnor,
inbēcillus, iners, sī quid vīs, adde, popīnō.
tū cum sīs quod ego et fortassis nēquior, ultrō
910
īnsectēre velut melior verbīsque decōrīs
obvolvās vitium?" quid, sī mē stultior ipsō
quīngentīs ēmptō drachmīs dēprēnderis? aufer
mē voltū terrēre; manum stomachumque tenētō,
dum quae Crīspīnī docuit mē jānitor ēdō.
915
tē conjūnx aliēna capit, meretrīcula Dāvum:
peccat uter nostrum cruce dignius? ācris ubī mē
nātūra intendit, sub clārā nūda lucernā
quaecumque excēpit turgentis verbera caudae
clūnibus aut agitāvit equum lascīva supīnum,
920
dīmittit neque fāmōsum neque sollicitum, nē
dītior aut fōrmae meliōris mejat eōdem.
tū cum prōjectīs īnsignibus, ānulō equestrī
Rōmānōque habitū, prōdīs ex jūdice Dāma,
turpis odōrātum caput obscūrante lacernā,
925
nōn es quod simulās? metuēns indūceris atque
altercante libīdinibus tremis ossa pavōre.
quid rēfert, ūrī virgīs ferrōque necārī
auctōrātus eās, an turpī clausus in arcā,
quō tē dēmīsit peccātī cōnscia erīlis,
930
contractum genibus tangās caput? estne marītō
mātrōnae peccantis in ambō jūsta potestās,
in corruptōrem vel jūstior? illa tamen sē
nōn habitū mūtatve locō peccatve supernē,
cum tē formīdet mulier neque crēdat amantī.
935
ībis sub furcam prūdēns dominōque furentī
conmittēs rem omnem et vītam et cum corpore fāmam
ēvastī: crēdō, metuēs doctusque cavēbis:
quaerēs, quandō iterum paveās iterumque perīre
possīs, ō totiēns servus. quae bēlua ruptīs,
940
cum semel effūgit, reddit sē prāva catēnīs?
“nōn sum moechus" ais. neque ego hercule fūr, ubi vāsa
praetereō sapiēns argentea. tolle perīclum:
jam vaga prōsiliet frēnīs nātūra remōtīs.
tūne mihī dominus, rērum imperiīs hominumque
945
tot tantīsque minor, quem ter vindicta quaterque
inposita haud umquam miserā formīdine prīvet?
adde super, dictīs quod nōn levius valeat; nam,
sīve vicārius est, quī servō pāret, utī mōs
vester ait, seu cōnservus, tibi quid sum ego? nempe
950
tū, mihi quī imperitās, aliīs servīs miser atque
dūceris ut nervīs aliēnīs mōbile lignum.
quisnam igitur līber? sapiēns sibi quī imperiōsus,
quem neque pauperiēs neque mors neque vincula terrent,
respōnsāre cupīdinibus, contemnere honōrēs
955
fortis, et in sē ipsō tōtus, teres atque rotundus,
externī nēquid valeat per lēve morārī,
in quem manca ruit semper fortūna. potesne
ex hīs ut proprium quid nōscere? quīnque talenta
poscit tē mulier, vexat foribusque repulsum
960
perfundit gelidā, rūrsus vocat: ēripe turpī
colla jugō līber, “līber sum" dīc age. nōn quīs.
urget enim dominus mentem nōn lēnis et ācrīs
subjectat lassō stimulōs versatque negantem.
vel cum Pausiacā torpēs, īnsāne, tabellā,
965
quī peccās minus atque ego, cum Fulvī Rutubaeque
aut Pacidējānī contentō poplite mīror
proelia rubrīcā picta aut carbōne, velut sī
rē vērā pugnent, feriant vītentque moventēs
arma virī? nēquam et cessātor Dāvus; at ipse
970
subtīlis veterum jūdex et callidus audīs.
nīl ego, sī dūcor lībō fūmante: tibi ingēns
virtūs atque animus cēnīs respōnsat opīmīs?
obsequium ventris mihi perniciōsius est cūr?
tergō plector enim. quī tū inpūnītior illa,
975
quae parvō sūmī nequeunt, obsōnia captās?
nempe inamārēscunt epulae sine fīne petītae
inlūsīque pedēs vitiōsum ferre recūsant
corpus. an hic peccat, sub noctem quī puer ūvam
fūrtīvā mūtat strigilī: quī praedia vēndit,
980
nīl servīle gulae pārēns habet? adde, quod īdem
nōn hōram tēcum esse potes, nōn ōtia rēctē
pōnere tēque ipsum vītās fugitīvus et errō,
jam vīnō quaerēns, jam somnō fallere cūram,
frūstrā: nam comes ātra premit sequiturque fugācem.'
985
‘unde mihī lapidem?' ‘quōrsum est opus?' ‘unde sagittās?'
‘aut īnsānit homō aut versūs facit.' ‘ōcius hinc tē
nī rapis, accēdēs opera agrō nōna Sabīnō.'

