0:00/ 0:00

Satires

Book 1

Horace

1

Quī fit, Maecēnās, ut nēmō, quam sibi sortem
seu ratiō dederit seu fors objēcerit, illā
contentus vīvat, laudet dīversa sequentīs?
‘ō fortūnātī mercātōrēs' gravis annīs
mīles ait, multō jam frāctus membra labōre;
5
contrā mercātor nāvim jactantibus Austrīs:
‘mīlitia est potior. quid enim? concurritur: hōrae
mōmentō cita mors venit aut victōria laeta.'
agricolam laudat jūris lēgumque perītus,
sub gallī cantum cōnsultor ubi ōstia pulsat;
10
ille, datīs vadibus quī rūre extractus in urbem est,
sōlōs fēlīcīs vīventīs clāmat in urbe.
cētera dē genere hōc (adeō sunt multa) loquācem
dēlassāre valent Fabium. nē tē morer, audī,
quō rem dēdūcam. sī quis deus ‘ēn ego' dīcat
15
‘jam faciam quod voltis: eris tū, quī modo mīles,
mercātor; tū, cōnsultus modo, rūsticus: hinc vōs,
vōs hinc mūtātīs discēdite partibus. eia,
quid stātis?' nōlint. atquī licet esse beātīs.
quid causae est, meritō quīn illīs Juppiter ambās
20
īrātus buccās īnflet neque sē fore posthāc
tam facilem dīcat, vōtīs ut praebeat aurem?
praetereā, nē sīc ut quī joculāria rīdēns
percurram: quamquam rīdentem dīcere vērum
quid vetat? ut puerīs ōlim dant crustula blandī
25
doctōrēs, elementa velint ut discere prīma:
sed tamen āmōtō quaerāmus sēria lūdō:
ille gravem dūrō terram quī vertit arātrō,
perfidus hic caupō, mīles nautaeque, per omne
audācēs mare quī currunt, hāc mente labōrem
30
sēsē ferre, senēs ut in ōtia tūta recēdant,
ajunt, cum sibi sint congesta cibāria: sīcut
parvola (nam exemplō est) magnī formīca labōris
ōre trahit quodcumque potest atque addit acervō
quem struit, haud ignāra ac nōn incauta futūrī.
35
quae, simul inversum contrīstat Aquārius annum,
nōn usquam prōrēpit et illīs ūtitur ante
quaesītīs sapiēns, cum tē neque fervidus aestus
dēmoveat lucrō neque hiems, ignis mare ferrum,
nīl obstet tibi, dum nē sit tē dītior alter.
40
quid juvat inmēnsum tē argentī pondus et aurī
fūrtim dēfossā timidum dēpōnere terrā?
quod, sī conminuās, vīlem redigātur ad assem?
at nī id fit, quid habet pulcrī cōnstrūctus acervus?
mīlia frūmentī tua trīverit ārea centum:
45
nōn tuus hoc capiet venter plūs ac meus: ut, sī
rēticulum pānis vēnālīs inter onustō
forte vehās umerō, nihilō plūs accipiās quam
quī nīl portārit. vel dīc quid rēferat intrā
nātūrae fīnīs vīventī, jūgera centum an
50
mīlle aret? ‘at suāve est ex magnō tollere acervō.'
dum ex parvō nōbīs tantundem haurīre relinquās,
cūr tua plūs laudēs cumerīs grānāria nostrīs?
ut tibi sī sit opus liquidī nōn amplius urnā
vel cyathō et dīcās ‘magnō dē flūmine māllem
55
quam ex hōc fonticulō tantundem sūmere.' eō fit,
plēnior ut sīquōs dēlectet cōpia jūstō,
cum rīpā simul āvolsōs ferat Aufidus ācer.
at quī tantulī eget quantō est opus, is neque līmō
turbātam haurit aquam neque vītam āmittit in undīs.
60
at bona pars hominum dēcepta cupīdine falsō
‘nīl satis est', inquit, ‘quia tantī quantum habeās sīs':
quid faciās illī? jubeās miserum esse, libenter
quātenus id facit: ut quīdam memorātur Athēnīs
sordidus ac dīves, populī contemnere vōcēs
65
sīc solitus: ‘populus mē sībilat, at mihi plaudō
ipse domī, simul ac nummōs contemplor in arcā.'
Tantalus ā labrīs sitiēns fugientia captat
flūmina– quid rīdēs? mūtātō nōmine dē tē
fābula nārrātur: congestīs undique saccīs
70
indormīs inhiāns et tamquam parcere sacrīs
cōgeris aut pictīs tamquam gaudēre tabellīs.
nescīs, quō valeat nummus, quem praebeat ūsum?
pānis emātur, holus, vīnī sextārius, adde
quīs hūmāna sibī doleat nātūra negātīs.
75
an vigilāre metū exanimem, noctēsque diēsque
formīdāre malōs fūrēs, incendia, servōs,
nē tē conpīlent fugientēs, hoc juvat? hōrum
semper ego optārim pauperrimus esse bonōrum.
at sī condoluit temptātum frīgore corpus
80
aut alius cāsus lectō tē adflīxit, habēs quī
adsideat, fōmenta paret, medicum roget, ut tē
suscitet ac reddat gnātīs cārīsque propinquīs?
nōn uxor salvum tē volt, nōn fīlius; omnēs
vīcīnī ōdērunt, nōtī, puerī atque puellae.
85
mīrāris, cum tū argentō post omnia pōnās,
sī nēmō praestet, quem nōn mereāris, amōrem?
an sī cognātōs, nūllō nātūra labōre
quōs tibi dat, retinēre velīs servāreque amīcōs,
īnfēlīx operam perdās, ut sīquis asellum
90
in campō doceat pārentem currere frēnīs?
dēnique sit fīnis quaerendī, cumque habeās plūs,
pauperiem metuās minus et fīnīre labōrem
incipiās, partō quod avēbās, nē faciās quod
Ummidius quīdam; nōn longa est fābula: dīves
95
ut mētīrētur nummōs, ita sordidus, ut sē
nōn umquam servō melius vestīret, ad usque
suprēmum tempus, nē sē pēnūria victūs
opprimeret, metuēbat. at hunc līberta secūrī
dīvīsit medium, fortissima Tyndaridārum.
100
‘quid mī igitur suādēs? ut vīvam Naevius aut sīc
ut Nōmentānus?' pergis pugnantia sēcum
frontibus adversīs conpōnere: nōn ego avārum
cum veto tē, fierī vappam jubeō ac nebulōnem:
est inter Tanain quiddam socerumque Visellī:
105
est modus in rēbus, sunt certī dēnique fīnēs,
quōs ultrā citrāque nequit cōnsistere rēctum.
illūc, unde abiī, redeō, quī nēmō, ut avārus,
sē probet ac potius laudet dīversa sequentīs,
quodque aliēna capella gerat distentius ūber,
110
tābēscat neque sē majōrī pauperiōrum
turbae conparet, hunc atque hunc superāre labōret.
sīc festīnantī semper locuplētior obstat,
ut, cum carceribus missōs rapit ungula currūs,
īnstat equīs aurīga suōs vincentibus, illum
115
praeteritum temnēns extrēmōs inter euntem.
inde fit, ut rārō, quī sē vīxisse beātum
dīcat et exāctō contentus tempore vītā
cēdat utī convīva satur, reperīre queāmus.
jam satis est. nē mē Crīspīnī scrīnia lippī
120
conpīlāsse putēs, verbum nōn amplius addam.

