0:00

Amores

Book 1

Ovid

0

Quī modo Nāsōnis fuerāmus quīnque libellī,
trēs sumus; hoc illī praetulit auctor opus.
ut jam nūlla tibī nōs sit lēgisse voluptās,
at levior dēmptīs poena duōbus erit.

1

Arma gravī numerō violentaque bella parābam
5
ēdere, māteriā conveniente modīs.
pār erat īnferior versus: rīsisse Cupīdō
dīcitur atque ūnum surripuisse pedem.
‘Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina jūris?
Pīeridum vātēs, nōn tua turba sumus.
10
quid, sī praeripiat flāvae Venus arma Minervae,
ventilet accēnsās flāva Minerva facēs?
quis probet in silvīs Cererem rēgnāre jugōsīs,
lēge pharetrātae Virginis arva colī?
crīnibus īnsignem quis acūtā cuspide Phoebum
15
īnstruat, Āoniam Mārte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia rēgna;
cūr opus adfectās, ambitiōse, novum?
an, quod ubīque, tuum est? tua sunt Helicōnia Tempē?
vix etiam Phoebō jam lyra tūta sua est?
20
cum bene surrēxit versū nova pāgina prīmō,
attenuat nervōs proximus ille meōs;
nec mihi māteria est numerīs leviōribus apta,
aut puer aut longās cōmpta puella comās.’
Questus eram, pharetrā cum prōtinus ille solūtā
25
lēgit in exitium spīcula facta meum,
lūnāvitque genū sinuōsum fortiter arcum,
‘quod’ que ‘canās, vātēs, accipe’ dīxit ‘opus!’
Mē miserum! certās habuit puer ille sagittās.
ūror, et in vacuō pectore rēgnat Amor.
30
Sex mihi surgat opus numerīs, in quīnque resīdat:
ferrea cum vestrīs bella valēte modīs!
cingere lītoreā flāventia tempora myrtō,
Mūsa, per ūndēnōs ēmodulanda pedēs!

2

Esse quid hoc dīcam, quod tam mihi dūra videntur
35
strāta, neque in lectō pallia nostra sedent,
et vacuus somnō noctem, quam longa, perēgī,
lassaque versātī corporis ossa dolent?
nam, puto, sentīrem, sīquō temptārer amōre.
an subit et tēctā callidus arte nocet?
40
sīc erit; haesērunt tenuēs in corde sagittae,
et possessa ferus pectora versat Amor.
Cēdimus, an subitum luctandō accendimus ignem?
cēdāmus! leve fit, quod bene fertur, onus.
vīdī ego jactātās mōtā face crēscere flammās
45
et rūrsus nūllō concutiente morī.
verbera plūra ferunt, quam quōs juvat ūsus arātrī,
dētractant prēnsī dum juga prīma bovēs.
asper equus dūrīs contunditur ōra lupātīs,
frēna minus sentit, quisquis ad arma facit.
50
ācrius invītōs multōque ferōcius urget
quam quī servitium ferre fatentur Amor.
Ēn ego cōnfiteor! tua sum nova praeda, Cupīdō;
porrigimus victās ad tua jūra manūs.
nīl opus est bellō veniam pācemque rogāmus;
55
nec tibi laus armīs victus inermis erō.
necte comam myrtō, māternās junge columbās;
quī deceat, currum vitricus ipse dabit,
inque datō currū, populō clāmante triumphum,
stābis et adjūnctās arte movēbis avēs.
60
dūcentur captī juvenēs captaeque puellae;
haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
ipse ego, praeda recēns, factum modo vulnus habēbō
et nova captīvā vincula mente feram.
Mēns Bona dūcētur manibus post terga retortīs,
65
et Pudor, et castrīs quidquid Amōris obēst.
omnia tē metuent; ad tē sua bracchia tendēns
vulgus ‘iō’ magnā vōce ‘triumphe!’ canet.
blanditiae comitēs tibi erunt Errorque Furorque,
adsiduē partēs turba secūta tuās.
70
hīs tū mīlitibus superās hominēsque deōsque;
haec tibi sī dēmās commoda, nūdus eris.
Laeta triumphantī dē summō māter Olympō
plaudet et adpositās sparget in ōra rosās.
tū pinnās gemmā, gemmā variante capillōs
75
ībis in aurātīs aureus ipse rotīs.
tunc quoque nōn paucōs, sī tē bene nōvimus, ūrēs;
tunc quoque praeteriēns vulnera multa dabis.
nōn possunt, licet ipse velīs, cessāre sagittae;
fervida vīcīnō flamma vapōre nocet.
80
tālis erat domitā Bacchus Gangētide terrā;
tū gravis ālitibus, tigribus ille fuit.
Ergō cum possim sacrī pars esse triumphī,
parce tuās in mē perdere, victor, opēs!
adspice cognātī fēlīcia Caesaris arma
85
quā vīcit, victōs prōtegit ille manū.

