0:00/ 0:00

Epistles

Book 1

Horace

1

Prīmā dicte mihī, summā dīcende Camēnā,
spectātum satis et dōnātum jam rude quaeris,
Maecēnās, iterum antīquō mē inclūdere lūdō?
Nōn eadem est aetās, nōn mēns. Vejānius armīs
Herculis ad postem fīxīs latet abditus agrō,
5
nē populum extrēmā totiēns exōret harēnā.
Est mihi pūrgātum crēbrō quī personet aurem:
‘Solve senēscentem mātūrē sānus equum, nē
peccet ad extrēmum rīdendus et īlia dūcat.’
Nunc itaque et versūs et cētera lūdicra pōnō,
10
quid vērum atque decēns, cūrō et rogō et omnis in hōc sum;
condō et compōnō quae mox dēprōmere possim.
Ac nē forte rogēs quō mē duce, quō Lare tūter;
nūllius addictus jūrāre in verba magistrī,
quō mē cumque rapit tempestās, dēferor hospes.
15
Nunc agilis fīō et mersor cīvīlibus undīs,
virtūtis vērae cūstōs rigidusque satelles;
nunc in Aristippī fūrtim praecepta relābor
et mihi rēs, nōn mē rēbus subjungere cōnor.
Ut nox longa quibus mentītur amīca, diēsque
20
longa vidētur opus dēbentibus, ut piger annus
pūpillīs quōs dūra premit cūstōdia mātrum,
sīc mihi tarda fluunt ingrātaque tempora quae spem
cōnsiliumque morantur agendī nāviter id quod
aequē pauperibus prōdest, lucuplētibus aequē,
25
aequē neglēctum puerīs senibusque nocēbit.
Restat ut hīs ego mē ipse regam sōlerque elementīs.
Nōn possīs oculō quantum contendere Lynceus,
nōn tamen idcircō contemnās lippus inunguī;
nec, quia dēspērēs invictī membra Glycōnis,
30
nōdōsā corpus nōlīs prohibēre cheragrā.
Est quādam prōdīre tenus, sī nōn datur ultrā.
Fervet avāritiā miserōque cupīdine pectus:
sunt verba et vōcēs quibus hunc lēnīre dolōrem
possīs et magnam morbī dēpōnere partem.
35
Laudis amōre tumēs: sunt certa piācula quae tē
ter pūrē lectō poterunt recreāre libellō.
Invidus, īrācundus, iners, vīnōsus, amātor,
nēmō adeō ferus est, ut nōn mītēscere possit,
sī modo cultūrae patientem commodet aurem.
40
Virtūs est vitium fugere et sapientia prīma
stultitiā caruisse. Vidēs, quae maxima crēdis
esse mala, exiguum cēnsum turpemque repulsam,
quantō dēvītēs animī capitisque labōre;
impiger extrēmōs curris mercātor ad Indōs,
45
per mare pauperiem fugiēns, per saxa, per ignēs;
nē cūrēs ea quae stultē mīrāris et optās,
discere et audīre et meliōrī crēdere nōn vīs?
Quis circum pāgōs et circum compita pugnāx
magna corōnārī contemnat Olympia, cui spēs,
50
cui sit condiciō dulcis sine pulvere palmae?
Vīlius argentum est aurō, virtūtibus aurum.
‘Ō cīvēs, cīvēs, quaerenda pecūnia prīmum est;
virtūs post nummōs!’ Haec Jānus summus ab īmō
prōdocet, haec recinunt juvenēs dictāta senēsque
55
laevō suspēnsī loculōs tabulamque lacertō.
Est animus tibi, sunt mōrēs, est lingua fidēsque,
sed quadringentīs sex septem mīlia dēsunt:
plēbs eris. At puerī lūdentēs: ‘Rēx eris’ ajunt,
‘sī rēctē faciēs’: hic mūrus aēneus estō
60
nīl cōnscīre sibī, nūllā pallēscere culpā.
Roscia, dīc sōdēs, melior lēx an puerōrum est
nēnia, quae rēgnum rēctē facientibus offert,
et maribus Curiīs et dēcantāta Camillīs?
Isne tibī melius suādet, quī ‘rem faciās, rem,
65
sī possīs, rēctē, sī nōn, quōcumque modō rem,’
ut propius spectēs lacrimōsa poēmata Pūpī,
an quī Fortūnae tē respōnsāre superbae
līberum et ērēctum praesēns hortātur et aptat?
Quodsī mē populus Rōmānus forte roget, cūr
70
nōn ut porticibus sīc jūdiciīs fruar īsdem,
nec sequar aut fugiam quae dīligit ipse vel ōdit,
ōlim quod volpēs aegrōtō cauta leōnī
respondit, referam: ‘Quia mē vestīgia terrent,
omnia tē adversum spectantia, nūlla retrōrsum.’
75
Bēlua multōrum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit condūcere pūblica; sunt quī
frustīs et pōmīs viduās vēnentur avārās
excipiantque senēs, quōs in vīvāria mittant;
multīs occultō crēscit rēs fēnore. Vērum
80
estō aliīs aliōs rēbus studiīsque tenērī:
īdem eadem possunt hōram dūrāre probantēs?
‘Nūllus in orbe sinus Bāīs praelūcet amoenīs’,
sī dīxit dīves, lacus et mare sentit amōrem
festīnantis erī; cui sī vitiōsa libīdō
85
fēcerit auspicium, crās ferrāmenta Teānum
tollētis, fabrī. Lectus geniālis in aulā est:
nīl ait esse prius, melius nīl caelibe vītā;
sī nōn est, jūrat bene sōlīs esse marītīs.
Quō teneam voltūs mūtantem Prōtea nōdō?
90
Quid pauper? Rīdē: mūtat cēnācula, lectōs,
balnea, tōnsōrēs, conductō nāvigiō aequē
nauseat ac locuplēs, quem dūcit prīva trirēmis.
Sī cūrātus inaequālī tōnsōre capillōs
occurrī, rīdēs; sī forte subūcula pexae
95
trīta subest tunicae, vel sī toga dissidet impār,
rīdēs: quid, mea cum pugnat sententia sēcum,
quod petiit spernit, repetit quod nūper omīsit,
aestuat et vītae disconvenit ōrdine tōtō,
dīruit, aedificat, mūtat quadrāta rotundīs?
100
Īnsānīre putās sollemnia mē neque rīdēs
nec medicī crēdis nec cūrātōris egēre
ā praetōre datī, rērum tūtēla meārum
cum sīs et prāvē sectum stomachēris ob unguem
dē tē pendentis, tē respicientis amīcī.
105
Ad summam: sapiēns ūnō minor est Jove, dīves,
līber, honōrātus, pulcher, rēx dēnique rēgum,
praecipuē sānus, nisi cum pītuīta molesta est.

