0:00/ 0:00

Ars Poetica

Horace

1

Hūmānō capitī cervīcem pictor equīnam
jungere sī velit et variās indūcere plūmās
undique collātīs membrīs, ut turpiter ātrum
dēsinat in piscem mulier fōrmōsa supernē,
spectātum admissī, rīsum teneātis, amīcī?
5
Crēdite, Pīsōnēs, istī tabulae fore librum
persimilem, cujus, velut aegrī somnia, vānae
fingentur speciēs, ut nec pēs nec caput ūnī
reddātur fōrmae. "Pictōribus atque poētīs
quidlibet audendī semper fuit aequa potestās."
10
Scīmus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
sed nōn ut placidīs coeant immītia, nōn ut
serpentēs avibus geminentur, tigribus agnī.
Inceptīs gravibus plērumque et magna professīs
purpureus, lātē quī splendeat, ūnus et alter
15
adsuitur pannus, cum lūcus et āra Diānae
et properantis aquae per amoenōs ambitus agrōs
aut flūmen Rhēnum aut pluvius dēscrībitur arcus;
sed nunc nōn erat hīs locus. Et fortasse cupressum
scīs simulāre; quid hoc, sī frāctīs ēnatat exspēs
20
nāvibus, aere datō quī pingitur? Amphora coepit
īnstituī; currente rotā cūr urceus exit?
Dēnique sit quod vīs, simplex dumtaxat et ūnum.
Maxima pars vātum, pater et juvenēs patre dignī,
dēcipimur speciē rēctī. Brevis esse labōrō,
25
obscūrus fīō; sectantem lēvia nervī
dēficiunt animīque; professus grandia turget;
serpit humī tūtus nimium timidusque procellae;
quī variāre cupit rem prōdigiāliter ūnam,
delphīnum silvīs adpingit, flūctibus aprum.
30
In vitium dūcit culpae fuga, sī caret arte.
Aemilium circā lūdum faber īmus et unguīs
exprimet et mollīs imitābitur aere capillōs,
īnfēlīx operis summā, quia pōnere tōtum
nesciet. Hunc ego mē, sīquid compōnere cūrem,
35
nōn magis esse velim quam nāsō vīvere prāvō
spectandum nigrīs oculīs nigrōque capillō.
Sūmite māteriam vestrīs, quī scrībitis, aequam
vīribus et versāte diū quid ferre recūsent,
quid valeant umerī. cui lēcta potenter erit rēs,
40
nec fācundia dēseret hunc, nec lūcidus ōrdō.
Ōrdinis haec virtūs erit et venus, aut ego fallor,
ut jam nunc dīcat jam nunc dēbentia dīcī,
plēraque differat et praesēns in tempus omittat,
hoc amet, hoc spernat prōmissī carminis auctor.
45
In verbīs etiam tenuis cautusque serendīs
dīxeris ēgregiē, nōtum sī callida verbum
reddiderit jūnctūra novum. Sī forte necesse est
indiciīs mōnstrāre recentibus abdita rērum, et
fingere cīnctūtīs nōn exaudīta Cethēgīs
50
continget dabiturque licentia sūmpta pudenter,
et nova fictaque nūper habēbunt verba fidem, sī
Graecō fonte cadent parcē dētorta. Quid autem
Caeciliō Plautōque dabit Rōmānus, adēmptum
Vergiliō Variōque? Ego cūr, adquīrere pauca
55
sī possum, invideor, cum lingua Catōnis et Ennī
sermōnem patrium dītāverit et nova rērum
nōmina prōtulerit? Licuit semperque licēbit
signātum praesente notā prōdūcere nōmen.
Ut silvae foliīs prōnōs mūtantur in annōs,
60
prīma cadunt, ita verbōrum vetus interit aetās,
et juvenum rītū flōrent modo nāta vigentque.
Dēbēmur mortī nōs nostraque. Sīve receptus
terrā Neptūnus classēs Aquilōnibus arcet,
rēgis opus, sterilisve diū palus aptaque rēmīs
65
vīcīnās urbēs alit et grave sentit arātrum,
seu cursum mūtāvit inīquum frūgibus amnis,
doctus iter melius, mortālia facta perībunt,
nēdum sermōnem stet honōs et grātia vīvāx.