3

Jūsta precor: quae mē nūper praedāta puella est,
aut amet aut faciat, cūr ego semper amem!
ā, nimium voluī tantum patiātur amārī;
audierit nostrās tot Cytherēa precēs!
90
Accipe, per longōs tibi quī dēserviat annōs;
accipe, quī pūrā nōrit amāre fidē!
sī mē nōn veterum commendant magna parentum
nōmina, sī nostrī sanguinis auctor eques,
nec meus innumerīs renovātur campus arātrīs,
95
temperat et sūmptūs parcus uterque parēns
at Phoebus comitēsque novem vītisque repertor
hāc faciunt, et mē quī tibi dōnat, Amor,
et nūllī cessūra fidēs, sine crīmine mōrēs
nūdaque simplicitās purpureusque pudor.
100
nōn mihi mīlle placent, nōn sum dēsultor amōris:
tū mihi, sīqua fidēs, cūra perennis eris.
tēcum, quōs dederint annōs mihi fīla sorōrum,
vīvere contingat tēque dolente morī!
tē mihi māteriem fēlīcem in carmina praebē
105
prōvenient causā carmina digna suā.
carmine nōmen habent exterrita cornibus Īō
et quam flūmineā lūsit adulter ave,
quaeque super pontum simulātō vecta juvencō
virgineā tenuit cornua vāra manū.
110
nōs quoque per tōtum pariter cantābimur orbem,
jūnctaque semper erunt nōmina nostra tuīs.