2

Trōjānī bellī scrīptōrem, Maxime Lollī,
dum tū dēclāmās Rōmae, Praeneste relēgī;
110
quī, quid sit pulchrum, quid turpe, quid ūtile, quid nōn,
plēnius ac melius Chrȳsippō et Crantore dīcit.
Cūr ita crēdiderim, nisi quid tē distinet, audī.
Fābula, quā Paridis propter nārrātur amōrem
Graecia barbariae lentō conlīsa duellō,
115
stultōrum rēgum et populōrum continet aestum.
Antēnor cēnset bellī praecīdere causam;
quid Paris? Ut salvus rēgnet vīvatque beātus
cōgī posse negat. Nestor compōnere lītīs
inter Pēlīdēm festīnat et inter Atrīdēn;
120
hunc amor, īra quidem commūniter ūrit utrumque.
Quicquid dēlīrant rēgēs, plectuntur Achīvī.
Sēditiōne, dolīs, scelere atque libīdine et īrā
Īliacōs intrā mūrōs peccātur et extrā.
Rūrsus, quid virtūs et quid sapientia possit,
125
ūtile prōposuit nōbīs exemplar Ulixēn,
quī domitor Trōjae multōrum prōvidus urbēs,
et mōrēs hominum īnspexit, lātumque per aequor,
dum sibi, dum sociīs reditum parat, aspera multa
pertulit, adversīs rērum inmersābilis undīs.
130
Sīrēnum vōcēs et Circae pōcula nōstī;
quae sī cum sociīs stultus cupidusque bibisset,
sub dominā meretrīce fuisset turpis et excors,
vīxisset canis inmundus vel amīca lutō sūs.
Nōs numerus sumus et frūgēs cōnsūmere nātī,
135
spōnsī Pēnelopae nebulōnēs Alcinoīque
in cute cūrandā plūs aequō operāta juventūs,
cui pulchrum fuit in mediōs dormīre diēs et
ad strepitum citharae cessātum dūcere cūram.
Ut jugulent hominem surgunt dē nocte latrōnēs;
140
ut tē ipsum servēs, nōn expergīsceris? Atquī
sī nōlēs sānus, currēs hydrōpicus; et nī
poscēs ante diem librum cum lūmine, sī nōn
intendēs animum studiīs et rēbus honestīs,
invidiā vel amōre vigil torquēbere. Nam cūr,
145
quae laedunt oculum, festīnās dēmere, sīquid
est animum, differs cūrandī tempus in annum?
Dīmidium factī, quī coepit, habet; sapere audē,
incipe. Vīvendī quī rēctē prōrogat hōram,
rūsticus expectat dum dēfluat amnis; at ille
150
lābitur et lābētur in omne volūbilis aevum.
Quaeritur argentum puerīsque beāta creandīs
uxor, et incultae pācantur vōmere silvae;
quod satis est cui contingit, nīl amplius optet.
Nōn domus et fundus, nōn aeris acervus et aurī
155
aegrōtō dominī dēdūxit corpore febrīs,
nōn animō cūrās; valeat possessor oportet,
sī comportātīs rēbus bene cōgitat ūtī.
Quī cupit aut metuit, juvat illum sīc domus et rēs
ut lippum pictae tabulae, fōmenta podagram,
160
auriculās citharae collēctā sorde dolentīs.
Sincērum est nisi vās, quodcumque īnfundis acēscit.
Sperne voluptātēs; nocet ēmpta dolōre voluptās.
Semper avārus eget; certum vōtō pete fīnem.
Invidus alterius macrēscit rēbus opīmīs;
165
invidiā Siculī nōn invēnēre tyrannī
majus tormentum. Quī nōn moderābitur īrae,
īnfectum volet esse, dolor quod suāserit et mēns,
dum poenās odiō per vim festīnat inultō.
Īra furor brevis est; animum rege, quī nisi pāret,
170
imperat, hunc frēnīs, hunc tū compesce catēnā.
Fingit equum tenerā docilem cervīce magister
īre viam quā mōnstret eques; vēnāticus, ex quō
tempore cervīnam pellem lātrāvit in aulā,
mīlitat in silvīs catulus. Nunc adbibe pūrō
175
pectore verba puer, nunc tē meliōribus offer;
quō semel est imbūta recēns, servābit odōrem
testa diū. Quodsī cessās aut strēnuus anteis,
nec tardum opperior nec praecēdentibus īnstō.

3

Jūle Flōre, quibus terrārum mīlitet ōrīs
180
Claudius Augustī prīvignus, scīre labōrō.
Thrācane vōs Hebrusque nivālī compede vīnctus,
an freta vīcīnās inter currentia turrīs,
an pinguēs Asiae campī collēsque morantur?
Quid studiōsa cohors operum struit? Hoc quoque cūrō.
185
Quis sibi rēs gestās Augustī scrībere sūmit?
Bella quis et pācēs longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Rōmāna brevī ventūrus in ōra,
Pindaricī fontis quī nōn expalluit haustūs,
fastīdīre lacūs et rīvōs ausus apertōs?
190
Ut valet? Ut meminit nostrī? Fidibusne Latīnīs
Thēbānōs aptāre modōs studet auspice Mūsā,
an tragicā dēsaevit et ampullātur in arte?
Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,
prīvātās ut quaeret opēs et tangere vītet
195
scrīpta, Palātīnus quaecumque recēpit Apollō,
nē, sī forte suās repetītum vēnerit ōlim
grex avium plūmās, moveat cornīcula rīsum
fūrtīvīs nūdāta colōribus. Ipse quid audēs?
Quae circumvolitās agilis thyma? Nōn tibi parvum
200
ingenium, nōn incultum est et turpiter hirtum;
seu linguam causīs acuis seu cīvica jūra
respondēre parās seu condis amābile carmen,
prīma ferēs hederae victrīcis praemia. Quod sī
frīgida cūrārum fōmenta relinquere possēs,
205
quō tē caelestis sapientia dūceret, īrēs.
Hoc opus, hoc studium parvī properēmus et amplī,
sī patriae volumus, sī nōbīs vīvere cārī.
Dēbēs hoc etiam rescrībere, sit tibi cūrae
quantae conveniat Mūnātius? An male sarta
210
grātia nēquīquam coit et rescinditur, ac vōs
seu calidus sanguis seu rērum īnscītia vexat
indomitā cervīce ferōs? Ubicumque locōrum
vīvitis, indignī frāternum rumpere foedus,
pāscitur in vestrum reditum vōtīva juvenca.
215

4

Albī, nostrōrum sermōnum candide jūdex,
quid nunc tē dīcam facere in regiōne Pedānā?
Scrībere quod Cassī Parmēnsis opuscula vincat,
an tacitum silvās inter reptāre salūbrīs,
cūrantem quicquid dignum sapiente bonōque est?
220
Nōn tū corpus erās sine pectore; dī tibi fōrmam,
dī tibi dīvitiās dederunt artemque fruendī.
Quid voveat dulcī nūtrīcula majus alumnō,
quī sapere et fārī possit quae sentiat, et cui
grātia, fāma, valētūdō contingat abundē,
225
et mundus vīctus nōn dēficiente crumīnā?
Inter spem cūramque, timōrēs inter et īrās
omnem crēde diem tibi dīlūxisse suprēmum;
grāta superveniet quae nōn spērābitur hōra.
Mē pinguem et nitidum bene cūrātā cute vīsēs,
230
cum rīdēre volēs, Epicūrī dē grege porcum.

5

Sī potes Archiacīs convīva recumbere lectīs
nec modicā cēnāre timēs holus omne patellā,
suprēmō tē sōle domī, Torquāte, manēbō.
Vīna bibēs iterum Taurō diffūsa palūstrīs
235
inter Minturnās Sinuessānumque Petrīnum.
Sī melius quid habēs, arcesse vel imperium fer.
Jamdūdum splendet focus et tibi munda supellēx.
Mitte levīs spēs et certāmina dīvitiārum
et Moschī causam; crās nātō Caesare fēstus
240
dat veniam somnumque diēs; impūne licēbit
aestīvam sermōne benignō tendere noctem.
Quō mihi fortūnam, sī nōn concēditur ūtī?
Parcus ob hērēdis cūram nimiumque sevērus
adsidet īnsānō; pōtāre et spargere flōrēs
245
incipiam patiarque vel incōnsultus habērī.
Quid nōn ēbrietās dissignat? Operta reclūdit,
spēs jubet esse ratās, ad proelia trūdit inertem,
sollicitīs animīs onus eximit, addocet artīs.
Fēcundī calicēs quem nōn fēcēre disertum,
250
contractā quem nōn in paupertāte solūtum?
Haec ego prōcūrāre et idōneus imperor et nōn
invītus, nē turpe toral, nē sordida mappa
conrūget nārīs, nē nōn et cantharus et lānx
ostendat tibi tē, nē fīdōs inter amīcōs
255
sit quī dicta forās ēlīminet, ut coeat pār
jungāturque parī. Butram tibi Septiciumque,
et nisi cēna prior potiorque puella Sabīnum
dētinet, adsūmam. Locus est et plūribus umbrīs,
sed nimis arta premunt olidae convīvia caprae.
260
Tū quotus esse velīs rescrībe, et rēbus omissīs
ātria servantem postīcō falle clientem.