Multa renāscentur quae jam cecidēre, cadentque
70
quae nunc sunt in honōre vocābula, sī volet ūsus,
quem penes arbitrium est et jūs et norma loquendī.
Rēs gestae rēgumque ducumque et trīstia bella
quō scrībī possent numerō, mōnstrāvit Homērus.
Versibus impariter jūnctīs querimōnia prīmum,
75
post etiam inclūsa est vōtī sententia compos;
quis tamen exiguōs elegōs ēmīserit auctor,
grammaticī certant et adhūc sub jūdice līs est.
Archilochum propriō rabiēs armāvit iambō;
hunc soccī cēpēre pedem grandēsque coturnī,
80
alternīs aptum sermōnibus et populārīs
vincentem strepitūs et nātum rēbus agendīs.
Mūsa dedit fidibus dīvōs puerōsque deōrum
et pugilem victōrem et equum certāmine prīmum
et juvenum cūrās et lībera vīna referre.
85
Dīscrīptās servāre vicēs operumque colōrēs
cūr ego, sī nequeō ignōrōque, poēta salūtor?
Cūr nescīre pudēns prāvē quam discere mālō?
Versibus expōnī tragicīs rēs cōmica nōn vult;
indignātur item prīvātīs ac prope soccō
90
dignīs carminibus nārrārī cēna Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortīta decentem.
Interdum tamen et vōcem cōmoedia tollit,
īrātusque Chremēs tumidō dēlītigat ōre;
et tragicus plērumque dolet sermōne pedestrī
95
Tēlephus et Pēleus, cum pauper et exul uterque
prōicit ampullās et sēsquipedālia verba,
sī cūrat cor spectantis tetigisse querellā.
Nōn satis est pulchra esse poēmata; dulcia suntō
et, quōcumque volent, animum audītōris aguntō.
100
Ut rīdentibus adrīdent, ita flentibus adsunt
hūmānī voltūs; sī vīs mē flēre, dolendum est
prīmum ipsī tibi; tum tua mē īnfortūnia laedent,
Tēlephe vel Pēleu; male sī mandāta loquēris,
aut dormītābō aut rīdēbō. Trīstia maestum
105
voltum verba decent, īrātum plēna minārum,
lūdentem lascīva, sevērum sēria dictū.
Fōrmat enim nātūra prius nōn intus ad omnem
fortūnārum habitum; juvat aut impellit ad īram,
aut ad humum maerōre gravī dēdūcit et angit;
110
post effert animī mōtūs interprete linguā.
Sī dīcentis erunt fortūnīs absona dicta,
Rōmānī tollent equitēs peditēsque cachinnum.
Intererit multum, dīvusne loquātur an hērōs,
mātūrusne senex an adhūc flōrente juventā
115
fervidus, et mātrōna potēns an sēdula nūtrīx,
mercātorne vagus cultorne virentis agellī,
Colchus an Assyrius, Thēbīs nūtrītus an Argīs.
Aut fāmam sequere aut sibi convenientia finge
scrīptor. Honōrātum sī forte repōnis Achillem,
120
impiger, īrācundus, inexōrābilis, ācer
jūra neget sibi nāta, nihil nōn arroget armīs.
Sit Mēdēa ferōx invictaque, flēbilis Īnō,
perfidus Ixīōn, Īō vaga, trīstis Orestēs.
Sīquid inexpertum scaenae committis et audēs
125
persōnam fōrmāre novam, servētur ad īmum
quālis ab inceptō prōcesserit et sibi cōnstet.
Difficile est propriē commūnia dīcere, tūque
rēctius Īliacum carmen dēdūcis in āctūs
quam sī prōferrēs ignōta indictaque prīmus.
130
Pūblica māteriēs prīvātī jūris erit, sī
nōn circā vīlem patulumque morāberis orbem,
nec verbō verbum cūrābis reddere fīdus
interpres nec dēsiliēs imitātor in artum,
unde pedem prōferre pudor vetet aut operis lēx.