4

Vir tuus est epulās nōbīs aditūrus eāsdem
ultima cēna tuō sit, precor, illa virō!
ergō ego dīlēctam tantum convīva puellam
115
adspiciam? tangī quem juvet, alter erit,
alteriusque sinūs aptē subjecta fovēbis?
iniciet collō, cum volet, ille manum?
dēsino mīrārī, positō quod candida vīnō
Atracis ambiguōs trāxit in arma virōs.
120
nec mihi silva domus, nec equō mea membra cohaerent
vix ā tē videor posse tenēre manūs!
Quae tibi sint facienda tamen cognōsce, nec Eurīs
dā mea nec tepidīs verba ferenda Notīs!
ante venī, quam vir nec quid, sī vēneris ante,
125
possit agī videō; sed tamen ante venī.
cum premet ille torum, vultū comes ipsa modestō
ībis, ut accumbās clam mihi tange pedem!
mē spectā nūtūsque meōs vultumque loquācem;
excipe fūrtīvās et refer ipsa notās.
130
verba superciliīs sine vōce loquentia dīcam;
verba legēs digitīs, verba notāta merō.
cum tibi succurret Veneris lascīvia nostrae,
purpureās tenerō pollice tange genās.
sīquid erit, dē mē tacitā quod mente querāris,
135
pendeat extrēmā mollis ab aure manus.
cum tibi, quae faciam, mea lūx, dīcamve, placēbunt,
versētur digitīs ānulus usque tuīs.
tange manū mēnsam, tangunt quō mōre precantēs,
optābis meritō cum mala multa virō.
140
Quod tibi miscuerit, sapiās, bibat ipse, jubētō;
tū puerum leviter posce, quod ipsa volēs.
quae tū reddiderīs ego prīmus pōcula sūmam,
et, quā tū biberīs, hāc ego parte bibam.
sī tibi forte dabit, quod praegustāverit ipse,
145
reice lībātōs illius ōre cibōs.
nec premat inpositīs sinitō tua colla lacertīs,
mīte nec in rigidō pectore pōne caput;
nec sinus admittat digitōs habilēsve papillae;
ōscula praecipuē nūlla dedisse velīs!
150
ōscula sī dederīs, fīam manifēstus amātor
et dicam ‘mea sunt!’ iniciamque manum.
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia cēlant,
illa mihī caecī causa timōris erunt.
nec femorī committe femur nec crūre cohaerē
155
nec tenerum dūrō cum pede junge pedem.
multa miser timeō, quia fēcī multa protervē,
exemplīque metū torqueor, ecce, meī.
saepe mihī dominaeque meae properāta voluptās
veste sub injectā dulce perēgit opus.
160
hoc tū nōn faciēs; sed, nē fēcisse putēris,
cōnscia dē tergō pallia dēme tuō.
vir bibat usque rogā precibus tamen ōscula dēsint!
dumque bibit, fūrtim sī potes, adde merum.
sī bene conpositus somnō vīnōque jacēbit,
165
cōnsilium nōbīs rēsque locusque dabunt.
cum surgēs abitūra domum, surgēmus et omnēs,
in medium turbae fac memor agmen eās.
agmine mē inveniēs aut inveniēris in illō:
quidquid ibī poteris tangere, tange, meī.
170
Mē miserum! monuī, paucās quod prōsit in hōrās;
sēparor ā dominā nocte jubente meā.
nocte vir inclūdet, lacrimīs ego maestus obortīs,
quā licet, ad saevās prōsequar usque forēs.
ōscula jam sūmet, jam nōn tantum ōscula sūmet:
175
quod mihi dās fūrtim, jūre coācta dabis.
vērum invīta datō potes hoc similisque coāctae;
blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
sī mea vōta valent, illum quoque nē juvet, optō;
sī minus, at certē tē juvet inde nihil.
180
sed quaecumque tamen noctem fortūna sequētur,
crās mihi cōnstantī vōce dedisse negā!

5

Aestus erat, mediamque diēs exēgerat hōram;
adposuī mediō membra levanda torō.
pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
185
quāle ferē silvae lūmen habēre solent,
quālia sublūcent fugiente crepuscula Phoebō,
aut ubi nox abiit, nec tamen orta diēs.
illa verēcundīs lūx est praebenda puellīs,
quā timidus latebrās spēret habēre pudor.
190
ecce, Corinna venit, tunicā vēlāta recīnctā,
candida dīviduā colla tegente comā
quāliter in thalamōs fāmōsa Semīramis īsse
dīcitur, et multīs Lais amāta virīs.
Dēripuī tunicam nec multum rāra nocēbat;
195
pugnābat tunicā sed tamen illa tegī.
quae cum ita pugnāret, tamquam quae vincere nōllet,
victa est nōn aegrē prōditiōne suā.
ut stetit ante oculōs positō vēlāmine nostrōs,
in tōtō nusquam corpore menda fuit.
200
quōs umerōs, quālēs vīdī tetigīque lacertōs!
fōrma papillārum quam fuit apta premī!
quam castīgātō plānus sub pectore venter!
quantum et quāle latus! quam juvenāle femur!
Singula quid referam? nīl nōn laudābile vīdī
205
et nūdam pressī corpus ad usque meum.
Cētera quis nescit? lassī requiēvimus ambō.
prōveniant mediī sīc mihi saepe diēs!