6

Nīl admīrārī prope rēs est ūna, Numīcī,
sōlaque quae possit facere et servāre beātum.
Hunc sōlem et stēllās et dēcēdentia certīs
265
tempora mōmentīs sunt quī formīdine nūllā
imbūtī spectent. Quid cēnsēs mūnera terrae,
quid maris extrēmōs Arabas dītantis et Indōs?
Lūdicra quid, plausūs et amīcī dōna Quirītis?
Quō spectanda modō, quō sēnsū crēdis et ōre?
270
Quī timet hīs adversa, ferē mīrātur eōdem
quō cupiēns pactō; pavor est utrubīque molestus,
inprōvīsa simul speciēs exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
sī, quicquid vīdit melius pejusve suā spē,
275
dēfīxīs oculīs animōque et corpore torpet?
Īnsānī sapiēns nōmen ferat, aequus inīquī,
ultrā quam satis est virtūtem sī petat ipsam.
Ī nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artīs
suspice, cum gemmīs Tyriōs mīrāre colōrēs;
280
gaudē quod spectant oculī tē mīlle loquentem;
nāvus māne forum et vespertīnus pete tēctum,
nē plūs frūmentī dōtālibus ēmetat agrīs
Mūtus et (indignum, quod sit pejōribus ortus)
hic tibi sit potius quam tū mīrābilis illī.
285
Quicquid sub terrā est, in aprīcum prōferet aetās,
dēfodiet condetque nitentia. Cum bene nōtum
porticus Agrippae et via tē cōnspexerit Appī,
īre tamen restat, Numa quō dēvēnit et Ancus.
Sī latus aut rēnēs morbō temptantur acūtō,
290
quaere fugam morbī. Vīs rēctē vīvere (quis nōn?):
sī virtūs hoc ūna potest dare, fortis omissīs
hoc age dēliciīs. Virtūtem verba putās et
lūcum ligna: cavē nē portūs occupet alter,
nē Cibyrātica, nē Bīthȳna negōtia perdās;
295
mīlle talenta rotundentur, totidem altera, porrō et
tertia succēdant et quae pars quadret acervum.
Scīlicet uxōrem cum dōte fidemque et amīcōs
et genus et fōrmam rēgīna Pecūnia dōnat,
ac bene nummātum decorat Suādēla Venusque.
300
Mancupiīs locuplēs eget aeris Cappadocum rēx;
nē fuerīs hīc tū. Chlamydes Lūcullus, ut ajunt,
sī posset centum scaenae praebēre rogātus,
‘Quī possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habēbō
mittam’; post paulō scrībit sibi mīlia quīnque
305
esse domī chlamydum; partem vel tolleret omnīs.
Exīlis domus est, ubi nōn et multa supersunt
et dominum fallunt et prōsunt fūribus. Ergō
sī rēs sōla potest facere et servāre beātum,
hoc prīmus repetās opus, hoc postrēmus omittās.
310
Sī fortūnātum speciēs et grātia praestat,
mercēmur servum, quī dictet nōmina, laevum
quī fodicet latus et cōgat trāns pondera dextram
porrigere: ‘Hic multum in Fabiā valet, ille Velīnā;
cui libet hic fascīs dabit ēripietque curūle
315
cui volet inportūnus ebur. ‘Frāter’, ‘Pater’ adde;
ut cuique est aetās, ita quemque facētus adoptā.
Sī bene quī cēnat bene vīvit, lūcet, eāmus
quō dūcit gula, piscēmur, vēnēmur, ut ōlim
Gargilius, quī māne plagās, vēnābula, servōs
320
differtum trānsīre forum populumque jubēbat,
ūnus ut ē multīs populō spectante referret
ēmptum mūlus aprum. Crūdī tumidīque lavēmur,
quid deceat, quid nōn oblītī, Caerite cērā
dignī, rēmigium vitiōsum Ithacēnsis Ulixei,
325
cui potior patriā fuit interdicta voluptās.
Sī, Mimnermus utī cēnset, sine amōre jocīsque
nīl est jūcundum, vīvās in amōre jocīsque.
Vīve, valē. Sīquid nōvistī rēctius istīs,
candidus inpertī; sī nīl, hīs ūtere mēcum.
330