2

Ambūbājārum collēgia, pharmacopōlae,
mendīcī, mīmae, balatrōnēs, hoc genus omne
maestum ac sollicitum est cantōris morte Tigellī.
quippe benignus erat. contrā hic, nē prōdigus esse
125
dīcātur metuēns, inopī dare nōlit amīcō,
frīgus quō dūramque famem prōpellere possit.
hunc sī percontēris, avī cūr atque parentis
praeclāram ingrātā stringat malus ingluviē rem,
omnia conductīs coemēns obsōnia nummīs,
130
sordidus atque animī quod parvī nōlit habērī,
respondet. laudātur ab hīs, culpātur ab illīs.
Fūfidius vappae fāmam timet ac nebulōnis
[dīves agrīs, dīves positīs in fēnore nummīs]:
quīnās hic capitī mercēdēs exsecat atque
135
quantō perditior quisque est, tantō ācrius urget;
nōmina sectātur modo sūmptā veste virīlī
sub patribus dūrīs tīrōnum. ‘maxime' quis nōn
‘Juppiter' exclāmat simul atque audīvit? ‘at in sē
prō quaestū sūmptum facit hic?' vix crēdere possīs,
140
quam sibi nōn sit amīcus, ita ut pater ille, Terentī
fābula quem miserum gnātō vīxisse fugātō
indūcit, nōn sē pejus cruciāverit atque hic.
sīquis nunc quaerat ‘quō rēs haec pertinet?' illūc:
dum vītant stultī vitia, in contrāria currunt.
145
Maltīnus tunicīs dēmissīs ambulat, est quī
inguen ad obscaenum subductīs usque; facētus
pāstillōs Rūfillus olet, Gargōnius hircum:
nīl medium est. sunt quī nōlint tetigisse nisi illās
quārum subsūtā tālōs tegat īnstita veste,
150
contrā alius nūllam nisi olentī in fornice stantem.
quīdam nōtus homō cum exīret fornice, ‘macte
virtūte ēsto' inquit sententia dīa Catōnis;
‘nam simul ac vēnās īnflāvit taetra libīdō,
hūc juvenēs aequom est dēscendere, nōn aliēnās
155
permolere uxōrēs.' ‘nōlim laudārier' inquit
‘sīc mē' mīrātor cunnī Cupiennius albī.
audīre est operae pretium, prōcēdere rēctē
quī moechīs nōn voltis, ut omnī parte labōrent
utque illīs multō corrupta dolōre voluptās
160
atque haec rāra cadat dūra inter saepe perīcla.
hic sē praecipitem tēctō dedit, ille flagellīs
ad mortem caesus, fugiēns hic dēcidit ācrem
praedōnum in turbam, dedit hic prō corpore nummōs,
hunc permīnxērunt cālōnēs; quīn etiam illud
165
accidit, ut cuidam testīs caudamque salācem
dēmeterent ferrō. ‘jūre' omnēs: Galba negābat.
tūtior at quantō merx est in classe secundā,
lībertīnārum dīcō: Sallustius in quās
nōn minus īnsānit quam quī moechātur. at hic sī,
170
quā rēs, quā ratiō suādēret quāque modestē
mūnificō esse licet, vellet bonus atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damnō
dēdecorīque foret. vērum hōc sē amplectitur ūnō,
hoc amat et laudat: ‘mātrōnam nūllam ego tangō',
175
ut quondam Marsaeus, amātor Orīginis ille,
quī patrium mīmae dōnat fundumque laremque,
‘nīl fuerit mī' inquit ‘cum uxōribus umquam aliēnīs.'
vērum est cum mīmīs, est cum meretrīcibus, unde
fāma malum gravius quam rēs trahit. an tibi abundē
180
persōnam satis est, nōn illud, quidquid ubīque
officit, ēvītāre? bonam dēperdere fāmam,
rem patris oblīmāre malum est ubicumque. quid inter
est in mātrōnā, ancillā peccēsne togātā?
Villius in Faustā Sullae gener, hōc miser ūnō
185
nōmine dēceptus, poenās dedit usque superque
quam satis est, pugnīs caesus ferrōque petītus,
exclūsus fore, cum Longārēnūs foret intus.
huic sī muttōnīs verbīs mala tanta videntī
dīceret haec animus ‘quid vīs tibi? numquid ego ā tē
190
magnō prōgnātum dēposcō cōnsule cunnum
vēlātumque stolā, mea cum conferbuit īra?'
quid respondēret? ‘magnō patre nāta puella est.'
at quantō meliōra monet pugnantiaque istīs
dīves opis nātūra suae, tū sī modo rēctē
195
dispēnsāre velīs ac nōn fugienda petendīs
inmiscēre. tuō vitiō rērumne labōrēs,
nīl rēferre putās? quārē, nē paeniteat tē,
dēsine mātrōnās sectārier, unde labōris
plūs haurīre malī est quam ex rē dēcerpere frūctūs.
200
nec magis huic, inter niveōs viridīsque lapillōs
sit licet, hoc, Cērinthe, tuum tenerum est femur aut crūs
rēctius, atque etiam melius persaepe togātae.
adde hūc, quod mercem sine fūcīs gestat, apertē
quod vēnāle habet ostendit nec, sīquid honestī est,
205
jactat habetque palam, quaerit, quō turpia cēlet.
rēgibus hic mōs est, ubi equōs mercantur: opertōs
īnspiciunt, nē sī faciēs, ut saepe, decōra
mollī fulta pede est, ēmptōrem indūcat hiantem,
quod pulcrae clūnēs, breve quod caput, ardua cervīx.
210
hoc illī rēctē: nē corporis optima Lynceī
contemplēre oculīs, Hypsaeā caecior illa,
quae mala sunt, spectēs. ‘ō crūs, ō bracchia.' vērum
dēpūgis, nāsūta, brevī latere ac pede longō est.
mātrōnae praeter faciem nīl cernere possīs,
215
cētera, nī Catia est, dēmissā veste tegentis.
sī interdicta petēs, vāllō circumdata nam tē
hoc facit īnsānum, multae tibi tum officient rēs,
cūstōdēs, lectīca, ciniflōnēs, parasītae,
ad tālōs stola dēmissa et circumdata palla,
220
plūrima, quae invideant pūrē adpārēre tibī rem.
altera, nīl obstat: Cōīs tibi paene vidēre est
ut nūdam, nē crūre malō, nē sit pede turpī;
mētīrī possīs oculō latus. an tibi māvīs
īnsidiās fierī pretiumque āvellier ante
225
quam mercem ostendī? leporem vēnātor ut altā
in nive sectētur, positum sīc tangere nōlit,
cantat et adpōnit ‘meus est amor huic similis; nam
trānsvolat in mediō posita et fugientia captat.'
hīscine versiculīs spērās tibi posse dolōrēs
230
atque aestūs cūrāsque gravīs ē pectore pellī?
nōnne, cupīdinibus statuat nātūra modum quem,
quid lātūra sibī, quid sit dolitūra negātum,
quaerere plūs prōdest et ināne abscindere soldō?
num, tibi cum faucīs ūrit sitis, aurea quaeris
235
pōcula? num ēsuriēns fastīdīs omnia praeter
pāvōnem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, sī
ancilla aut verna est praestō puer, impetus in quem
continuō fīat. mālīs tentīgine rumpī?
nōn ego; namque parābilem amō venerem facilemque.
240
illam ‘post paulō' ‘sed plūris' ‘sī exierit vir'
Gallīs, hanc Philodēmus ait sibi, quae neque magnō
stet pretiō neque cūnctētur cum est jussa venīre.
candida rēctaque sit, munda hāctenus, ut neque longa
nec magis alba velit quam dat nātūra vidērī.
245
haec ubi supposuit dextrō corpus mihi laevom,
Īlia et Ēgeria est; dō nōmen quodlibet illī.
nec vereor, nē, dum futuō, vir rūre recurrat,
jānua frangātur, lātret canis, undique magnō
pulsa domus strepitū resonet, vēpallida lectō
250
dēsiliat mulier, miseram sē cōnscia clāmet,
crūribus haec metuat, dōtī dēprēnsa, egomet mī.
discīnctā tunicā fugiendum est et pede nūdō,
nē nummī pereant aut pūga aut dēnique fāma.
dēprēndī miserum est: Fabiō vel jūdice vincam.
255