135
Nec sīc incipiēs, ut scrīptor cyclicus ōlim:
"Fortūnam Priamī cantābō et nōbile bellum".
Quid dignum tantō feret hic prōmissor hiātū?
Parturient montēs, nāscētur rīdiculus mūs.
Quantō rēctius hic, quī nīl mōlītur ineptē:
140
"Dīc mihi, Mūsa, virum, captae post tempora Trōjae
quī mōrēs hominum multōrum vīdit et urbēs".
Nōn fūmum ex fulgōre, sed ex fūmō dare lūcem
cōgitat, ut speciōsa dehinc mīrācula prōmat,
Antiphatēn Scyllamque et cum Cyclōpe Charybdim.
145
Nec reditum Diomēdis ab interitū Meleagrī,
nec geminō bellum Trōjānum ōrdītur ab ōvō;
semper ad ēventum festīnat et in mediās rēs
nōn secus ac nōtās audītōrem rapit, et quae
dēspērat tractāta nitēscere posse relinquit,
150
atque ita mentītur, sīc vērīs falsa remiscet,
prīmō nē medium, mediō nē discrepet īmum.
Tū quid ego et populus mēcum dēsīderet audī,
sī plōsōris egēs aulaea manentis et usque
sessūrī dōnec cantor. "Vōs plaudite" dīcat.
155
Aetātis cujusque notandī sunt tibi mōrēs,
mōbilibusque decor nātūrīs dandus et annīs.
Reddere quī vōcēs jam scit puer et pede certō
signat humum, gestit paribus conlūdere et īram
colligit ac pōnit temere et mūtātur in hōrās.
160
inberbus juvenis tandem cūstōde remōtō
gaudet equīs canibusque et aprīcī grāmine Campī,
cēreus in vitium flectī, monitōribus asper,
ūtilium tardus prōvīsor, prōdigus aeris,
sublīmis cupidusque et amāta relinquere pernīx.
165
Conversīs studiīs aetās animusque virīlis
quaerit opēs et amīcitiās, īnservit honōrī,
commīsisse cavet quod mox mūtāre labōret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
quaerit et inventīs miser abstinet ac timet ūtī,
170
vel quod rēs omnīs timidē gelidēque ministrat,
dīlātor, spē longus, iners avidusque futūrī,
difficilis, querulus, laudātor temporis āctī
sē puerō, castīgātor cēnsorque minōrum.
Multa ferunt annī venientēs commoda sēcum,
175
multa recēdentēs adimunt. Nē forte senīlēs
mandentur juvenī partēs puerōque virīlēs;
semper in adjūnctīs aevōque morābitur aptīs.
Aut agitur rēs in scaenīs aut ācta refertur.
Sēgnius inrītant animōs dēmissa per aurem
180
quam quae sunt oculīs subjecta fidēlibus et quae
ipse sibī trādit spectātor; nōn tamen intus
digna gerī prōmēs in scaenam multaque tollēs
ex oculīs, quae mox nārret fācundia praesēns.
Nē puerōs cōram populō Mēdēa trucīdet,
185
aut hūmāna palam coquat exta nefārius Atreus,
aut in avem Procnē vertātur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sīc, incrēdulus ōdī.
Nēve minor neu sit quīntō prōductior āctū
fābula, quae poscī volt et spectanda repōnī;
190
nec deus intersit, nisi dignus vindice nōdus
inciderit; nec quārta loquī persōna labōret.
Āctōris partīs chorus officiumque virīle
dēfendat, neu quid mediōs intercinat āctūs,
quod nōn prōpositō condūcat et haereat aptē.
195
Ille bonīs faveatque et cōnsiliētur amīcē
et regat īrātōs et amet peccāre timentīs;
ille dapēs laudet mēnsae brevis, ille salūbrem
jūstitiam lēgēsque et apertīs ōtia portīs;
ille tegat commissa deōsque precētur et ōret,
200
ut redeat miserīs, abeat Fortūna superbīs.