6

Jānitor indignum! dūrā religāte catēnā,
difficilem mōtō cardine pande forem!
210
quod precor, exiguum est aditū fac jānua parvō
oblīquum capiat sēmiadaperta latus.
longus amor tālēs corpus tenuāvit in ūsūs
aptaque subductō pondere membra dedit.
ille per excubiās cūstōdum lēniter īre
215
mōnstrat: inoffēnsōs dērigit ille pedēs.
At quondam noctem simulācraque vāna timēbam;
mīrābar, tenebrīs quisquis itūrus erat.
rīsit, ut audīrem, tenerā cum mātre Cupīdō
et leviter ‘fīēs tū quoque fortis’ ait.
220
nec mora, vēnit amor: nōn umbrās nocte volantīs,
nōn timeō strictās in mea fāta manūs.
tē nimium lentum timeō, tibi blandior ūnī;
tū, mē quō possīs perdere, fulmen habēs.
Adspice utī videās, inmītia claustra relaxā
225
ūda sit ut lacrimīs jānua facta meīs!
certē ego, cum positā stārēs ad verbera veste,
ad dominam prō tē verba tremente tulī.
ergō quae valuit prō tē quoque grātia quondam
heu facinus! prō mē nunc valet illa parum?
230
redde vicem meritīs! grātō licet esse quod optās.
tempora noctis eunt; excute poste seram!
Excute! sīc, inquam, longā relevēre catēnā,
nec tibi perpetuō serva bibātur aqua!
ferreus ōrantem nēquīquam, jānitor, audīs,
235
rōboribus dūrīs jānua fulta riget.
urbibus obsessīs clausae mūnīmina portae
prōsunt; in mediā pāce quid arma timēs?
quid faciēs hostī, quī sīc exclūdis amantem?
tempora noctis eunt; excute poste seram!
240
Nōn ego mīlitibus veniō comitātus et armīs;
sōlus eram, sī nōn saevus adesset Amor.
hunc ego, sī cupiam, nusquam dīmittere possum;
ante vel ā membrīs dīvidar ipse meīs.
ergō Amor et modicum circā mea tempora vīnum
245
mēcum est et madidīs lāpsa corōna comīs.
arma quis haec timeat? quis nōn eat obvius illīs?
tempora noctis eunt; excute poste seram!
Lentus es: an somnus, quī tē male perdat, amantis
verba dat in ventōs aure repulsa tuā?
250
at, meminī, prīmō, cum tē cēlāre volēbam,
pervigil in mediae sīdera noctis erās.
forsitan et tēcum tua nunc requiēscit amīca
heu, melior quantō sors tua sorte meā!
dummodo sīc, in mē dūrae trānsīte catēnae!
255
tempora noctis eunt; excute poste seram!
Fallimur, an versō sonuērunt cardine postēs,
raucaque concussae signa dedēre forēs?
fallimur: inpulsa est animōsō jānua ventō.
ei mihi, quam longē spem tulit aura meam!
260
sī satis es raptae, Boreā, memor Ōrīthyiae,
hūc ades et surdās flāmine tunde forīs!
urbe silent tōtā, vitreōque madentia rōre
tempora noctis eunt; excute poste seram!
Aut ego jam ferrōque ignīque parātior ipse,
265
quem face sustineō, tēcta superba petam.
nox et Amor vīnumque nihil moderābile suādent;
illa pudōre vacat, Līber Amorque metū.
omnia cōnsūmpsī, nec tē precibusque minīsque
mōvimus, ō foribus dūrior ipse tuīs.
270
nōn tē fōrmōsae decuit servāre puellae
līmina, sollicitō carcere dignus erās.
Jamque pruīnōsus mōlītur Lūcifer axēs,
inque suum miserōs excitat āles opus.
at tū, nōn laetīs dētracta corōna capillīs,
275
dūra super tōtā līmina nocte jacē!
tū dominae, cum tē prōjectam māne vidēbit,
temporis absūmptī tam male testis eris.
Quāliscumque valē sentīque abeuntis honōrem;
lente nec admissō turpis amante, valē!
280
vōs quoque, crūdēlēs rigidō cum līmine postēs
dūraque cōnservae ligna, valēte, forēs!