3

Omnibus hoc vitium est cantōribus, inter amīcōs
ut numquam indūcant animum cantāre rogātī,
injussī numquam dēsistant. Sardus habēbat
ille Tigellius hoc. Caesar, quī cōgere posset,
sī peteret per amīcitiam patris atque suam, nōn
260
quicquam prōficeret; sī conlibuisset, ab ōvō
usque ad māla citāret ‘iō Bacchae' modo summā
vōce, modo hāc, resonat quae chordīs quattuor īma.
nīl aequāle hominī fuit illī: saepe velut quī
currēbat fugiēns hostem, persaepe velut quī
265
Jūnōnis sacra ferret; habēbat saepe ducentōs,
saepe decem servōs; modo rēgēs atque tetrarchās,
omnia magna loquēns, modo ‘sit mihi mēnsa tripēs et
concha salis pūrī et toga, quae dēfendere frīgus
quamvīs crassa queat.' deciēns centēna dedissēs
270
huic parcō, paucīs contentō, quīnque diēbus
nīl erat in loculīs; noctēs vigilābat ad ipsum
māne, diem tōtum stertēbat; nīl fuit unquam
sīc inpār sibi. nunc aliquis dīcat mihi ‘quid tū?
nūllane habēs vitia?' immō alia et fortasse minōra.
275
Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tū'
quīdam ait ‘ignōrās tē an ut ignōtum dare nōbīs
verba putās?' ‘egomet mī ignōscō' Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notārī.
cum tua pervideās oculīs mala lippus inūnctīs,
280
cūr in amīcōrum vitiīs tam cernis acūtum
quam aut aquila aut serpēns Epidaurius? at tibi contrā
ēvenit, inquīrant vitia ut tua rūrsus et illī.
īrācundior est paulō, minus aptus acūtīs
nāribus hōrum hominum; rīdērī possit eō quod
285
rūsticius tōnsō toga dēfluit et male laxus
in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
nōn alius quisquam, at tibi amīcus, at ingenium ingēns
incultō latet hoc sub corpore. dēnique tē ipsum
concute, numqua tibī vitiōrum īnsēverit ōlim
290
nātūra aut etiam cōnsuētūdō mala; namque
neglēctīs ūrenda filix innāscitur agrīs.
illūc praevertāmur, amātōrem quod amīcae
turpia dēcipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
dēlectant, velutī Balbīnum pōlypus Hagnae.
295
vellem in amīcitiā sīc errārēmus et istī
errōrī nōmen virtūs posuisset honestum.
ac pater ut gnātī, sīc nōs dēbēmus amīcī
siquod sit vitium nōn fastīdīre. strabōnem
appellat paetum pater, et pullum, male parvus
300
sīcui fīlius est, ut abortīvus fuit ōlim
Sīsyphus; hunc vārum distortīs crūribus, illum
balbūtit scaurum prāvīs fultum male tālīs.
parcius hic vīvit: frūgī dīcātur; ineptus
et jactantior hic paulō est: concinnus amīcīs
305
postulat ut videātur; at est truculentior atque
plūs aequō līber: simplex fortisque habeātur;
caldior est: ācrīs inter numerētur. opīnor,
haec rēs et jungit jūnctōs et servat amīcōs.
at nōs virtūtēs ipsās invertimus atque
310
sincērum furimus vās incrustāre. probus quis
nōbīscum vīvit, multum dēmissus homō: illī
tardō cognōmen, pinguī damus. hic fugit omnīs
īnsidiās nūllīque malō latus obdit apertum,
cum genus hoc inter vītae versēmur, ubi ācris
315
invidia atque vigent ubi crīmina: prō bene sānō
ac nōn incautō fictum astūtumque vocāmus.
simplicior quis et est, quālem mē saepe libenter
obtulerim tibi, Maecēnās, ut forte legentem
aut tacitum inpellat quōvīs sermōne: ‘molestus,
320
commūnī sēnsū plānē caret' inquimus. ēheu,
quam temere in nōsmet lēgem sancīmus inīquam.
nam vitiīs nēmō sine nāscitur; optimus ille est,
quī minimīs urgētur. amīcus dulcis, ut aequum est,
cum mea conpēnset vitiīs bona, plūribus hīsce,
325
sī modo plūra mihī bona sunt, inclīnet, amārī
sī volet: hāc lēge in trutinā pōnētur eādem.
quī, nē tūberibus propriīs offendat amīcum,
postulat, ignōscet verrūcīs illius: aequum est
peccātīs veniam poscentem reddere rūrsus.
330
dēnique, quātenus excīdī penitus vitium īrae,
cētera item nequeunt stultīs haerentia, cūr nōn
ponderibus modulīsque suīs ratiō ūtitur ac rēs
ut quaeque est, ita suppliciīs dēlicta coercet?
sīquis eum servum, patinam quī tollere jussus
335
sēmēsōs piscīs tepidumque ligurrierit jūs,
in cruce suffīgat, Labeōne īnsānior inter
sānōs dīcātur. quantō hoc furiōsius atque
majus peccātum est: paulum dēlīquit amīcus,
quod nisi concēdās, habeāre īnsuāvis: acerbus
340
ōdistī et fugis ut Rūsōnem dēbitor aeris,
quī nisi, cum trīstēs miserō vēnēre kalendae,
mercēdem aut nummōs unde unde extrīcat, amārās
porrēctō jugulō historiās captīvus ut audit.
conmīnxit lectum pōtūs mēnsāve catillum
345
Euandrī manibus trītum dējēcit: ob hanc rem,
aut positum ante meā quia pullum in parte catīnī
sustulit ēsuriēns, minus hōc jūcundus amīcus
sit mihi? quid faciam, sī fūrtum fēcerit aut sī
prōdiderit conmissa fidē spōnsumve negārit?
350
quīs paria esse ferē placuit peccāta, labōrant,
cum ventum ad vērum est: sēnsūs mōrēsque repugnant
atque ipsa ūtilitās, jūstī prope māter et aequī.
cum prōrēpsērunt prīmīs animālia terrīs,
mūtum et turpe pecus, glandem atque cubīlia propter
355
unguibus et pugnīs, dein fustibus atque ita porrō
pugnābant armīs, quae post fabricāverat ūsus,
dōnec verba, quibus vōcēs sēnsūsque notārent,
nōminaque invēnēre; dehinc absistere bellō,
oppida coepērunt mūnīre et pōnere lēgēs,
360
nē quis fūr esset neu latrō neu quis adulter.
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima bellī
causa, sed ignōtīs periērunt mortibus illī,
quōs venerem incertam rapientīs mōre ferārum
vīribus ēditior caedēbat ut in grege taurus.
365
jūra inventa metū injūstī fateāre necesse est,
tempora sī fāstōsque velīs ēvolvere mundī.
nec nātūra potest jūstō sēcernere inīquum,
dīvidit ut bona dīversīs, fugienda petendīs,
nec vincet ratiō hoc, tantundem ut peccet idemque,
370
quī tenerōs caulēs aliēnī frēgerit hortī
et quī nocturnus sacra dīvum lēgerit. adsit
rēgula, peccātīs quae poenās inroget aequās,
nē scuticā dignum horribilī sectēre flagellō.
nam ut ferulā caedās meritum majōra subīre
375
verbera, nōn vereor, cum dīcās esse parīs rēs
fūrta latrōciniīs et magnīs parva minēris
falce recīsūrum similī tē, sī tibi rēgnum
permittant hominēs. sī dīves, quī sapiēns est,
et sūtor bonus et sōlus fōrmōsus et est rēx,
380
cūr optās quod habēs? ‘nōn nōstī, quid pater' inquit
‘Chrȳsippus dīcat: sapiēns crepidās sibi numquam
nec soleās fēcit; sūtor tamen est sapiēns.' quī?
‘ut quamvīs tacet Hermogenēs, cantor tamen atque
optumus est modulātor; ut Alfēnus vafer omnī
385
abjectō īnstrūmentō artis clausāque tabernā
sūtor erat: sapiēns operis sīc optimus omnis
est opifex, sōlus sīc rēx.' vellunt tibi barbam
lascīvī puerī, quōs tū nisi fuste coercēs,
urgēris turbā circum tē stante miserque
390
rumperis et lātrās, magnōrum maxime rēgum.
nē longum faciam: dum tū quadrante lavātum
rēx ībis neque tē quisquam stīpātor ineptum
praeter Crīspīnum sectābitur, et mihi dulcēs
ignōscent, sīquid peccārō stultus, amīcī
395
inque vicem illōrum patiar dēlicta libenter
prīvātusque magis vīvam tē rēge beātus.