7

Quīnque diēs tibi pollicitus mē rūre futūrum,
Sextīlem tōtum mendāx dēsīderor. Atquī,
sī mē vīvere vīs sānum rēctēque valentem,
quam mihi dās aegrō, dabis aegrōtāre timentī,
Maecēnās, veniam, dum fīcus prīma calorque
335
dissignātōrem decorat līctōribus ātrīs,
dum puerīs omnis pater et mātercula pallet.
Officiōsaque sēdulitās et opella forēnsis
addūcit febrīs et testāmenta resignat.
Quodsī brūma nivēs Albānīs inlinet agrīs,
340
ad mare dēscendet vātēs tuus et sibi parcet
contractusque leget; tē, dulcis amīce, revīset
cum Zephyrīs, sī concēdēs, et hirundine prīmā.
Nōn quō mōre pirīs vēscī Calaber jubet hospes
tū mē fēcistī locuplētem. ‘Vēscere, sōdēs.’
345
‘Jam satis est.’ ‘At tū, quantum vīs, tolle.’ ‘Benignē.’
‘Nōn invīsa ferēs puerīs mūnuscula parvīs.’
‘Tam teneor dōnō quam sī dīmittar onustus.’
‘Ut libet; haec porcīs hodiē comedenda relinquēs.’
Prōdigus et stultus dōnat quae spernit et ōdit;
350
haec seges ingrātōs tulit et feret omnibus annīs.
Vir bonus et sapiēns dignīs ait esse parātus,
nec tamen ignōrat quid distent aera lupīnīs;
dignum praestābō mē etiam prō laude merentis.
Quodsī mē nōlēs usquam discēdere, reddēs
355
forte latus, nigrōs angustā fronte capillōs,
reddēs dulce loquī, reddēs rīdēre decōrum et
inter vīna fugam Cinarae maerēre protervae.
Forte per angustam tenuis volpēcula rīmam
rēpserat in cumeram frūmentī, pastaque rūrsus
360
īre forās plēnō tendēbat corpore frūstrā;
cui mustēla procul: ‘Sī vīs’ ait ‘effugere istinc,
macra cavum repetēs artum, quem macra subistī.’
Hāc ego sī compellor imāgine, cūncta resignō;
nec somnum plēbis laudō satur altilium nec
365
ōtia dīvitiīs Arabum līberrima mūtō.
Saepe verēcundum laudāstī rēxque paterque
audīstī cōram nec verbō parcius absēns;
īnspice sī possum dōnāta repōnere laetus.
Haud male Tēlemachus, prōlēs patientis Ulixei:
370
‘Nōn est aptus equīs Ithacē locus, ut neque plānīs
porrēctus spatiīs nec multae prōdigus herbae;
Atrīdē, magis apta tibī tua dōna relinquam.’
Parvum parva decent; mihi jam nōn rēgia Rōma,
sed vacuum Tībur placet aut inbelle Tarentum.
375
Strēnuus et fortis causīsque Philippus agendīs
clārus, ab officiīs octāvam circīter hōram
dum redit atque forō nimium distāre Carīnās
jam grandis nātū queritur, cōnspexit, ut ajunt,
adrāsum quendam vacuā tōnsōris in umbrā
380
cultellō propriōs pūrgantem lēniter unguīs.
‘Dēmētrī’, (puer hic nōn laevē jussa Philippī
accipiēbat) ‘abī, quaere et refer, unde domō, quis,
cujus fortūnae, quō sit patre quōve patrōnō.’
It, redit et nārrat Voltejum nōmine Mēnam,
385
praecōnem, tenuī cēnsū, sine crīmine, nōtum
et properāre locō et cessāre, et quaerere et ūtī,
gaudentem parvīsque sodālibus et lare certō
et lūdīs et post dēcīsa negōtia Campō.
‘Scītārī libet ex ipsō quodcumque refers; dīc
390
ad cēnam veniat.’ Nōn sānē crēdere Mēna,
mīrārī sēcum tacitus. Quid multa? ‘Benignē,’
respondet. ‘Neget ille mihī?’ ‘Negat improbus et tē
neglegit aut horret.’ Voltejum māne Philippus
vīlia vēndentem tunicātō scrūta popellō
395
occupat et salvēre jubet prior; ille Philippō
excūsāre labōrem et mercennāria vincla,
quod nōn māne domum vēnisset, dēnique quod nōn
prōvīdisset eum. ‘Sīc ignōvisse putātō
mē tibi, sī cēnās hodiē mēcum.’ ‘Ut libet.’ ‘Ergō
400
post nōnam veniēs; nunc ī, rem strēnuus augē.’
Ut ventum ad cēnam est, dīcenda tacenda locūtus
tandem dormītum dīmittitur. Hic ubi saepe
occultum vīsus dēcurrere piscis ad hāmum,
māne cliēns et jam certus convīva, jubētur
405
rūra suburbāna indictīs comes īre Latīnīs.
Impositus mannīs arvum caelumque Sabīnum
nōn cessat laudāre. Videt rīdetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum rīsūs undique quaerit,
dum septem dōnat sēstertia, mūtua septem
410
prōmittit, persuādet utī mercētur agellum.
Mercātur. Nē tē longīs ambāgibus ultrā
quam satis est morer, ex nitidō fit rūsticus atque
sulcōs et vīnēta crepat mera, praeparat ulmōs,
inmoritur studiīs et amōre senēscit habendī.
415
Vērum ubi ovēs fūrtō, morbō periēre capellae,
spem mentīta seges, bōs est ēnectus arandō,
offēnsū damnīs mediā dē nocte caballum
arripit īrātusque Philippī tendit ad aedīs.
Quem simul aspexit scabrum intōnsumque Philippus:
420
‘Dūrus’ ait, ‘Voltei, nimis attentusque vidēris
esse mihī.’ ‘Pol, mē miserum, patrōne, vocārēs,
sī vellēs’ inquit ‘vērum mihi pōnere nōmen.
Quod tē per Genium dextramque deōsque Penātīs
obsecrō et obtestor, vītae mē redde priōrī.’
425
Quī semel aspexit quantum dīmissa petītīs
praestent, mātūrē redeat repetatque relicta.
Mētīrī sē quemque suō modulō ad pede vērum est.

8

Celsō gaudēre et bene rem gerere Albinovānō
Mūsa rogāta refer, comitī scrībaeque Nerōnis.
430
Sī quaeret quid agam, dīc multa et pulchra minantem
vīvere nec rēctē nec suāviter, haud quia grandō
contuderit vītīs oleamque momorderit aestus,
nec quia longinquīs armentum aegrōtet in agrīs,
sed quia mente minus validus quam corpore tōtō
435
nīl audīre velim, nīl discere, quod levet aegrum,
fīdīs offendar medicīs, īrāscar amīcīs,
cūr mē fūnestō properent arcēre veternō,
quae nocuēre sequar, fugiam quae prōfore crēdam,
Rōmae Tībur amem, ventōsus Tībure Rōmam.
440
Post haec, ut valeat, quō pactō rem gerat et sē,
ut placeat juvenī, percontāre, utque cohortī.
Sī dīcet ‘rēctē’, prīmum gaudēre, subinde
praeceptum auriculīs hoc īnstillāre mementō:
‘Ut tū fortūnam, sīc nōs tē, Celse, ferēmus.’
445

9

Septimius, Claudī, nīmīrum intellegit ūnus,
quantī mē faciās; nam cum rogat et prece cōgit,
scīlicet ut tibi sē laudāre et trādere cōner,
dignum mente domōque legentis honesta Nerōnis,
mūnere cum fungī propiōris cēnset amīcī,
450
quid possim videt ac nōvit mē valdius ipsō.
Multa quidem dīxī cūr excūsātus abīrem,
sed timuī mea nē fīnxisse minōra putārer,
dissimulātor opis propriae, mihi commodus ūnī.
Sīc ego, majōris fugiēns opprobria culpae,
455
frontis ad urbānae dēscendī praemia. Quodsī
dēpositum laudās ob amīcī jussa pudōrem,
scrībe tuī gregis hunc et fortem crēde bonumque.

10

Urbis amātōrem Fuscum salvēre jubēmus
rūris amātōrēs, hāc in rē scīlicet ūnā
460
multum dissimilēs, ad cētera paene gemellī
frāternīs animīs, quicquid negat alter, et alter,
adnuimus pariter, vetulī nōtīque columbī.
Tū nīdum servās, ego laudō rūris amoenī
rīvōs et muscō circumlita saxa nemusque.
465
Quid quaeris? Vīvō et rēgnō, simul ista relīquī
quae vōs ad caelum fertis rūmōre secundō,
utque sacerdōtis fugitīvus lība recūsō,
pāne egeō jam mellītīs potiōre placentīs.
Vīvere nātūrae sī convenienter oportet,
470
pōnendaeque domō quaerenda est ārea prīmum,
nōvistīne locum potiōrem rūre beātō?
Est ubi plūs tepeant hiemēs, ubi grātior aura
lēniat et rabiem Canis et mōmenta Leōnis,
cum semel accēpit Sōlem furibundus acūtum?
475
Est ubi dīvellat somnōs minus invida cūra?
Dēterius Libycīs olet aut nitet herba lapillīs?
Pūrior in vīcīs aqua tendit rumpere plumbum
quam quae per prōnum trepidat cum murmure rīvum?
Nempe inter variās nūtrītur silva columnās,
480
laudāturque domus longōs quae prōspicit agrōs.
Nātūram expellēs furcā, tamen usque recurret
et mala perrumpet fūrtim fastīdia victrīx.
Nōn quī Sīdoniō contendere callidus ostrō
nescit Aquīnātem pōtantia vellera fūcum
485
certius accipiet damnum propiusve medullīs
quam quī nōn poterit vērō distinguere falsum.
Quem rēs plūs nimiō dēlectāvēre secundae,
mūtātae quatient. Sī quid mīrābere, pōnēs
invītus. Fuge magna; licet sub paupere tēctō
490
rēgēs et rēgum vītā praecurrere amīcōs.
Cervus equum pugnā melior commūnibus herbīs
pellēbat, dōnec minor in certāmine longō
implōrāvit opēs hominis frēnumque recēpit;
sed postquam victor violēns discessit ab hoste,
495
nōn equitem dorsō, nōn frēnum dēpulit ōre.
Sīc, quī pauperiem veritus potiōre metallīs
lībertāte caret, dominum vehet improbus atque
serviet aeternum, quia parvō nesciet ūtī.
cui nōn conveniet sua rēs, ut calceus ōlim
500
sī pede major erit, subvertet, sī minor, ūret.
Laetus sorte tuā vīvēs sapienter, Aristī,
nec mē dīmittēs incastīgātum, ubi plūra
cōgere quam satis est ac nōn cessāre vidēbor.
Imperat aut servit collēcta pecūnia cuique,
505
tortum digna sequī potius quam dūcere fūnem.
Haec tibi dictābam post fānum putre Vacūnae,
exceptō quod nōn simul essēs, cētera laetus.