7

Adde manūs in vincla meās (meruēre catēnās)
dum furor omnis abit, sīquis amīcus ades!
nam furor in dominam temerāria bracchia mōvit;
285
flet mea vaesānā laesa puella manū.
tunc ego vel cārōs potuī violāre parentēs
saeva vel in sānctōs verbera ferre deōs!
Quid? nōn et clipeī dominus septemplicis Ājāx
strāvit dēprēnsōs lāta per arva gregēs,
290
et, vindex in mātre patris, malus ultor, Orestēs
ausus in arcānās poscere tēla deās?
ergō ego dīgestōs potuī laniāre capillōs?
nec dominam mōtae dēdecuēre comae.
sīc fōrmōsa fuit. tālem Schoenēida dicam
295
Maenaliās arcū sollicitāsse ferās;
tālis perjūrī prōmissaque vēlaque Thēsei
flēvit praecipitēs Cressa tulisse Notōs;
sīc, nisi vittātīs quod erat Cassandra capillīs,
prōcubuit templō, casta Minerva, tuō.
300
Quis mihi nōn ‘dēmēns!’ quis nōn mihi ‘barbare!’ dīxit?
ipsa nihil; pavidō est lingua retenta metū.
sed tacitī fēcēre tamen convīcia vultūs;
ēgit mē lacrimīs ōre silente reum.
ante meōs umerīs vellem cecidisse lacertōs;
305
ūtiliter potuī parte carēre meī.
in mea vaesānās habuī dispendia vīrēs
et valuī poenam fortis in ipse meam.
quid mihi vōbīscum, caedis scelerumque ministrae?
dēbita sacrilegae vincla subīte manūs!
310
an, sī pulsāssem minimum dē plēbe Quirītem,
plecterer in dominam jūs mihi majus erit?
pessima Tȳdīdēs scelerum monimenta relīquit.
ille deam prīmus perculit alter ego!
et minus ille nocēns. mihi, quam profitēbar amāre
315
laesa est; Tȳdīdēs saevus in hoste fuit.
Ī nunc, magnificōs victor mōlīre triumphōs,
cinge comam laurō vōtaque redde Jovī,
quaeque tuōs currūs comitantum turba sequētur,
clāmet ‘iō! fortī victa puella virō est!’
320
ante eat effūsō trīstis captīva capillō,
sī sinerent laesae, candida tōta, genae.
aptius impressīs fuerat līvēre labellīs
et collum blandī dentis habēre notam.
dēnique, sī tumidī rītū torrentis agēbar,
325
caecaque mē praedam fēcerat īra suam,
nōnne satis fuerat timidae inclāmāsse puellae,
nec nimium rigidās intonuisse minās,
aut tunicam ā summā dīdūcere turpiter ōrā
ad mediam? mediae zōna tulisset opem.
330
At nunc sustinuī raptīs ā fronte capillīs
ferreus ingenuās ungue notāre genās.
adstitit illa āmēns albō et sine sanguine vultū,
caeduntur Pariīs quālia saxa jugīs.
exanimīs artūs et membra trementia vīdī
335
ut cum pōpuleās ventilat aura comās,
ut lēnī Zephyrō gracilis vibrātur harundō,
summave cum tepidō stringitur unda Notō;
suspēnsaeque diū lacrimae flūxēre per ōra,
quāliter abjectā dē nive mānat aqua.
340
tunc ego mē prīmum coepī sentīre nocentem
sanguis erant lacrimae, quās dabat illa, meus.
ter tamen ante pedēs voluī prōcumbere supplex;
ter formīdātās reppulit illa manūs.
At tū nē dubitā minuet vindicta dolōrem
345
prōtinus in vultūs unguibus īre meōs.
nec nostrīs oculīs nec nostrīs parce capillīs:
quamlibet īnfirmās adjuvat īra manūs;
nēve meī sceleris tam trīstia signa supersint,
pōne recompositās in statiōne comās!
350