4

Eupolis atque Cratīnus Aristophanēsque poētae
atque aliī, quōrum cōmoedia prīsca virōrum est,
sīquis erat dignus dēscrībī, quod malus ac fūr,
400
quod moechus foret aut sīcārius aut aliōquī
fāmōsus, multā cum lībertāte notābant.
hinc omnis pendet Lūcīlius, hōsce secūtus,
mūtātīs tantum pedibus numerīsque, facētus,
ēmūnctae nāris, dūrus conpōnere versūs.
405
nam fuit hōc vitiōsus: in hōrā saepe ducentōs,
ut magnum, versūs dictābat stāns pede in ūnō;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere vellēs;
garrulus atque piger scrībendī ferre labōrem,
scrībendī rēctē: nam ut multum, nīl moror. ecce,
410
Crīspīnus minimō mē prōvocat ‘accipe, sī vīs,
accipiam tabulās; dētur nōbīs locus, hōra,
cūstōdēs; videāmus, uter plūs scrībere possit.'
dī bene fēcērunt, inopis mē quodque pusillī
fīnxērunt animī, rārō et perpauca loquentis;
415
at tū conclūsās hircīnīs follibus aurās
usque labōrantīs, dum ferrum molliat ignis,
ut māvīs, imitāre. beātus Fannius ultrō
dēlātīs capsīs et imāgine, cum mea nēmō
scrīpta legat, volgō recitāre timentis ob hanc rem,
420
quod sunt quōs genus hoc minimē juvat, utpote plūrīs
culpārī dignōs. quemvīs mediā ēlige turbā:
aut ob avāritiam aut miserā ambitiōne labōrat.
hic nūptārum īnsānit amōribus, hic puerōrum:
hunc capit argentī splendor; stupet Albius aere;
425
hic mūtat mercēs surgente ā sōle ad eum, quō
vespertīna tepet regiō, quīn per mala praeceps
fertur utī pulvis collēctus turbine, nēquid
summā dēperdat metuēns aut ampliet ut rem.
omnēs hī metuunt versūs, ōdēre poētās.
430
‘faenum habet in cornū, longē fuge; dummodo rīsum
excutiat sibi, nōn hic cuiquam parcet amīcō
et quodcumque semel chartīs inlēverit, omnīs
gestiet ā furnō redeuntīs scīre lacūque
et puerōs et anūs.' agedum pauca accipe contrā.
435
prīmum ego mē illōrum, dederim quibus esse poētīs,
excerpam numerō: neque enim conclūdere versum
dīxeris esse satis neque, sīquī scrībat utī nōs
sermōnī propiōra, putēs hunc esse poētam.
ingenium cui sit, cui mēns dīvīnior atque ōs
440
magna sonātūrum, dēs nōminis hujus honōrem.
idcircō quīdam cōmoedia necne poēma
esset, quaesīvēre, quod ācer spīritus ac vīs
nec verbīs nec rēbus inest, nisi quod pede certō
differt sermōnī, sermō merus. ‘at pater ārdēns
445
saevit, quod meretrīce nepōs īnsānus amīcā
fīlius uxōrem grandī cum dōte recūset,
ēbrius et, magnum quod dēdecus, ambulet ante
noctem cum facibus.' numquid Pompōnius istīs
audīret leviōra, pater sī vīveret? ergō
450
nōn satis est pūrīs versum perscrībere verbīs,
quem sī dissolvās, quīvīs stomachētur eōdem
quō persōnātus pactō pater. hīs, ego quae nunc,
ōlim quae scrīpsit Lūcīlius, ēripiās sī
tempora certa modōsque, et quod prius ōrdine verbum est
455
posterius faciās praepōnēns ultima prīmīs,
nōn, ut sī solvās ‘postquam Discordia taetra
bellī ferrātōs postīs portāsque refrēgit',
inveniās etiam disjectī membra poētae.
hāctenus haec: aliās, jūstum sit necne poēma.
460
nunc illud tantum quaeram, meritōne tibī sit
suspectum genus hoc scrībendī. Sulgius ācer
ambulat et Caprius, raucī male cumque libellīs,
magnus uterque timor latrōnibus; at bene sīquis
et vīvat pūrīs manibus, contemnat utrumque.
465
ut sīs tū similis Caelī Birrīque latrōnum,
nōn ego sim Caprī neque Sulgī: cūr metuās mē?
nūlla taberna meōs habeat neque pīla libellōs,
quīs manus īnsūdet volgī Hermogenisque Tigellī,
nec recitō cuiquam nisi amīcīs idque coāctus,
470
nōn ubivīs cōramve quibuslibet. in mediō quī
scrīpta forō recitent, sunt multī quīque lavantēs:
suāve locus vōcī resonat conclūsus. inānīs
hoc juvat, haud illud quaerentīs, num sine sēnsū,
tempore num faciant aliēnō. ‘laedere gaudēs'
475
inquit ‘et hoc studiō prāvus facis.' unde petītum
hoc in mē jacis? est auctor quis dēnique eōrum,
vīxī cum quibus? absentem quī rōdit, amīcum
quī nōn dēfendit aliō culpante, solūtōs
quī captat rīsūs hominum fāmamque dicācis,
480
fingere quī nōn vīsa potest, conmissa tacēre
quī nequit: hic niger est, hunc tū, Rōmāne, cavētō.
saepe tribus lectīs videās cēnāre quaternōs,
ē quibus ūnus amet quāvīs aspergere cūnctōs
praeter eum quī praebet aquam; post hunc quoque pōtus,
485
condita cum vērāx aperit praecordia Līber:
hic tibi cōmis et urbānus līberque vidētur
īnfēstō nigrīs: ego sī rīsī, quod ineptus
pāstillōs Rūfillus olet, Gargōnius hircum,
līvidus et mordāx videor tibi? mentio sīquae
490
dē Capitōlīnī fūrtīs injecta Petillī
tē cōram fuerit, dēfendās, ut tuus est mōs:
‘mē Capitōlīnus convictōre ūsus amīcōque
ā puerō est causāque meā permulta rogātus
fēcit et incolumis laetor quod vīvit in urbe;
495
sed tamen admīror, quō pactō jūdicium illud
fūgerit': hic nigrae sūcus lollīginis, haec est
aerūgō mera; quod vitium procul āfore chartīs,
atque animō prius, ut sīquid prōmittere dē mē
possum aliud vērē, prōmittō. līberius sī
500
dīxero quid, sī forte jocōsius, hoc mihi jūris
cum veniā dabis: īnsuēvit pater optimus hoc mē,
ut fugerem exemplīs vitiōrum quaeque notandō.
cum mē hortārētur, parcē frūgāliter atque
vīverem utī contentus eō quod mī ipse parāsset:
505
‘nōnne vidēs, Albī ut male vīvat fīlius utque
Bājus inops? magnum documentum, nē patriam rem
perdere quis velit.' ā turpī meretrīcis amōre
cum dēterrēret: ‘Scētānī dissimilis sīs.'
nē sequerer moechās, concessā cum venere ūtī
510
possem: ‘dēprēnsī nōn bella est fāma Trebōnī'
ajēbat. ‘sapiēns, vītātū quidque petītū
sit melius, causās reddet tibi; mī satis est, sī
trāditum ab antīquīs mōrem servāre tuamque,
dum cūstōdis egēs, vītam fāmamque tuērī
515
incolumem possum; simul ac dūrāverit aetās
membra animumque tuum, nābis sine cortice.' sīc mē
fōrmābat puerum dictīs et, sīve jubēbat
ut facerem quid, ‘habēs auctōrem, quō faciās hoc'
ūnum ex jūdicibus sēlēctīs obiciēbat,
520
sīve vetābat, ‘an hoc inhonestum et inūtile factū
necne sit, addubitēs, flagret rūmōre malō cum
hic atque ille?' avidōs vīcīnum fūnus ut aegrōs
exanimat mortisque metū sibi parcere cōgit,
sīc tenerōs animōs aliēna opprobria saepe
525
absterrent vitiīs. ex hōc ego sānus ab illīs
perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quīs
ignōscās vitiīs teneor. fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetās, līber amīcus,
cōnsilium proprium; neque enim, cum lectulus aut mē
530
porticus excēpit, dēsum mihi. ‘rēctius hoc est;
hoc faciēns vīvam melius; sīc dulcis amīcīs
occurram; hoc quīdam nōn bellē: numquid ego illī
inprūdēns ōlim faciam simile?' haec ego mēcum
conpressīs agitō labrīs; ubi quid datur ōtī,
535
inlūdō chartīs. hoc est mediocribus illīs
ex vitiīs ūnum; cui sī concēdere nōlīs,
multa poētārum veniat manus, auxiliō quae
sit mihi nam multō plūrēs sumus, ac velutī tē
Jūdaeī cōgēmus in hanc concēdere turbam.
540