Tībia nōn, ut nunc, orichalcō vīncta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque forāmine paucō
adspīrāre et adesse chorīs erat ūtilis atque
nōndum spissa nimis complēre sedīlia flātū,
205
quō sānē populus numerābilis, utpote parvus,
et frūgī castusque verēcundusque coībat.
Postquam coepit agrōs extendere victor et urbēs
lātior amplectī mūrus vīnōque diurnō
plācārī Genius fēstīs impūne diēbus,
210
accessit numerīsque modīsque licentia major.
Indoctus quid enim saperet līberque labōrum
rūsticus urbānō cōnfūsus, turpis honestō?
Sīc prīscae mōtumque et luxuriem addidit artī
tībīcen trāxitque vagus per pulpita vestem;
215
sīc etiam fidibus vōcēs crēvēre sevērīs
et tulit ēloquium īnsolitum fācundia praeceps,
ūtiliumque sagāx rērum et dīvīna futūrī
sortilegīs nōn discrepuit sententia Delphīs.
Carmine quī tragicō vīlem certāvit ob hircum,
220
mox etiam agrestīs Satyrōs nūdāvit et asper
incolumī gravitāte jocum temptāvit eō quod
inlecebrīs erat et grātā novitāte morandus
spectātor fūnctusque sacrīs et pōtus et exlex.
Vērum ita rīsōrēs, ita commendāre dicācīs
225
conveniet Satyrōs, ita vertere sēria lūdō,
nē quīcumque deus, quīcumque adhibēbitur hērōs,
rēgālī cōnspectus in aurō nūper et ostrō,
migret in obscūrās humilī sermōne tabernās,
aut, dum vītat humum, nūbēs et inānia captet.
230
Effūtīre levīs indigna tragoedia versūs,
ut fēstīs mātrōna movērī jussa diēbus,
intererit Satyrīs paulum pudibunda protervīs.
Nōn ego inōrnāta et dominantia nōmina sōlum
verbaque, Pīsōnēs, Satyrōrum scrīptor amābō,
235
nec sīc ēnītar tragicō dīferre colōrī
ut nihil intersit Dāvusne loquātur et audāx
Pȳthias, ēmūnctō lucrāta Simōne talentum,
an cūstōs famulusque deī Sīlēnus alumnī.
Ex nōtō fictum carmen sequar, ut sibi quīvīs
240
spēret idem, sūdet multum frūstrāque labōret
ausus idem; tantum seriēs jūnctūraque pollet,
tantum dē mediō sūmptīs accēdit honōris.
Silvīs dēductī caveant mē jūdice Faunī
nē, velut innātī triviīs ac paene forēnsēs,
245
aut nimium tenerīs juvenentur versibus unquam
aut inmunda crepent ignōminiōsaque dicta;
offenduntur enim quibus est equus et pater et rēs,
nec, sī quid frictī ciceris probat et nucis ēmptor,
aequīs accipiunt animīs dōnantve corōnā.
250
Syllaba longa brevī subjecta vocātur iambus,
pēs citus; unde etiam trimetrīs adcrēscere jussit
nōmen iambēīs, cum sēnōs redderet ictūs,
prīmus ad extrēmum similis sibi; nōn ita prīdem,
tardior ut paulō graviorque venīret ad aurīs,
255
spondēōs stabilīs in jūra paterna recēpit
commodus et patiēns, nōn ut dē sēde secundā
cēderet aut quārtā sociāliter. Hic et in Accī
nōbilibus trimetrīs adpāret rārus, et Ennī
in scaenam missōs cum magnō pondere versūs
260
aut operae celeris nimium cūrāque carentis
aut ignōrātae premit artis crīmine turpī.
Nōn quīvīs videt inmodulāta poēmata jūdex,
et data Rōmānīs venia est indigna poētīs.
Idcircōne vager scrībamque licenter? An omnīs
265
vīsūrōs peccāta putem mea, tūtus et intrā
spem veniae cautus? Vītāvī dēnique culpam,
nōn laudem meruī. Vōs exemplāria Graeca
nocturnā versāte manū, versāte diurnā.