8

Est quaedam quīcumque volet cognōscere lēnam,
audiat! est quaedam nōmine Dipsas anus.
ex rē nōmen habet: nigrī nōn illa parentem
Memnonis in roseīs sōbria vīdit equīs.
illa magās artēs Aeaeaque carmina nōvit
355
inque caput liquidās arte recurvat aquās;
scit bene, quid grāmen, quid tortō concita rhombō
līcia, quid valeat vīrus amantis equae.
cum voluit, tōtō glomerantur nūbila caelō;
cum voluit, pūrō fulget in orbe diēs.
360
sanguine, sīqua fidēs, stillantia sīdera vīdī;
purpureus Lūnae sanguine vultus erat.
hanc ego nocturnās versam volitāre per umbrās
suspicor et plūmā corpus anīle tegī.
suspicor, et fāma est. oculīs quoque pūpula duplex
365
fulminat, et geminō lūmen ab orbe venit.
ēvocat antīquīs proavōs atavōsque sepulcrīs
et solidam longō carmine findit humum.
Haec sibi prōposuit thalamōs temerāre pudīcōs;
nec tamen ēloquiō lingua nocente caret.
370
fors mē sermōnī testem dedit; illa monēbat
tālia, mē duplicēs occuluēre forēs:
‘scīs here tē, mea lūx, juvenī placuisse beātō?
haesit et in vultū cōnstitit usque tuō.
et cūr nōn placeās? nūllī tua fōrma secunda est;
375
mē miseram, dignus corpore cultus abest!
tam fēlīx essēs quam fōrmōsissima, vellem
nōn ego, tē factā dīvite, pauper erō.
stēlla tibi oppositī nocuit contrāria Mārtis.
Mārs abiit; signō nunc Venus apta suō.
380
prōsit ut adveniēns, ēn adspice! dīves amātor
tē cupiit; cūrae, quid tibi dēsit, habet.
est etiam faciēs, quā sē tibi conparet, illī;
sī tē nōn ēmptam vellet, emendus erat.’
Ērubuit. ‘decet alba quidem pudor ōra, sed iste,
385
sī simulēs, prōdest; vērus obēsse solet.
cum bene dējectīs gremium spectābis ocellīs,
quantum quisque ferat, respiciendus erit.
forsitan inmundae Tatiō rēgnante Sabīnae
nōluerint habilēs plūribus esse virīs;
390
nunc Mārs externīs animōs exercet in armīs,
at Venus Aenēae rēgnat in urbe suī.
lūdunt fōrmōsae; casta est, quam nēmo rogāvit
aut, sī rūsticitās nōn vetat, ipsa rogat.
hās quoque, quae frontis rūgās in vertice portant,
395
excute; dē rūgīs crīmina multa cadent.
Pēnelopē juvenum vīrēs temptābat in arcū;
quī latus argueret, corneus arcus erat.
lābitur occultē fallitque volūbilis aetās,
ut celer admissīs lābitur amnis aquīs.
400
aera nitent ūsū, vestis bona quaerit habērī,
cānescunt turpī tēcta relicta sitū
fōrma, nisi admittās, nūllō exercente senēscit.
nec satis effectūs ūnus et alter habent;
certior ē multīs nec tam invidiōsa rapīna est.
405
plēna venit cānīs dē grege praeda lupīs.
Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vātēs
dōnat? amātōris mīlia multa legēs.
ipse deus vātum pallā spectābilis aureā
tractat inaurātae cōnsona fīla lyrae.
410
quī dabit, ille tibī magnō sit major Homērō;
crēde mihī, rēs est ingeniōsa dare.
nec tū, sīquis erit capitis mercēde redēmptus,
dēspice; gypsātī crīmen ināne pedis.
nec tē dēcipiant veterēs circum ātria cērae.
415
tolle tuōs tēcum, pauper amātor, avōs!
quī, quia pulcher erit, poscet sine mūnere noctem,
quod det, amātōrem flāgitet ante suum!
Parcius exigitō pretium, dum rētia tendis,
nē fugiant; captōs lēgibus ūre tuīs!
420
nec nocuit simulātus amor; sine, crēdat amārī,
et cave nē grātīs hic tibi cōnstet amor!
saepe negā noctēs. capitis modo finge dolōrem,
et modo, quae causās praebeat, Īsis erit.
mox recipe, ut nūllum patiendī colligat ūsum,
425
nēve relentēscat saepe repulsus amor.
surda sit ōrantī tua jānua, laxa ferentī;
audiat exclūsī verba receptus amāns;
et, quasi laesa prior, nōnnumquam īrāscere laesō
vānēscit culpā culpa repēnsa tuā.
430
sed numquam dederīs spatiōsum tempus in īram:
saepe simultātēs īra morāta facit.
quīn etiam discant oculī lacrimāre coāctī,
et faciant ūdās illa vel ille genās;
nec, sīquem fallēs, tū perjūrāre timētō
435
commodat in lūsūs nūmina surda Venus.
servus et ad partēs sollers ancilla parentur,
quī doceant, aptē quid tibi possit emī;
et sibi pauca rogent multōs sī pauca rogābunt,
postmodo dē stipulā grandis acervus erit.
440
et soror et māter, nūtrīx quoque carpat amantem;
fit cito per multās praeda petīta manūs.
cum tē dēficient poscendī mūnera causae,
nātālem lībō testificāre tuum!
Nē sēcūrus amet nūllō rīvāle, cavētō;
445
nōn bene, sī tollās proelia, dūrat amor.
ille virī videat tōtō vestīgia lectō
factaque lascīvīs līvida colla notīs.
mūnera praecipuē videat, quae mīserit alter.
sī dederit nēmō, Sacra roganda Via est.
450
cum multa abstulerīs, ut nōn tamen omnia dōnet,
quod numquam reddās, commodet, ipsa rogā!
lingua juvet mentemque tegat blandīre nocēque;
inpia sub dulcī melle venēna latent.
Haec sī praestiterīs ūsū mihi cognita longō,
455
nec tulerint vōcēs ventus et aura meās,
saepe mihī dīcēs vīvae bene, saepe rogābis,
ut mea dēfūnctae molliter ossa cubent.’
Vōx erat in cursū, cum mē mea prōdidit umbra,
at nostrae vix sē continuēre manūs,
460
quīn albam rāramque comam lacrimōsaque vīnō
lūmina rūgōsās distraherentque genās.
dī tibi dent nūllōsque Larēs inopemque senectam,
et longās hiemēs perpetuamque sitim!