5

Ēgressum magnā mē accēpit Arīcia Rōmā
hospitiō modicō; rhētor comes Hēliodōrus,
Graecōrum longē doctissimus; inde Forum Appī
differtum nautīs caupōnibus atque malignīs.
hoc iter ignāvī dīvīsimus, altius ac nōs
545
praecīnctīs ūnum: minus est gravis Appia tardīs.
hīc ego propter aquam, quod erat dēterrima, ventrī
indīcō bellum, cēnantīs haud animō aequō
exspectāns comitēs. jam nox indūcere terrīs
umbrās et caelō diffundere signa parābat:
550
tum puerī nautīs, puerīs convīcia nautae
ingerere: ‘hūc adpelle'; ‘trecentōs īnseris'; ‘ōhē,
jam satis est.' dum aes exigitur, dum mūla ligātur,
tōta abit hōra. malī culicēs rānaeque palūstrēs
āvertunt somnōs; absentem cantat amīcam
555
multā prōlūtus vappā nauta atque viātor
certātim; tandem fessus dormīre viātor
incipit ac missae pāstum retinācula mūlae
nauta piger saxō religat stertitque supīnus.
jamque diēs aderat, nīl cum prōcēdere lintrem
560
sentīmus, dōnec cerebrōsus prōsilit ūnus
ac mūlae nautaeque caput lumbōsque salignō
fuste dolat: quārtā vix dēmum expōnimur hōrā.
ōra manūsque tuā lavimus, Fērōnia, lymphā.
mīlia tum prānsī tria rēpimus atque subīmus
565
inpositum saxīs lātē candentibus Ānxur.
hūc ventūrus erat Maecēnās optimus atque
Coccējus, missī magnīs dē rēbus uterque
lēgātī, āversōs solitī conpōnere amīcōs.
hīc oculīs ego nigra meīs collȳria lippus
570
inlinere. intereā Maecēnās advenit atque
Coccējus Capitōque simul Fontējus, ad unguem
factus homō, Antōnī, nōn ut magis alter, amīcus.
Fundōs Aufidiō Luscō praetōre libenter
linquimus, īnsānī rīdentēs praemia scrībae,
575
praetextam et lātum clāvum prūnaeque vatillum.
in Māmurrārum lassī deinde urbe manēmus,
Mūrēnā praebente domum, Capitōne culīnam.
postera lūx oritur multō grātissima; namque
Plōtius et Varius Sinuessae Vergiliusque
580
occurrunt, animae, quālīs neque candidiōrēs
terra tulit neque quīs mē sit dēvīnctior alter.
ō quī conplexūs et gaudia quanta fuērunt.
nīl ego contulerim jūcundō sānus amīcō.
proxima Campānō pontī quae vīllula, tēctum
585
praebuit et parochī, quae dēbent, ligna salemque.
hinc mūlī Capuae clītellās tempore pōnunt.
lūsum it Maecēnās, dormītum ego Vergiliusque;
namque pilā lippīs inimīcum et lūdere crūdīs.
hinc nōs Coccēī recipit plēnissima vīlla,
590
quae super est Caudī caupōnās. nunc mihi paucīs
Sarmentī scurrae pugnam Messīque Cicirrī,
Mūsa, velim memorēs et quō patre nātus uterque
contulerit lītīs. Messī clārum genus Oscī;
Sarmentī domina exstat: ab hīs majōribus ortī
595
ad pugnam vēnēre. prior Sarmentus ‘equī tē
esse ferī similem dīcō.' rīdēmus, et ipse
Messius ‘accipiō,' caput et movet. ‘ō tua cornū
nī foret exsectō frōns,' inquit, ‘quid facerēs, cum
sīc mutilus minitāris?' at illī foeda cicātrīx
600
saetōsam laevī frontem turpāverat ōris.
Campānum in morbum, in faciem permulta jocātus,
pāstōrem saltāret utī Cyclōpa rogābat:
nīl illī lārvā aut tragicīs opus esse cothurnīs.
multa Cicirrus ad haec: dōnāsset jamne catēnam
605
ex vōtō Laribus, quaerēbat; scrība quod esset,
nīlō dēterius dominae jūs esse; rogābat
dēnique, cūr umquam fūgisset, cui satis ūna
farris lībra foret, gracilī sīc tamque pusillō.
prōrsus jūcundē cēnam prōdūcimus illam.
610
tendimus hinc rēctā Beneventum, ubi sēdulus hospes
paene macrōs ārsit dum turdōs versat in ignī.
nam vaga per veterem dīlāpsō flamma culīnam
Volcānō summum properābat lambere tēctum.
convīvās avidōs cēnam servōsque timentīs
615
tum rapere atque omnīs restinguere velle vidērēs.
incipit ex illō montīs Āpūlia nōtōs
ostentāre mihī, quōs torret Atābulus et quōs
numquam ērepsēmus, nisi nōs vīcīna Trivīcī
vīlla recēpisset lacrimōsō nōn sine fūmō,
620
ūdōs cum foliīs rāmōs ūrente camīnō.
hīc ego mendācem stultissimus usque puellam
ad mediam noctem exspectō; somnus tamen aufert
intentum venerī; tum inmundō somnia vīsū
nocturnam vestem maculant ventremque supīnum.
625
quattuor hinc rapimur vīgintī et mīlia raedīs,
mānsūrī oppidulō, quod versū dīcere nōn est,
signīs perfacile est: vēnit vīlissima rērum
hīc aqua, sed pānis longē pulcherrimus, ultrā
callidus ut soleat umerīs portāre viātor.
630
nam Canusī lapidōsus, aquae nōn dītior urnā:
quī locus ā fortī Diomēde est conditus ōlim.
flentibus hinc Varius discēdit maestus amīcīs.
inde Rubōs fessī pervēnimus, utpote longum
carpentēs iter et factum corruptius imbrī.
635
postera tempestās melior, via pejor ad usque
Bārī moenia piscōsī; dein Gnātia Lymphīs
īrātīs exstrūcta dedit rīsūsque jocōsque,
dum flammā sine tūra liquēscere līmine sacrō
persuādēre cupit. crēdat Jūdaeus Apella,
640
nōn ego; namque deōs didicī sēcūrum agere aevom
nec, sīquid mīrī faciat nātūra, deōs id
trīstīs ex altō caelī dēmittere tēctō.
Brundisium longae fīnis chartaeque viaeque est.