At vestrī proavī Plautīnōs et numerōs et
270
laudāvēre salēs, nimium patienter utrumque,
nē dīcam stultē, mīrātī, sī modo ego et vōs
scīmus inurbānum lepidō sēpōnere dictō
lēgitimumque sonum digitīs callēmus et aure.
Ignōtum tragicae genus invēnisse Camēnae
275
dīcitur et plaustrīs vēxisse poēmata Thespis
quae canerent agerentque perūnctī faecibus ōra.
Post hunc persōnae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicīs īnstrāvit pulpita tignīs
et docuit magnumque loquī nītīque coturnō.
280
Successit vetus hīs cōmoedia, nōn sine multā
laude; sed in vitium lībertās excidit et vim
dignam lēge regī; lēx est accepta chorusque
turpiter obticuit sublātō jūre nocendī.
Nīl intemptātum nostrī līquēre poētae,
285
nec minimum meruēre decus vestīgia Graeca
ausī dēserere et celebrāre domestica facta,
vel quī praetextās vel quī docuēre togātās.
Nec virtūte foret clārīsve potentius armīs
quam linguā Latium, sī nōn offenderet ūnum
290
quemque poētārum līmae labor et mora. Vōs, ō
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod nōn
multa diēs et multa litūra coercuit atque
praesectum deciēns nōn castīgāvit ad unguem.
Ingenium miserā quia fortūnātius arte
295
crēdit et exclūdit sānōs Helicōne poētās
Dēmocritus, bona pars nōn unguīs pōnere cūrat,
nōn barbam, sēcrēta petit loca, balnea vītat;
nancīscētur enim pretium nōmenque poētae,
sī tribus Anticyrīs caput īnsānābile nunquam
300
tōnsōrī Licinō commīserit. Ō ego laevus
quī pūrgor bīlem sub vernī temporis hōram!
Nōn alius faceret meliōra poēmata; vērum
nīl tantī est. Ergō fungar vice cōtis, acūtum
reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandī;
305
mūnus et officium, nīl scrībēns ipse, docēbō,
unde parentur opēs, quid alat fōrmetque poētam,
quid deceat, quid nōn, quō virtūs, quō ferat error.
Scrībendī rēctē sapere est et prīncipium et fōns.
Rem tibi Sōcraticae poterunt ostendere chartae,
310
verbaque prōvīsam rem nōn invīta sequentur.
Quī didicit, patriae quid dēbeat et quid amīcīs,
quō sit amōre parēns, quō frāter amandus et hospes,
quod sit cōnscrīptī, quod jūdicis officium, quae
partēs in bellum missī ducis, ille profectō
315
reddere persōnae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vītae mōrumque jubēbō
doctum imitātōrem et vīvās hinc dūcere vōcēs.
Interdum speciōsa locīs mōrātaque rēctē
fābula nūllīus veneris, sine pondere et arte,
320
valdius oblectat populum meliusque morātur
quam versūs inopēs rērum nūgaeque canōrae.
Grāīs ingenium, Grāīs dedit ōre rotundō
Mūsa loquī, praeter laudem nūllīus avārīs;
Rōmānī puerī longīs ratiōnibus assem
325
discunt in partīs centum dīdūcere. "Dīcat
fīlius Albīnī: sī dē quīncunce remōta est
uncia, quid superat? Poterās dīxisse.” “Triēns.” “Eu!
Rem poteris servāre tuam. Redit uncia, quid fit?”
“Sēmis.” An, haec animōs aerūgō et cūra pecūlī
330
cum semel imbuerit, spērāmus carmina fingī
posse linenda cedrō et lēvī servanda cupressō?
Aut prōdesse volunt aut dēlectāre poētae
aut simul et jūcunda et idōnea dīcere vītae.
Quicquid praecipiēs, estō brevis, ut cito dicta
335
percipiant animī docilēs teneantque fidēlēs.
Omne supervacuum plēnō dē pectore mānat.
Ficta voluptātis causā sint proxima vērīs,
nē quodcumque volet poscat sibi fābula crēdī,
neu prānsae Lamiae vīvum puerum extrahat alvō.