11

Quid tibi vīsa Chios, Bullātī, nōtaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesī rēgia Sardīs,
510
Zmyrna quid et Colophōn? Majōra minōrave fāmā,
cūnctane prae Campō et Tiberīnō flūmine sordent?
An venit in vōtum Attalicīs ex urbibus ūna?
An Lebedum laudās odiō maris atque viārum?
Scīs Lebedus quid sit: Gabiīs dēsertior atque
515
Fīdēnīs vīcus; tamen illīc vīvere vellem,
oblītusque meōrum, oblīvīscendus et illīs,
Neptūnum procul ē terrā spectāre furentem.
Sed neque quī Capuā Rōmam petit, imbre lutōque
aspersus volet in caupōnā vīvere; nec quī
520
frīgus collēgit, furnōs et balnea laudat
ut fortūnātam plēnē praestantia vītam;
nec sī tē validus jactāverit Auster in altō,
idcircō nāvem trāns Aegaeum mare vēndās.
Incolumī Rhodos et Mytilēnē pulchra facit quod
525
paenula sōlstitiō, campestre nivālibus aurīs,
per brūmam Tiberis, Sextīlī mēnse camīnus.
Dum licet ac voltum servat Fortūna benignum,
Rōmae laudētur Samos et Chios et Rhodos absēns.
Tū quamcumque deus tibi fortūnāverit hōram
530
grātā sūme manū neu dulcia differ in annum,
ut quōcumque locō fuerīs vīxisse libenter
tē dīcās; nam sī ratiō et prūdentia cūrās,
nōn locus effūsī lātē maris arbiter aufert,
caelum, nōn animum mūtant, quī trāns mare currunt.
535
Strēnua nōs exercet inertia; nāvibus atque
quadrīgīs petimus bene vīvere. Quod petis, hīc est,
est Ulubrīs, animus sī tē nōn dēficit aequus.

12

Frūctibus Agrippae Siculīs quōs colligis, Iccī,
sī rēctē fruerīs, nōn est ut cōpia major
540
ab Jove dōnārī possit tibi; tolle querellās;
pauper enim nōn est cui rērum suppetit ūsus.
Sī ventrī bene, sī laterī est pedibusque tuīs, nīl
dīvitiae poterunt rēgālēs addere majus.
Sī forte in mediō positōrum abstēmius herbīs
545
vīvis et urtīcā, sīc vīvēs prōtinus, ut tē
cōnfestim liquidus Fortūnae rīvus inauret,
vel quia nātūram mūtāre pecūnia nescit
vel quia cūncta putās ūnā virtūte minōra.
Mīrāmur, sī Dēmocritī pecus ēdit agellōs
550
cultaque, dum peregrē est animus sine corpore vēlōx,
cum tū inter scabiem tantam et contāgia lucrī
nīl parvum sapiās et adhūc sublīmia cūrēs;
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stēllae sponte suā jussaene vagentur et errent,
555
quid premat obscūrum lūnae, quid prōferat orbem,
quid velit et possit rērum concordia discors,
Empedoclēs an Stertinium dēlīret acūmen?
Vērum, seu piscīs seu porrum et caepe trucīdās,
ūtere Pompejō Grosphō et, sīquid petet, ultrō
560
dēfer; nīl Grosphus nisi vērum ōrābit et aequum.
Vīlis amīcōrum est annōna, bonīs ubi quid dēest.
Nē tamen ignōrēs quō sit Rōmāna locō rēs,
Cantaber Agrippae, Claudī virtūte Nerōnis
Armenius cecidit; jūs imperiumque Prahātēs
565
Caesaris accēpit genibus minor; aurea frūgēs
Ītaliae plēnō dēfundit Cōpia cornū.

13

Ut proficīscentem docuī tē saepe diūque,
Augustō reddēs signāta volūmina, Vinnī,
sī validus, sī laetus erit, sī dēnique poscet;
570
nē studiō nostrī peccēs odiumque libellīs
sēdulus inportēs operā vehemente minister.
Sī tē forte meae gravis ūret sarcina chartae,
abicitō potius quam quō perferre jubēris
clītellās ferus inpingās Asinaeque paternum
575
cognōmen vertās in rīsum et fābula fīās.
Vīribus ūtēris per clīvōs, flūmina, lāmās.
Victor prōpositī simul ac pervēneris illūc,
sīc positum servābis onus, nē forte sub ālā
fasciculum portēs librōrum, ut rūsticus agnum,
580
ut vīnōsa glomus fūrtīvae Pirria lānae,
ut cum pilleolō soleās convīva tribūlis.
Nē volgō nārrēs tē sūdāvisse ferendō
carmina quae possint oculōs aurīsque morārī
Caesaris; ōrātus multā prece, nītere porrō.
585
Vāde, valē, cave nē titubēs mandātaque frangās.

14

Vīlice silvārum et mihi mē reddentis agellī,
quem tū fastīdīs habitātum quīnque focīs et
quīnque bonōs solitum Variam dīmittere patrēs,
certēmus spīnās animōne ego fortius an tū
590
ēvellās agrō, et melior sit Horātius an rēs.
Mē quamvīs Lamiae pietās et cūra morātur,
frātrem maerentis, raptō dē frātre dolentis
īnsōlābiliter, tamen istūc mēns animusque
fert et amat spatiīs obstantia rumpere claustra.
595
Rūre ego vīventem, tū dīcis in urbe beātum;
cui placet alterius, sua nīmīrum est odiō sors,
stultus uterque locum inmeritum causātur inīquē;
in culpā est animus, quī sē nōn effugit umquam.
Tū mediastīnus tacitā prece rūra petēbās,
600
nunc urbem et lūdōs et balnea vīlicus optās;
mē cōnstāre mihī scīs et discēdere trīstem,
quandōcumque trahunt invīsa negōtia Rōmam.
Nōn eadem mīrāmur; eō disconvenit inter
mēque et tē; nam quae dēserta et inhospita tesqua
605
crēdis, amoena vocat mēcum quī sentit, et ōdit
quae tē pulchra putās. Fornix tibi et ūncta popīna
incutiunt urbis dēsīderium, videō, et quod
angulus iste feret piper et tūs ōcius ūvā,
nec vīcīna subest vīnum praebēre taberna
610
quae possit tibi, nec meretrīx tībīcina, cujus
ad strepitum saliās terrae gravis; et tamen urgēs
jamprīdem nōn tācta ligōnibus arva bovemque
disjūnctum cūrās et strictīs frondibus explēs;
addit opus pigrō rīvus, sī dēcidit imber,
615
multā mōle docendus aprīcō parcere prātō.
Nunc age, quid nostrum concentum dīvidat, audī.
Quem tenuēs decuēre togae nitidīque capillī,
quem scīs immūnem Cinarae placuisse rapācī,
quem bibulum liquidī mediā dē lūce Falernī,
620
cēna brevis juvat et prope rīvum somnus in herbā;
nec lūsisse pudet, sed nōn incīdere lūdum.
Nōn istīc oblīquō oculō mea commoda quisquam
līmat, nōn odiō obscūrō morsūque venēnat;
rīdent vīcīnī glaebās et saxa moventem.
625
Cum servīs urbāna diāria rōdere māvīs;
hōrum tū in numerum vōtō ruis, invidet ūsum
lignōrum et pecoris tibi cālō argūtus et hortī.
Optat ephippia bōs piger, optat arāre caballus;
quam scit uterque, libēns, cēnsēbō, exerceat artem.
630