6

Nōn quia, Maecēnās, Lȳdōrum quidquid Etrūscōs
645
incoluit fīnīs, nēmō generōsior est tē,
nec quod avus tibi māternus fuit atque paternus
ōlim quī magnīs legiōnibus imperitārent,
ut plērīque solent, nāsō suspendis aduncō
ignōtōs, ut mē lībertīnō patre nātum.
650
cum rēferre negās, quālī sit quisque parente
nātus, dum ingenuus, persuādēs hoc tibi vērē,
ante potestātem Tullī atque ignōbile rēgnum
multōs saepe virōs nūllīs majōribus ortōs
et vīxisse probōs amplīs et honōribus auctōs;
655
contrā Laevīnum, Valerī genus, unde Superbus
Tarquinius rēgnō pulsus fugit, ūnius assis
nōn umquam pretiō plūris licuisse, notante
jūdice quō nōstī, populō, quī stultus honōrēs
saepe dat indignīs et fāmae servit ineptus,
660
quī stupet in titulīs et imāginibus. quid oportet
nōs facere ā volgō longē longēque remōtōs?
namque estō: populus Laevīnō māllet honōrem
quam Deciō mandāre novō cēnsorque movēret
Appius, ingenuō sī nōn essem patre nātus:
665
vel meritō, quoniam in propriā nōn pelle quiēssem.
sed fulgente trahit cōnstrictōs Glōria currū
nōn minus ignōtōs generōsīs. quō tibi, Tillī,
sūmere dēpositum clāvom fierīque tribūnō?
invidia adcrēvit, prīvātō quae minor esset.
670
nam ut quisque īnsānus nigrīs medium impediit crūs
pellibus et lātum dēmīsit pectore clāvom,
audit continuō ‘quis homō hic est? quō patre nātus?'
ut sīquī aegrōtet quō morbō Barrus, habērī
et cupiat fōrmōsus, eat quācumque, puellīs
675
iniciat cūram quaerendī singula, quālī
sit faciē, sūrā, quālī pede, dente, capillō:
sīc quī prōmittit cīvīs, urbem sibi cūrae,
imperium fore et Ītaliam, dēlūbra deōrum,
quō patre sit nātus, num ignōtā mātre inhonestus,
680
omnīs mortālīs cūrāre et quaerere cōgit.
‘tūne, Syrī Dāmae aut Dionȳsī fīlius, audēs
dēicere dē saxō cīvīs aut trādere Cadmō?'
‘at Novius collēga gradū post mē sedet ūnō;
namque est ille, pater quod erat meus.' ‘hoc tibi Paulus
685
et Messalla vidēris? at hic, sī plostra ducenta
concurrantque forō tria fūnera magna, sonābit,
cornua quod vincatque tubās: saltem tenet hōc nōs.'
nunc ad mē redeō lībertīnō patre nātum,
quem rōdunt omnēs lībertīnō patre nātum,
690
nunc, quia sim tibi, Maecēnās, convictor, at ōlim,
quod mihi pārēret legiō Rōmāna tribūnō.
dissimile hoc illī est, quia nōn, ut forsit honōrem
jūre mihi invideat quīvīs, ita tē quoque amīcum,
praesertim cautum dignōs adsūmere, prāvā
695
ambitiōne procul. fēlīcem dīcere nōn hōc
mē possim, cāsū quod tē sortītus amīcum;
nūlla etenim mihi tē fors obtulit: optimus ōlim
Vergilius, post hunc Varius dīxēre, quid essem.
ut vēnī cōram, singultim pauca locūtus
700
īnfāns namque pudor prohibēbat plūra profārī
nōn ego mē clārō nātum patre, nōn ego circum
mē Saturējānō vectārī rūra caballō,
sed quod eram nārrō. respondēs, ut tuus est mōs,
pauca; abeō, et revocās nōnō post mēnse jubēsque
705
esse in amīcōrum numerō. magnum hoc ego dūcō,
quod placuī tibi, quī turpī sēcernis honestum
nōn patre praeclārō, sed vītā et pectore pūrō.
atquī sī vitiīs mediocribus ac mea paucīs
mendōsa est nātūra, aliōquī rēcta, velut sī
710
ēgregiō inspersōs reprēndās corpore naevōs,
sī neque avāritiam neque sordēs nec mala lustra
obiciet vērē quisquam mihi, pūrus et īnsōns,
ut mē collaudem, sī et vīvō cārus amīcīs,
causa fuit pater hīs; quī macrō pauper agellō
715
nōluit in Flāvī lūdum mē mittere, magnī
quō puerī magnīs ē centuriōnibus ortī
laevō suspēnsī loculōs tabulamque lacertō
ībant octōnōs referentēs īdibus aeris,
sed puerum est ausus Rōmam portāre docendum
720
artīs quās doceat quīvīs eques atque senātor
sēmet prōgnātōs. vestem servōsque sequentīs,
in magnō ut populō, sīquī vīdisset, avītā
ex rē praebērī sūmptūs mihi crēderet illōs.
ipse mihī cūstōs incorruptissimus omnīs
725
circum doctōrēs aderat. quid multa? pudīcum,
quī prīmus virtūtis honōs, servāvit ab omnī
nōn sōlum factō, vērum opprobriō quoque turpī
nec timuit, sibi nē vitiō quis verteret, ōlim
sī praecō parvās aut, ut fuit ipse, coāctor
730
mercēdēs sequerer; neque ego essem questus. at hōc nunc
laus illī dēbētur et ā mē grātia major.
nīl mē paeniteat sānum patris hujus, eōque
nōn, ut magna dolō factum negat esse suō pars,
quod nōn ingenuōs habeat clārōsque parentēs,
735
sīc mē dēfendam. longē mea discrepat istīs
et vōx et ratiō. nam sī nātūra jubēret
ā certīs annīs aevum remeāre perāctum
atque aliōs legere, ad fastum quōscumque parentēs
optāret sibi quisque, meīs contentus honestōs
740
fascibus et sellīs nōllem mihi sūmere, dēmēns
jūdiciō volgī, sānus fortasse tuō, quod
nōllem onus haud umquam solitus portāre molestum.
nam mihi continuō major quaerenda foret rēs
atque salūtandī plūrēs, dūcendus et ūnus
745
et comes alter, utī nē sōlus rūsve peregrēve
exīrem, plūrēs cālōnēs atque caballī
pāscendī, dūcenda petorrita. nunc mihi curtō
īre licet mūlō vel sī libet usque Tarentum,
mantica cui lumbōs onere ulceret atque eques armōs.
750
obiciet nēmō sordīs mihi, quās tibi, Tillī,
cum Tīburte viā praetōrem quīnque secuntur
tē puerī, lasanum portantēs oenophorumque.
hōc ego commodius quam tū, praeclāre senātor,
mīlibus atque aliīs vīvō. quācumque libīdō est,
755
incēdō sōlus, percontor quantī holus ac fār,
fallācem circum vespertīnumque pererrō
saepe forum, adsistō dīvīnīs, inde domum mē
ad porrī et ciceris referō laganīque catīnum;
cēna ministrātur puerīs tribus et lapis albus
760
pōcula cum cyathō duo sustinet, adstat echīnus
vīlis, cum paterā guttus, Campāna supellēx.
deinde eo dormītum, nōn sollicitus, mihi quod crās
surgendum sit māne, obeundus Marsya, quī sē
voltum ferre negat Noviōrum posse minōris.
765
ad quārtam jaceō; post hanc vagor aut ego lectō
aut scrīptō quod mē tacitum juvet unguor olīvō,
nōn quō fraudātīs inmundus Natta lucernīs.
ast ubi mē fessum sōl ācrior īre lavātum
admonuit, fugiō campum lūsumque trigōnem.
770
prānsus nōn avidē, quantum interpellet inānī
ventre diem dūrāre, domesticus ōtior. haec est
vīta solūtōrum miserā ambitiōne gravīque;
hīs mē cōnsōlor vīctūrum suāvius ac sī
quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
775