340
Centuriae seniōrum agitant expertia frūgis,
celsī praetereunt austēra poēmata Ramnēs.
Omne tulit pūnctum quī miscuit ūtile dulcī,
lēctōrem dēlectandō pariterque monendō;
hic meret aera liber Sosiīs, hic et mare trānsit
345
et longum nōtō scrīptōrī prōrogat aevum.
Sunt dēlicta tamen quibus ignōvisse velīmus;
nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mēns,
poscentīque gravem persaepe remittit acūtum,
nec semper feriet quodcumque minābitur arcus.
350
Vērum ubi plūra nitent in carmine, nōn ego paucīs
offendar maculīs, quās aut incūria fūdit,
aut hūmāna parum cāvit nātūra. Quid ergō est?
Ut scrīptor sī peccat idem lībrārius usque,
quamvīs est monitus, veniā caret, et Citharoedus
355
rīdētur, chordā quī semper oberrat eādem,
sīc mihi, quī multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terque bonum cum rīsū mīror; et īdem
indignor quandōque bonus dormītat Homērus;
vērum operī longō fās est obrēpere somnum.
360
Ut pictūra poēsis; erit quae, sī propius stēs,
tē capiat magis, et quaedam, sī longius abstēs;
haec amat obscūrum, volet haec sub lūce vidērī,
jūdicis argūtum quae nōn formīdat acūmen;
haec placuit semel, haec deciēns repetīta placēbit.
365
Ō major juvenum, quamvīs et vōce paternā
fingeris ad rēctum et per tē sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certīs medium et tolerābile rēbus
rēctē concēdī; cōnsultus jūris et āctor
causārum mediocris abest virtūte disertī
370
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretiō est; mediocribus esse poētīs
nōn hominēs, nōn dī, nōn concessēre columnae.
Ut grātās inter mēnsās symphōnia discors
et crassum unguentum et Sardō cum melle papāver
375
offendunt, poterat dūcī quia cēna sine istīs,
sīc animīs nātum inventumque poēma juvandīs,
sī paulum summō dēcessit, vergit ad īmum.
Lūdere quī nescit, campestribus abstinet armīs,
indoctusque pilae discīve trochīve quiēscit,
380
nē spissae rīsum tollant impūne corōnae;
quī nescit, versūs tamen audet fingere. Quidnī?
Līber et ingenuus, praesertim cēnsus equestrem
summam nummōrum vitiōque remōtus ab omnī.
Tū nihil invītā dīcēs faciēsve Minervā;
385
id tibi jūdicium est, ea mēns. Sīquid tamen ōlim
scrīpseris, in Maecī dēscendat jūdicis aurīs
et patris et nostrās, nōnumque premātur in annum
membrānīs intus positīs; dēlēre licēbit
quod nōn ēdiderīs; nescit vōx missa revertī.
390
Silvestrīs hominēs sacer interpresque deōrum
caedibus et vīctū foedō dēterruit Orpheus,
dictus ob hoc lēnīre tigrīs rabidōsque leōnēs;
dictus et Amphīōn, Thēbānae conditor urbis,
saxa movēre sonō testūdinis et prece blandā
395
dūcere quō vellet. Fuit haec sapientia quondam,
pūblica prīvātīs sēcernere, sacra profānīs,
concubitū prohibēre vagō, dare jūra marītīs,
oppida mōlīrī, lēgēs incīdere lignō.
Sīc honor et nōmen dīvīnīs vātibus atque
400
carminibus vēnit. Post hōs īnsignis Homērus
Tyrtaeusque marēs animōs in Mārtia bella
versibus exacuit, dictae per carmina sortēs,
et vītae mōnstrāta via est et grātia rēgum
Pīeriīs temptāta modīs lūdusque repertus
405
et longōrum operum fīnis: nē forte pudōrī
sit tibi Mūsa lyrae sollers et cantor Apollō.
Nātūrā fieret laudābile carmen an arte,
quaesītum est; ego nec studium sine dīvite vēnā
nec rude quid prōsit videō ingenium; alterius sīc
410
altera poscit opem rēs et conjūrat amīcē.