15

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vāla, Salernī,
quōrum hominum regiō et quālis via (nam mihi Bājās
Mūsa supervacuās Antōnius, et tamen illīs
mē facit invīsum, gelidā cum perluor undā
per medium frīgus; sānē murtēta relinquī
635
dictaque cessantem nervīs ēlīdere morbum
sulpura contemnī vīcus gemit, invidus aegrīs
quī caput et stomachum suppōnere fontibus audent
Clūsīnīs Gabiōsque petunt et frīgida rūra.
Mūtandus locus est et dēversōria nōta
640
praeteragendus equus. ‘Quō tendis? Nōn mihi Cūmās
est iter aut Bājās’, laevā stomachōsus habēnā
dīcet eques; sed equī frēnātō est auris in ōre);
major utrum populum frūmentī cōpia pāscat,
collēctōsne bibant imbrēs puteōsne perennīs
645
jūgis aquae (nam vīna nihil moror illius ōrae;
rūre meō possum quidvīs perferre patīque;
ad mare cum vēnī, generōsum et lēne requīrō,
quod cūrās abigat, quod cum spē dīvite mānet
in vēnās animumque meum, quod verba ministret,
650
quod mē Lūcānae juvenem commendet amīcae);
tractus uter plūrīs leporēs, uter ēducet aprōs,
utra magis piscīs et echīnōs aequora cēlent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque revertī,
scrībere tē nōbīs, tibi nōs adcrēdere pār est.
655
Maenius, ut rēbus māternīs atque paternīs
fortiter absūmptīs urbānus coepit habērī
scurra, vagus nōn quī certum praesēpe tenēret,
inprānsus nōn quī cīvem dīnōsceret hoste,
quaelibet in quemvīs opprobria fingere saevus,
660
perniciēs et tempestās barathrumque macellī,
quicquid quaesierat, ventrī dōnābat avārō.
Hic ubi nēquitiae fautōribus et timidīs nīl
aut paulum abstulerat, patinās cēnābat omāsī,
vīlis et agnīnae, tribus ursīs quod satis esset,
665
scīlicet ut ventrēs lamnā candente nepōtum
dīceret ūrendōs corrēctus Bēstius. Īdem,
quicquid erat nactus praedae majōris, ubi omne
verterat in fūmum et cinerem: ‘Nōn hercule mīror’,
ajēbat, ‘sī quī comedunt bona, cum sit obēsō
670
nīl melius turdō, nīl volvā pulchrius amplā’.
Nīmīrum hic ego sum; nam tūta et parvola laudō,
cum rēs dēficiunt, satis inter vīlia fortis;
vērum ubi quid melius contingit et ūnctius, īdem
vōs sapere et sōlōs ajō bene vīvere, quōrum
675
cōnspicitur nitidīs fundāta pecūnia vīllīs.

16

Nē percontēris, fundus meus, optime Quīnctī,
arvō pāscat erum an bācīs opulentet olīvae,
pōmīsne et prātīs an amictā vītibus ulmō,
scrībētur tibi fōrma loquāciter et situs agrī.
680
Continuī montēs, nī dissocientur opācā
valle, sed ut veniēns dextrum latus aspiciat sōl,
laevum discēdēns currū fugiente vapōret.
Temperiem laudēs. Quid, sī rubicunda benignī
corna veprēs et prūna ferant, sī quercus et īlex
685
multā frūge pecus, multā dominum juvet umbrā?
Dīcās adductum propius frondēre Tarentum.
Fōns etiam rīvō dare nōmen idōneus, ut nec
frīgidior Thraecam nec pūrior ambiat Hebrus,
īnfirmō capitī fluit ūtilis, ūtilis alvō.
690
Hae latebrae dulcēs et, jam sī crēdis, amoenae
incolumem tibi mē praestant septembribus hōrīs.
Tū rēctē vīvis, sī cūrās esse quod audīs.
Jactāmus jamprīdem omnis tē Rōma beātum;
sed vereor, nē cui dē tē plūs quam tibi crēdās
695
nēve putēs alium sapiente bonōque beātum,
neu, sī tē populus sānum rēctēque valentem
dictitet, occultam febrem sub tempus edendī
dissimulēs, dōnec manibus tremor incidat ūnctīs.
Stultōrum incūrāta pudor malus ulcera cēlat.
700
Sīquis bella tibī terrā pugnāta marīque
dīcat et hīs verbīs vacuās permulceat aurīs:
‘Tēne magis salvum populus velit an populum tū,
servet in ambiguō quī cōnsulit et tibi et urbī
Juppiter’, Augustī laudēs adgnōscere possīs;
705
cum paterīs sapiēns ēmendātusque vocārī,
respondēsne tuō, dīc sōdēs, nōmine? ‘Nempe
vir bonus et prūdēns dīcī dēlector ego ac tū.’
Quī dedit hoc hodiē, crās sī volet auferet, ut, sī
dētulerit fascēs indignō, dētrahet īdem.
710
Pōne, meum est,’ inquit; pōnō trīstisque recēdō.
Īdem sī clāmet fūrem, neget esse pudīcum,
contendat laqueō collum pressisse paternum,
mordear opprobriīs falsīs mūtemque colōrēs?
Falsus honor juvat et mendāx īnfāmia terret
715
quem nisi mendōsum et medicandum? Vir bonus est quis?
‘Quī cōnsulta patrum, quī lēgēs jūraque servat,
quō multae magnaeque secantur jūdice lītēs,
quō rēs spōnsōre et quō causae teste tenentur.’
Sed videt hunc omnis domus et vīcīnia tōta
720
intrōrsum turpem, speciōsum pelle decōrā.
‘Nec fūrtum fēcī nec fūgī,’ sī mihi dīcat
servus: ‘Habēs pretium, lōrīs nōn ūreris’, ajō.
‘Nōn hominem occīdī.’ ‘Nōn pāscēs in cruce corvōs.’
‘Sum bonus et frūgī.’ Renuit negitatque Sabellus.
725
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
suspectōs laqueōs et opertum mīluus hāmum.
Ōdērunt peccāre bonī virtūtis amōre;
tū nihil admittēs in tē formīdine poenae;
sit spēs fallendī, miscēbis sacra profānīs.
730
Nam dē mīlle fabae modiīs cum subripis ūnum,
damnum est, nōn facinus mihi pactō lēnius istō.
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribūnal,
quandōcumque deōs vel porcō vel bove plācat:
‘Jāne pater!’ clārē, clārē cum dīxit: ‘Apollō!’
735
labra movet, metuēns audīrī: ‘Pulchra Laverna,
dā mihi fallere, dā jūstō sānctōque vidērī,
noctem peccātīs et fraudibus obice nūbem.’
Quī melior servō, quī līberior sit avārus,
in triviīs fīxum cum sē dēmittit ob assem,
740
nōn videō; nam quī cupiet, metuet quoque, porrō
quī metuēns vīvet, līber mihi nōn erit umquam.
Perdidit arma, locum virtūtis dēseruit, quī
semper in augendā festīnat et obruitur rē.
Vēndere cum possīs captīvum, occīdere nōlī;
745
serviet ūtiliter; sine pāscat dūrus aretque,
nāviget ac mediīs hiemet mercātor in undīs,
annōnae prōsit, portet frūmenta penusque.
Vir bonus et sapiēns audēbit dīcere: ‘Pentheu,
rēctor Thēbārum, quid mē perferre patīque
750
indignum cōgēs?’ ‘Adimam bona.’ ‘Nempe pecus, rem,
lēctōs, argentum; tollās licet.’ ‘In manicīs et
compedibus saevō tē sub cūstōde tenēbō.’
‘Ipse deus, simul atque volam, mē solvet.’ Opīnor,
hoc sentit: ‘Moriar’. Mors ultima līnea rērum est.
755