7

Prōscrīptī Rēgis Rupilī pūs atque venēnum
hybrida quō pactō sit Persius ultus, opīnor
omnibus et lippīs nōtum et tōnsōribus esse.
Persius hic permagna negōtia dīves habēbat
Clāzomenīs et jam lītīs cum Rēge molestās,
780
dūrus homō atque odiō quī posset vincere Rēgem,
cōnfīdēns, tumidus, adeō sermōnis amārī,
Sīsennās, Barrōs ut equīs praecurreret albīs.
ad Rēgem redeō. postquam nihil inter utrumque
convenit– hōc etenim sunt omnēs jūre molestī,
785
quō fortēs, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Prīamidēn, animōsum atque inter Achillem
īra fuit capitālis, ut ultima dīvideret mors,
nōn aliam ob causam, nisi quod virtūs in utrōque
summa fuit: duo sī Discordia vexet inertīs
790
aut sī disparibus bellum incidat, ut Diomēdī
cum Lyciō Glaucō, discēdat pigrior, ultrō
mūneribus missīs: Brūtō praetōre tenente
dītem Asiam, Rupilī et Persī pār pugnat, utī nōn
conpositum melius cum Bīthō Bacchius. in jūs
795
ācrēs prōcurrunt, magnum spectāculum uterque.
Persius expōnit causam; rīdētur ab omnī
conventū; laudat Brūtum laudatque cohortem,
sōlem Asiae Brūtum appellat stēllāsque salūbrīs
appellat comitēs exceptō Rēge; Canem illum,
800
invīsum agricolīs sīdus, vēnisse: ruēbat
flūmen ut hībernum, fertur quō rāra secūris.
tum Praenestīnus salsō multōque fluentī
expressa arbustō regerit convīcia, dūrus
vīndemiātor et invictus, cui saepe viātor
805
cessisset magnā conpellāns vōce cucūlum.
at Graecus, postquam est Italō perfūsus acētō,
Persius exclāmat: ‘per magnōs, Brūte, deōs tē
ōrō, quī rēgēs cōnsuēris tollere, cūr nōn
hunc Rēgem jugulās? operum hoc, mihi crēde, tuōrum est.'
810

8

Ōlim truncus eram fīculnus, inūtile lignum,
cum faber, incertus scamnum faceretne Priāpum,
māluit esse deum. deus inde ego, fūrum aviumque
maxima formīdō; nam fūrēs dextra coercet
obscaenōque ruber porrēctus ab inguine pālus,
815
ast inportūnās volucrēs in vertice harundō
terret fīxa vetatque novīs cōnsīdere in hortīs.
hūc prius angustīs ējecta cadāvera cellīs
cōnservus vīlī portanda locābat in arcā;
hoc miserae plēbī stābat commūne sepulcrum;
820
Pantolabō scurrae Nōmentānōque nepōtī
mīlle pedēs in fronte, trecentōs cippus in agrum
hīc dabat, hērēdēs monumentum nē sequerētur.
nunc licet Ēsquiliīs habitāre salūbribus atque
aggere in aprīcō spatiārī, quō modo trīstēs
825
albīs īnfōrmem spectābant ossibus agrum,
cum mihi nōn tantum fūrēsque feraeque suētae
hunc vexāre locum cūrae sunt atque labōrī
quantum carminibus quae versant atque venēnīs
hūmānōs animōs: hās nūllō perdere possum
830
nec prohibēre modō, simul ac vaga lūna decōrum
prōtulit ōs, quīn ossa legant herbāsque nocentīs.
vīdī egomet nigrā succīnctam vādere pallā
Cānidiam pedibus nūdīs passōque capillō,
cum Saganā majōre ululantem: pallor utrāsque
835
fēcerat horrendās adspectū. scalpere terram
unguibus et pullam dīvellere mordicus agnam
coepērunt; cruor in fossam cōnfūsus, ut inde
mānīs ēlicerent animās respōnsa datūrās.
lānea et effigiēs erat altera cērea: major
840
lānea, quae poenīs conpēsceret īnferiōrem;
cērea suppliciter stābat, servīlibus ut quae
jam peritūra modīs. Hecatēn vocat altera, saevam
altera Tīsiphonēn: serpentēs atque vidērēs
īnfernās errāre canēs Lūnamque rubentem,
845
nē foret hīs testis, post magna latēre sepulcra.
mentior at sīquid, merdīs caput inquiner albīs
corvōrum atque in mē veniat mictum atque cacātum
Jūlius et fragilis Pediātia fūrque Vorānus.
singula quid memorem, quō pactō alterna loquentēs
850
umbrae cum Saganā resonārint trīste et acūtum
utque lupī barbam variae cum dente colubrae
abdiderint fūrtim terrīs et imāgine cēreā
largior ārserit ignis et ut nōn testis inultus
horruerim vōcēs furiārum et facta duārum?
855
nam, displōsa sonat quantum vēsīca, pepēdī
diffissā nate fīcus; at illae currere in urbem.
Cānidiae dentīs, altum Saganae caliendrum
excidere atque herbās atque incantāta lacertīs
vincula cum magnō rīsūque jocōque vidērēs.
860

9

Ībam forte viā sacrā, sīcut meus est mōs,
nescio quid meditāns nūgārum, tōtus in illīs:
accurrit quīdam nōtus mihi nōmine tantum
arreptāque manū ‘quid agis, dulcissime rērum?'
‘suāviter, ut nunc est,' inquam ‘et cupiō omnia quae vīs.'
865
cum adsectārētur, ‘numquid vīs?' occupō. at ille
‘nōris nōs' inquit; ‘doctī sumus.' hīc ego ‘plūris
hōc' inquam ‘mihi eris.' miserē discēdere quaerēns
īre modo ōcius, interdum cōnsistere, in aurem
dīcere nescio quid puerō, cum sūdor ad īmōs
870
mānāret tālōs. ‘ō tē, Bōlāne, cerebrī
fēlīcem' ajēbam tacitus, cum quidlibet ille
garrīret, vīcōs, urbem laudāret. ut illī
nīl respondēbam, ‘miserē cupis' inquit ‘abīre:
jamdūdum videō; sed nīl agis: usque tenēbō;
875
persequar hinc quō nunc iter est tibi.' ‘nīl opus est tē
circumagī: quendam volo vīsere nōn tibi nōtum;
trāns Tiberim longē cubat is prope Caesaris hortōs.'
‘nīl habeō quod agam et nōn sum piger: usque sequar tē.'
dēmittō auriculās, ut inīquae mentis asellus,
880
cum gravius dorsō subiit onus. incipit ille:
‘sī bene mē nōvī, nōn Viscum plūris amīcum,
nōn Varium faciēs; nam quis mē scrībere plūrīs
aut citius possit versūs? quis membra movēre
mollius? invideat quod et Hermogenēs, ego cantō.'
885
interpellandī locus hic erat ‘est tibi māter,
cognātī, quīs tē salvō est opus?' ‘haud mihi quisquam.
omnīs conposuī.' ‘fēlīcēs. nunc ego restō.
cōnfice; namque īnstat fātum mihi trīste, Sabella
quod puerō cecinit dīvīnā mōta anus urnā:
890
“hunc neque dīra venēna nec hosticus auferet ēnsis
nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
garrulus hunc quandō cōnsūmet cumque: loquācēs,
sī sapiat, vītet, simul atque adolēverit aetās."'
ventum erat ad Vestae, quārtā jam parte diēī
895
praeteritā, et cāsū tum respondēre vadātō
dēbēbat, quod nī fēcisset, perdere lītem.
‘sī mē amās,' inquit ‘paulum hīc ades.' ‘inteream, sī
aut valeō stāre aut nōvī cīvīlia jūra;
et properō quō scīs.' ‘dubius sum, quid faciam', inquit,
900
‘tēne relinquam an rem.' ‘mē, sōdēs.' ‘nōn faciam' ille,
et praecēdere coepit; ego, ut contendere dūrum
cum victōre, sequor. ‘Maecēnās quōmodo tēcum?'
hinc repetit. ‘paucōrum hominum et mentis bene sānae.'
nēmō dexterius fortūnā est ūsus. ‘habērēs
905
magnum adjūtōrem, posset quī ferre secundās,
hunc hominem vellēs sī trādere: dispeream, nī
summossēs omnīs.' ‘nōn istō vīvimus illīc,
quō tū rēre, modō; domus hāc nec pūrior ūlla est
nec magis hīs aliēna malīs; nīl mī officit, inquam,
910
dītior hic aut est quia doctior; est locus ūnī
cuique suus.' ‘magnum nārrās, vix crēdibile.' ‘atquī
sīc habet.' ‘accendis quārē cupiam magis illī
proximus esse.' ‘velīs tantummodo: quae tua virtūs,
expugnābis: et est quī vincī possit eōque
915
difficilīs aditūs prīmōs habet.' ‘haud mihi dērō:
mūneribus servōs corrumpam; nōn, hodiē sī
exclūsus fuerō, dēsistam; tempora quaeram,
occurram in triviīs, dēdūcam. nīl sine magnō
vīta labōre dedit mortālibus.' haec dum agit, ecce
920
Fuscus Aristius occurrit, mihi cārus et illum
quī pulchrē nōsset. cōnsistimus. ‘unde venīs et
quō tendis?' rogat et respondet. vellere coepī
et pressāre manū lentissima bracchia, nūtāns,
distorquēns oculōs, ut mē ēriperet. male salsus
925
rīdēns dissimulāre; meum jecur ūrere bīlis.
‘certē nescio quid sēcrētō velle loquī tē
ajēbās mēcum.' ‘meminī bene, sed meliōre
tempore dīcam; hodiē trīcēnsima sabbata: vīn tū
curtīs Jūdaeīs oppēdere?' ‘nūlla mihi' inquam
930
‘relligiō est.' ‘at mī: sum paulō īnfirmior, ūnus
multōrum. ignōscēs; aliās loquar.' huncine sōlem
tam nigrum surrexe mihī! fugit inprobus ac mē
sub cultrō linquit. cāsū venit obvius illī
adversārius et ‘quō tū, turpissime?' magnā
935
inclāmat vōce, et ‘licet antestārī?' ego vērō
oppōnō auriculam. rapit in jūs; clāmor utrimque,
undique concursus. sīc mē servāvit Apollō.