Quī studet optātam cursū contingere mētam,
multa tulit fēcitque puer, sūdāvit et alsit,
abstinuit venere et vīnō; quī Pȳthia cantat
tībīcen, didicit prius extimuitque magistrum.
415
Nunc satis est dīxisse: "Ego mīra poēmata pangō;
occupet extrēmum scabiēs; mihi turpe relinquī est
et, quod nōn didicī, sānē nescīre fatērī."
Ut praecō, ad mercēs turbam quī cōgit emendās,
adsentātōrēs jubet ad lucrum īre poēta
420
dīves agrīs, dīves positīs in fēnore nummīs.
Sī vērō est ūnctum quī rēctē pōnere possit
et spondēre levī prō paupere et ēripere ātrīs
lītibus implicitum, mīrābor sī sciet inter
nōscere mendācem vērumque beātus amīcum.
425
Tū seu dōnārīs seu quid dōnāre volēs cui,
nōlīto ad versūs tibi factōs dūcere plēnum
laetitiae; clāmābit enim: "Pulchrē, bene, rēctē",
pallēscet super hīs, etiam stillābit amīcīs
ex oculīs rōrem, saliet, tundet pede terram.
430
Ut quī conductī plōrant in fūnere dīcunt
et faciunt prope plūra dolentibus ex animō, sīc
dērīsor vērō plūs laudātōre movētur.
Rēgēs dīcuntur multīs urgēre culillīs
et torquēre merō, quem perspexisse labōrent
435
an sit amīcitiā dignus; sī carmina condēs,
numquam tē fallent animī sub volpe latentēs.
Quīntiliō sīquid recitārēs: "Corrige, sōdēs,
hoc" ajēbat "et hoc"; melius tē posse negārēs,
bis terque expertum frūstrā; dēlēre jubēbat
440
et male tornātōs incūdī reddere versūs.
Sī dēfendere dēlictum quam vertere māllēs,
nūllum ultrā verbum aut operam īnsūmēbat inānem,
quīn sine rīvālī tēque et tua sōlus amārēs.
Vir bonus et prūdēns versūs reprehendet inertīs,
445
culpābit dūrōs, incōmptīs adlinet ātrum
trānsvorsō calamō signum, ambitiōsa recīdet
ōrnāmenta, parum clārīs lūcem dare cōget,
arguet ambiguē dictum, mūtanda notābit,
fīet Aristarchus, nec dīcet: "Cūr ego amīcum
450
offendam in nūgīs?" Hae nūgae sēria dūcent
in mala dērīsum semel exceptumque sinistrē.
Ut mala quem scabiēs aut morbus rēgius urget
aut fānāticus error et īrācunda Diāna,
vēsānum tetigisse timent fugiuntque poētam,
455
quī sapiunt; agitant puerī incautīque sequuntur.
Hic dum sublīmis versūs ructātur et errat,
sī velutī merulīs intentus dēcidit auceps
in puteum foveamve, licet "succurrite" longum
clāmet "iō cīvēs", nōn sit quī tollere cūret.
460
Sī cūret quis opem ferre et dēmittere fūnem,
"quī scīs an prūdēns hūc sē dējēcerit atque
servārī nōlit?" dīcam, Siculīque poētae
nārrābō interitum. Deus inmortālis habērī
dum cupit Empedoclēs, ārdentem frīgidus Aetnam
465
īnsiluit. Sit jūs liceatque perīre poētīs;
invītum quī servat, idem facit occīdentī.
Nec semel hoc fēcit nec, sī retractus erit, jam
fīet homō et pōnet fāmōsae mortis amōrem.
Nec satis appāret cūr versūs factitet, utrum
470
mīnxerit in patriōs cinerēs, an trīste bidental
mōverit incestus; certē furit, ac velut ursus,
objectōs caveae valuit sī frangere clātrōs,
indoctum doctumque fugat recitātor acerbus;
quem vērō arripuit, tenet occīditque legendō,
475
nōn missūra cutem nisi plēna cruōris hirūdō.

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.