17

Quamvīs, Scaeva, satis per tē tibi cōnsulis et scīs,
quō tandem pactō deceat majōribus ūtī,
disce, docendus adhūc quae cēnset amīculus, ut sī
caecus iter mōnstrāre velit; tamen aspice, sī quid
et nōs, quod cūrēs proprium fēcisse, loquāmur.
760
Sī tē grāta quiēs et prīmam somnus in hōram
dēlectat, sī tē pulvis strepitusque rotārum,
sī laedit caupōna, Ferentīnum īre jubēbō;
nam neque dīvitibus contingunt gaudia sōlīs,
nec vīxit male, quī nātus moriēnsque fefellit.
765
Sī prōdesse tuīs paulōque benignius ipsum
tē tractāre volēs, accēdēs siccus ad ūnctum.
‘Sī prandēret holus patienter, rēgibus ūtī
nōllet Aristippus.’ ‘Sī scīret rēgibus ūtī,
fastīdīret holus, quī mē notat.’ Utrius hōrum
770
verba probēs et facta, docē, vel jūnior audī
cūr sit Aristippī potior sententia. Namque
mordācem Cynicum sīc ēlūdēbat, ut ajunt:
‘Scurror ego ipse mihī, populō tū; rēctius hoc et
splendidius multō est. Equus ut mē portet, alat rēx,
775
officium faciō; tū poscis vīlia, vērum
dante minor, quamvīs fers tē nūllīus egentem.’
Omnis Aristippum decuit color et status et rēs,
temptantem majōra ferē, praesentibus aequum,
contrā, quem duplicī pannō patientia vēlat,
780
mīrābor, vītae via sī conversa decēbit.
Alter purpureum nōn expectābit amictum;
quidlibet indūtus celeberrima per loca vādet
persōnamque feret, nōn inconcinnus utramque;
alter Mīlētī textam cane pejus et anguī
785
vītābit chlanidem, moriētur frīgore, sī nōn
rettuleris pannum; refer et sine vīvat ineptus.
Rēs gerere et captōs ostendere cīvibus hostīs
attingit solium Jovis et caelestia temptat;
prīncipibus placuisse virīs nōn ultima laus est.
790
Nōn cuivīs hominī contingit adīre Corinthum.
Sēdit quī timuit nē nōn succēderet; esto;
quid? Quī pervēnit, fēcitne virīliter? Atquī
hīc est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
ut parvīs animīs et parvō corpore majus;
795
hic subit et perfert. Aut virtūs nōmen ināne est,
aut decus et pretium rēctē petit experiēns vir.
Cōram rēge suō dē paupertāte tacentēs
plūs poscente ferent; distat, sūmāsne prudenter
an rapiās; atquī rērum caput hoc erat, hic fōns.
800
‘Indōtāta mihī soror est, paupercula māter,
et fundus nec vēndibilis nec pāscere firmus’,
quī dīcit, clāmat: ‘Vīctum date!’; succinit alter:
‘Et mihi’; dīviduō findētur mūnere quadra.
Sed tacitus pāscī sī posset corvus, habēret
805
plūs dapis et rixae multō minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
quī queritur salebrās et acerbum frīgus et imbrēs,
aut cistam effrāctam et subducta viātica plōrat,
nōta refert meretrīcis acūmina, saepe catellam,
810
saepe periscelidem raptam sibi flentis, utī mox
nūlla fidēs damnīs vērīsque dolōribus adsit.
Nec semel inrīsus triviīs attollere cūrat
frāctō crūre planum, licet illī plūrima mānet
lacrima, per sānctum jūrātus dīcat Osīrim:
815
‘Crēdite, nōn lūdō; crūdēlēs, tollite claudum.’
‘Quaere peregrīnum’, vīcīnia rauca reclāmat.

18

Sī bene tē nōvī, metuēs, līberrime Lollī,
scurrantis speciem praebēre, professus amīcum.
Ut mātrōna meretrīcī dispār erit atque
820
discolor, īnfīdō scurrae distābit amīcus.
Est huic dīversum vitiō vitium prope majus,
asperitās agrestis et inconcinna gravisque,
quae sē commendat tōnsā cute, dentibus ātrīs,
dum volt lībertās dīcī mera vēraque virtūs.
825
Virtūs est medium vitiōrum et utrimque reductum.
Alter in obsequium plūs aequō prōnus et īmī
dērīsor lectī sīc nūtum dīvitis horret,
sīc iterat vōcēs et verba cadentia tollit,
ut puerum saevō crēdās dictāta magistrō
830
reddere vel partīs mīmum tractāre secundās;
alter rixātur dē lānā saepe caprīnā,
prōpugnat nūgīs armātus: ‘Scīlicet, ut nōn
sit mihi prīma fidēs et, vērē quod placet, ut nōn
ācriter ēlātrem? Pretium aetās altera sordet.’
835
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plūs,
Brundisium Minucī melius via dūcat an Appī.
Quem damnōsa Venus, quem praeceps ālea nūdat,
glōria quem suprā vīrēs et vestit et unguit,
quem tenet argentī sitis inportūna famēsque,
840
quem paupertātis pudor et fuga, dīves amīcus,
saepe decem vitiīs īnstrūctior, ōdit et horret,
aut, sī nōn ōdit, regit ac velutī pia māter
plūs quam sē sapere et virtūtibus esse priōrem
volt et ait prope vēra: ‘Meae (contendere nōlī)
845
stultitiam patiuntur opēs; tibi parvola rēs est;
arta decet sānum comitem toga; dēsine mēcum
certāre.’ Eutrapelus cuicumque nocēre volēbat
vestīmenta dabat pretiōsa; beātus enim jam
cum pulchrīs tunicīs sūmet nova cōnsilia et spēs,
850
dormiet in lūcem, scortō postpōnet honestum
officium, nummōs aliēnōs pāscet, ad īmum
Thraex erit aut holitōris aget mercēde caballum.
Arcānum neque tū scrūtāberis illius umquam,
commissumque tegēs et vīnō tortus et īrā;
855
nec tua laudābis studia aut aliēna reprēndēs,
nec, cum vēnārī volet ille, poēmata pangēs.
Grātia sīc frātrum geminōrum, Amphīonis atque
Zēthī dissiluit, dōnec suspecta sevērō
conticuit lyra. Frāternīs cessisse putātur
860
mōribus Amphīōn; tū cēde potentis amīcī
lēnibus imperiīs, quotiēnsque ēdūcet in agrōs
Aetōlīs onerāta plagīs jūmenta canēsque,
surge et inhūmānae senium dēpōne Camēnae,
cēnēs ut pariter pulmenta labōribus ēmpta;
865
Rōmānīs sollemne virīs opus, ūtile fāmae
vītaeque et membrīs, praesertim cum valeās et
vel cursū superāre canem vel vīribus aprum
possīs. Adde, virīlia quod speciōsius arma
nōn est quī tractet; scīs quō clāmōre corōnae
870
proelia sustineās campestria. Dēnique saevam
mīlitiam puer et Cantabrica bella tulistī
sub duce quī templīs Parthōrum signa refīgit
nunc et, sī quid abest, Italīs adjūdicat armīs.
Ac nē tē retrahās et inexcūsābilis absīs,
875
quamvīs nīl extrā numerum fēcisse modumque
cūrās, interdum nūgāris rūre paternō:
partītur lintrēs exercitus, Actia pugna
tē duce per puerōs hostīlī mōre refertur;
adversārius est frāter, lacus Hadria, dōnec
880
alterutrum vēlōx Victōria fronde corōnet.
Cōnsentīre suīs studiīs quī crēdiderit tē,
fautor utrōque tuum laudābit pollice lūdum.
Prōtinus ut moneam, sī quid monitōris egēs tū,
quid dē quōque virō et cui dīcās, saepe vidētō.
885
Percontātōrem fugitō; nam garrulus īdem est,
nec retinent patulae commissa fidēliter aurēs,
et semel ēmissum volat inrevocābile verbum.
Nōn ancilla tuum jecur ulceret ūlla puerve
intrā marmoreum venerandī līmen amīcī,
890
nē dominus puerī pulchrī cāraeve puellae
mūnere tē parvō beet aut incommodus angat.
Quālem commendēs, etiam atque etiam aspice, nē mox
incutiant aliēna tibī peccāta pudōrem.
Fallimur et quondam nōn dignum trādimus; ergō
895
quem sua culpa premet, dēceptus omitte tuērī,
ut penitus nōtum, sī temptent crīmina, servēs
tūtērisque tuō fīdentem praesidiō; quī
dente Theōnīnō cum circumrōditur, ecquid
ad tē post paulō ventūra perīcula sentīs?
900
Nam tua rēs agitur, pariēs cum proximus ārdet,
et neglēcta solent incendia sūmere vīrēs.
Dulcia inexpertīs cultūra potentis amīcī;
expertus metuit. Tū, dum tua nāvis in altō est,
hoc age, nē mūtāta retrōrsum tē ferat aura.
905
Ōdērunt hilarem trīstēs trīstemque jocōsī,
sēdātum celerēs, agilem nāvumque remissī;
ōdērunt porrēcta negantem pōcula, quamvīs
nocturnōs jūrēs tē formīdāre tepōrēs;
dēme superciliō nūbem; plērumque modestus
910
occupat obscūrī speciem, taciturnus acerbī.
Inter cūncta legēs et percontābere doctōs,
quā ratiōne queās trādūcere lēniter aevum,
num tē semper inops agitet vexetque cupīdō,
num pavor et rērum mediocriter ūtilium spēs,
915
virtūtem doctrīna paret nātūrane dōnet,
quid minuat cūrās, quid tē tibi reddat amīcum,
quid pūrē tanquillet, honōs an dulce lucellum,
an sēcrētum iter et fallentis sēmita vītae.
Mē quotiēns reficit gelidus Digentia rīvus,
920
quem Mandēla bibit, rūgōsus frīgore pāgus
quid sentīre putās, quid crēdis, amīce, precārī?
‘Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vīvam
quod superest aevī, sī quid superesse volunt dī;
sit bona librōrum et prōvīsae frūgis in annum
925
cōpia, neu fluitem dubiae spē pendulus hōrae.’
Sed satis est ōrāre Jovem quae pōnit et aufert;
det vītam, det opēs; aequum mī animum ipse parābō.