10

[Lūcīlī, quam sīs mendōsus, teste Catōne,
dēfēnsōre tuō, pervincam, quī male factōs
940
ēmendāre parat versūs, hōc lēnius ille,
quō melior vir et est longē subtīlior illō,
quī multum puer et lōrīs et fūnibus ūdīs
exōrātus, ut esset, opem quī ferre poētīs
antīquīs posset contrā fastīdia nostra,
945
grammaticōrum equitum doctissimus. ut redeam illūc:]
Nempe inconpositō dīxī pede currere versūs
Lūcīlī. quis tam Lūcīlī fautor ineptē est,
ut nōn hoc fateātur? at īdem, quod sale multō
urbem dēfricuit, chartā laudātur eādem.
950
nec tamen hoc tribuēns dederim quoque cētera; nam sīc
et Laberī mīmōs ut pulchra poēmata mīrer.
ergō nōn satis est rīsū dīdūcere rictum
audītōris; et est quaedam tamen hīc quoque virtūs.
est brevitāte opus, ut currat sententia neu sē
955
inpediat verbīs lassās onerantibus aurīs,
et sermōne opus est modo trīstī, saepe jocōsō,
dēfendente vicem modo rhētoris atque poētae,
interdum urbānī, parcentis vīribus atque
extenuantis eās cōnsultō. rīdiculum ācrī
960
fortius et melius magnās plērumque secat rēs.
illī, scrīpta quibus cōmoedia prīsca virīs est,
hōc stābant, hōc sunt imitandī; quōs neque pulcher
Hermogenēs umquam lēgit neque sīmius iste
nīl praeter Calvum et doctus cantāre Catullum.
965
‘at magnum fēcit, quod verbīs graeca latīnīs
miscuit.' ō sērī studiōrum, quīne putētis
difficile et mīrum, Rhodiō quod Pītholeontī
contigit? ‘at sermō linguā concinnus utrāque
suāvior, ut Chīō nota sī conmixta Falernī est.'
970
cum versūs faciās, tē ipsum percontor, an et cum
dūra tibī peragenda reī sit causa Petillī?
scīlicet oblītus patriaeque patrisque Latīnī,
cum Pedius causās exsūdet Poplicola atque
Corvīnus, patriīs intermiscēre petīta
975
verba forīs mālīs, Canusīnī mōre bilinguis.
atque ego cum graecōs facerem, nātus mare citrā,
versiculōs, vetuit mē tālī vōce Quirīnus
post mediam noctem vīsus, cum somnia vēra:
‘in silvam nōn ligna ferās īnsānius ac sī
980
magnās Graecōrum mālīs inplēre catervās.'
turgidus Alpīnus jugulat dum Memnona dumque
diffingit Rhēnī luteum caput, haec ego lūdō,
quae neque in aede sonent certantia jūdice Tarpā
nec redeant iterum atque iterum spectanda theātrīs.
985
argūtā meretrīce potes Dāvōque Chremēta
ēlūdente senem cōmīs garrīre libellōs
ūnus vīvōrum, Fundānī; Pollio rēgum
facta canit pede ter percussō; forte epos ācer
ut nēmō Varius dūcit, molle atque facētum
990
Vergiliō adnuerunt gaudentēs rūre Camēnae:
hoc erat, expertō frūstrā Varrōne Atacīnō
atque quibusdam aliīs, melius quod scrībere possem,
inventōre minor; neque ego illī dētrahere ausim
haerentem capitī cum multā laude corōnam.
995
at dīxī fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
plūra quidem tollenda relinquendīs. age quaesō,
tū nihil in magnō doctus reprehendis Homērō?
nīl cōmis tragicī mūtat Lūcīlius Accī?
nōn rīdet versūs Ennī gravitāte minōrēs,
1000
cum dē sē loquitur nōn ut majōre reprēnsīs?
quid vetat et nōsmet Lūcīlī scrīpta legentīs
quaerere, num illīus, num rērum dūra negārit
versiculōs nātūra magis factōs et euntīs
mollius ac sīquis pedibus quid claudere sēnīs,
1005
hōc tantum contentus, amet scrīpsisse ducentōs
ante cibum versūs, totidem cēnātus, Etrūscī
quāle fuit Cassī rapidō ferventius amnī
ingenium, capsīs quem fāma est esse librīsque
ambustum propriīs. fuerit Lūcīlius, inquam,
1010
cōmis et urbānus, fuerit līmātior īdem
quam rudis et Graecīs intāctī carminis auctor
quamque poētārum seniōrum turba; sed ille,
sī foret hoc nostrum fātō dēlāpsus in aevum,
dētereret sibi multa, recīderet omne quod ultrā
1015
perfectum traherētur, et in versū faciendō
saepe caput scaberet vīvōs et rōderet unguīs.
saepe stilum vertās, iterum quae digna legī sint
scrīptūrus, neque tē ut mīrētur turba labōrēs,
contentus paucīs lēctōribus. an tua dēmēns
1020
vīlibus in lūdīs dictārī carmina mālīs?
nōn ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audāx,
contemptīs aliīs, explōsa Arbuscula dīxit.
mēn moveat cīmex Pantīlius aut cruciet quod
vellicet absentem Dēmētrius aut quod ineptus
1025
Fannius Hermogenis laedat convīva Tigellī?
Plōtius et Varius, Maecēnās Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octāvius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscōrum laudet uterque
ambitiōne relēgātā. tē dīcere possum,
1030
Pollio, tē, Messalla, tuō cum frātre, simulque
vōs, Bibule et Servī, simul hīs tē, candide Furnī,
conplūrīs aliōs, doctōs ego quōs et amīcōs
prūdēns praetereō, quibus haec, sint quāliacumque,
adrīdēre velim, dolitūrus, sī placeant spē
1035
dēterius nostrā. Dēmētrī, tēque, Tigellī,
discipulārum inter jubeō plōrāre cathedrās.
ī, puer, atque meō citus haec subscrībe libellō.

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.