8

‘Ut Nāsidiēnī jūvit tē cēna beātī?
nam mihi quaerentī convīvam dictus here illīc
990
dē mediō pōtāre diē.' ‘sīc, ut mihi numquam
in vītā fuerit melius.' ‘dā, sī grave nōn est,
quae prīma īrātum ventrem plācāverit ēsca.'
‘in prīmīs Lūcānus aper: lēnī fuit austrō
captus, ut ajēbat cēnae pater: ācria circum
995
rāpula, lactūcae, rādīcēs, quālia lassum
pervellunt stomachum, siser, allēc, faecula Cōa.
hīs ut sublātīs puer altē cīnctus acernam
gausape purpureō mēnsam pertersit et alter
sublēgit quodcumque jacēret inūtile quodque
1000
posset cēnantīs offendere, ut Attica virgō
cum sacrīs Cereris prōcēdit fuscus Hydaspēs
Caecuba vīna ferēns, Alcōn Chīum maris expers.
hīc erus “Albānum, Maecēnās, sīve Falernum
tē magis adpositīs dēlectat, habēmus utrumque."'
1005
‘dīvitiās miserās! sed quīs cēnantibus ūnā,
Fundānī, pulcrē fuerit tibi, nōsse labōrō.'
‘summus ego et prope mē Viscus Thūrīnus et īnfrā,
sī meminī, Varius; cum Serviliō Balatrōne
Vībidius, quōs Maecēnās addūxerat umbrās.
1010
Nōmentānus erat super ipsum, Porcius īnfrā,
rīdiculus tōtās semel absorbēre placentās;
Nōmentānus ad hoc, quī, sī quid forte latēret,
indice mōnstrāret digitō; nam cētera turba,
nōs, inquam, cēnāmus avīs, conchȳlia, piscīs,
1015
longē dissimilem nōtō cēlantia sūcum,
ut vel continuō patuit, cum passeris atque
ingustāta mihī porrēxerit īlia rhombī.
post hoc mē docuit melimēla rubēre minōrem
ad lūnam dēlēcta. quid hoc intersit, ab ipsō
1020
audierīs melius. tum Vībidius Balatrōnī
“nōs nisi damnōsē bibimus, moriēmur inultī,"
et calicēs poscit majōrēs. vertere pallor
tum parochī faciem nīl sīc metuentis ut ācrīs
pōtōrēs, vel quod maledīcunt līberius vel
1025
fervida quod subtīle exsurdant vīna palātum.
invertunt Allīfānīs vīnāria tōta
Vībidius Balatrōque secūtīs omnibus: īmī
convīvae lēctī nihilum nocuēre lagoenīs.
adfertur squillās inter mūrēna natantīs
1030
in patinā porrēcta. sub hōc erus “haec gravida" inquit
“capta est, dēterior post partum carne futūra.
hīs mixtum jūs est: oleō, quod prīma Venāfrī
pressit cella; garō dē sūcīs piscis Hibērī;
vīnō quīnquennī, vērum citrā mare nātō,
1035
dum coquitur coctō Chīum sīc convenit, ut nōn
hōc magis ūllum aliud; pipere albō, nōn sine acētō,
quod Mēthymnaeam vitiō mūtāverit ūvam.
ērūcās viridīs, inulās ego prīmus amārās
mōnstrāvī incoquere; inlūtōs Curtillus echīnōs,
1040
ut melius muriā quod testa marīna remittat."
intereā suspēnsa gravīs aulaea ruīnās
in patinam fēcēre, trahentia pulveris ātrī
quantum nōn Aquilō Campānīs excitat agrīs.
nōs majus veritī, postquam nihil esse perīclī
1045
sēnsimus, ērigimur; Rūfus positō capite, ut sī
fīlius inmātūrus obīsset, flēre. quis esset
fīnis, nī sapiēns sīc Nōmentānus amīcum
tolleret: “heu, Fortūna, quis est crūdēlior in nōs
tē deus? ut semper gaudēs inlūdere rēbus
1050
hūmānīs!" Varius mappā conpēscere rīsum
vix poterat. Balatrō suspendēns omnia nāsō
“haec est condiciō vīvendī" ajēbat, “eōque
respōnsūra tuō numquam est pār fāma labōrī.
tēne, ut ego accipiar lautē, torquērier omnī
1055
sollicitūdine districtum, nē pānis adustus,
nē male condītum jūs adpōnātur, ut omnēs
praecīnctī rēctē puerī cōmptīque ministrent.
adde hōs praetereā cāsūs, aulaea ruant sī,
ut modo; sī patinam pede lāpsus frangat agāsō.
1060
sed convīvātōris, utī ducis, ingenium rēs
adversae nūdāre solent, cēlāre secundae."
Nāsidiēnus ad haec “tibi dī, quaecumque precēris,
commoda dent: ita vir bonus es convīvaque cōmis"
et soleās poscit. tum in lectō quōque vidērēs
1065
strīdere sēcrētā dīvīsōs aure susurrōs.'
‘nūllōs hīs māllem lūdōs spectāsse; sed illa
redde age quae deinceps rīsistī.' ‘Vībidius dum
quaerit dē puerīs, num sit quoque frācta lagoena,
quod sibi poscentī nōn dentur pōcula, dumque
1070
rīdētur fictīs rērum Balatrōne secundō,
Nāsidiēne, redīs mūtātae frontis, ut arte
ēmendātūrus fortūnam; deinde secūtī
māzonomō puerī magnō discerpta ferentēs
membra gruis sparsī sale multō nōn sine farre,
1075
pinguibus et fīcīs pāstum jecur ānseris albae
et leporum āvolsōs, ut multō suāvius, armōs,
quam sī cum lumbīs quis edit. tum pectore adustō
vīdimus et merulās pōnī et sine clūne palumbīs,
suāvis rēs, sī nōn causās nārrāret eārum et
1080
nātūrās dominus; quem nōs sīc fūgimus ultī,
ut nihil omnīnō gustārēmus, velut illīs
Cānidia adflāsset, pejor serpentibus Afrīs.'

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.