19

Prīscō sī crēdis, Maecēnās docte, Cratīnō,
nūlla placēre diū nec vīvere carmina possunt
930
quae scrībuntur aquae pōtōribus; ut male sānōs
adscrīpsit Līber Satyrīs Faunīsque poētās,
vīna ferē dulcēs oluērunt māne Camēnae;
laudibus arguitur vīnī vīnōsus Homērus;
Ennius ipse pater numquam nisi pōtus ad arma
935
prōsiluit dīcenda. ‘Forum putealque Libōnis
mandābō siccīs, adimam cantāre sevērīs’:
hoc simul ēdīxī, nōn cessāvēre poētae
nocturnō certāre merō, pūtēre diurnō.
Quid? Sī quis voltū torvō ferus et pede nūdō
940
exiguaeque togae simulet textōre Catōnem,
virtūtemne repraesentet mōrēsque Catōnis?
Rūpit Iarbītam Tīmāgenis aemula lingua
dum studet urbānus tenditque disertus habērī.
Dēcipit exemplar vitiīs imitābile; quodsī
945
pallōrem cāsū, biberent exsangue cumīnum.
Ō imitātōrēs, servum pecus, ut mihi saepe
bīlem, saepe jocum vestrī mōvēre tumultūs!
Lībera per vacuum posuī vestīgia prīnceps,
nōn aliēna meō pressī pede. Quī sibi fīdet,
950
dux reget exāmen. Pariōs ego prīmus iambōs
ostendī Latiō, numerōs animōsque secūtus
Archilochī, nōn rēs et agentia verba Lycambēn;
ac nē mē foliīs ideō breviōribus ōrnēs
quod timuī mūtāre modōs et carminis artem,
955
temperat Archilochī Mūsam pede mascula Sapphō,
temperat Alcaeus, sed rēbus et ōrdine dispār,
nec socerum quaerit, quem versibus oblinat ātrīs,
nec spōnsae laqueum fāmōsō carmine nectit.
Hunc ego, nōn aliō dictum prius ōre, Latīnus
960
volgāvī fidicen; juvat inmemorāta ferentem
ingenuīs oculīsque legī manibusque tenērī.
Scīre velīs, mea cūr ingrātus opuscula lēctor
laudet ametque domī, premat extrā līmen inīquus;
nōn ego ventōsae plēbis suffrāgia vēnor
965
inpēnsīs cēnārum et trītae mūnere vestis;
nōn ego nōbilium scrīptōrum audītor et ultor
grammaticās ambīre tribūs et pulpita dignor.
Hinc illae lacrimae. ‘Spissīs indigna theātrīs
scrīpta pudet recitāre et nūgīs addere pondus,’
970
sī dīxī: ‘Rīdēs’ ait, ‘et Jovis auribus ista
servās; fīdis enim mānāre poētica mella
tē sōlum, tibi pulcher.’ Ad haec ego nāribus ūtī
formīdō et, luctantis acūtō nē secer unguī,
‘Displicet iste locus’ clāmō et dīlūdia poscō.
975
Lūdus enim genuit trepidum certāmen et īram,
īra trucēs inimīcitiās et fūnebre bellum.

20

Vortumnum Jānumque, liber, spectāre vidēris,
scīlicet ut prōstēs Sosiōrum pūmice mundus.
Ōdistī clāvīs et grāta sigilla pudīcō,
980
paucīs ostendī gemis et commūnia laudās,
nōn ita nūtrītus. Fuge quō dēscendere gestīs;
nōn erit ēmissō reditus tibi: ‘Quid miser ēgī?
Quid voluī?’ dīcēs, ubi quid tē laeserit; et scīs
in breve tē cōgī, cum plēnus languet amātor.
985
Quodsī nōn odiō peccantis dēsipit augur,
cārus eris Rōmae dōnec tē dēserat aetās;
contrectātus ubī manibus sordēscere volgī
coeperis, aut tineās pāscēs taciturnus inertīs
aut fugiēs Uticam aut vīnctus mittēris Ilerdam.
990
Rīdēbit monitor nōn exaudītus, ut ille
quī male pārentem in rūpēs prōtrūsit asellum
īrātus; quis enim invītum servāre labōret?
Hoc quoque tē manet, ut puerōs elementa docentem
occupet extrēmīs in vīcīs balba senectūs.
995
Cum tibi sōl tepidus plūrīs admōverit aurīs,
mē lībertīnō nātum patre et in tenuī rē
majōrēs pinnās nīdō extendisse loquēris,
ut quantum generī dēmās, virtūtibus addās;
mē prīmīs urbis bellī placuisse domīque,
1000
corporis exiguī, praecānum, sōlibus aptum,
īrāscī celerem, tamen ut plācābilis essem.
Forte meum sī quis tē percontābitur aevum,
mē quater ūndēnōs sciat implēvisse Decembrīs
collēgam Lepidum quō dūxit Lollius annō.
1005

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.