9

Mīlitat omnis amāns, et habet sua castra Cupīdō;
465
Attice, crēde mihi, mīlitat omnis amāns.
quae bellō est habilis, Venerī quoque convenit aetās.
turpe senex mīles, turpe senīlis amor.
quōs petiēre ducēs animōs in mīlite fortī,
hōs petit in sociō bella puella virō.
470
pervigilant ambō; terrā requiēscit uterque
ille forēs dominae servat, at ille ducis.
mīlitis officium longa est via; mitte puellam,
strēnuus exēmptō fīne sequētur amāns.
ībit in adversōs montēs duplicātaque nimbō
475
flūmina, congestās exteret ille nivēs,
nec freta pressūrus tumidōs causābitur Eurōs
aptaque verrendīs sīdera quaeret aquīs.
quis nisi vel mīles vel amāns et frīgora noctis
et dēnsō mixtās perferet imbre nivēs?
480
mittitur īnfēstōs alter speculātor in hostēs;
in rīvāle oculōs alter, ut hoste, tenet.
ille gravēs urbēs, hic dūrae līmen amīcae
obsidet; hic portās frangit, at ille forēs.
Saepe sopōrātōs invādere prōfuit hostēs
485
caedere et armātā vulgus inerme manū.
sīc fera Thrēiciī cecidērunt agmina Rhēsī,
et dominum captī dēseruistis equī.
nempe marītōrum somnīs ūtuntur amantēs,
et sua sōpītīs hostibus arma movent.
490
cūstōdum trānsīre manūs vigilumque catervās
mīlitis et miserī semper amantis opus.
Mārs dubius nec certa Venus; victīque resurgunt,
quōsque negēs umquam posse jacere, cadunt.
Ergō dēsidiam quīcumque vocābat amōrem,
495
dēsinat. ingeniī est experientis amor.
ārdet in abductā Brīsēide magnus Achillēs
dum licet, Argēās frangite, Trōes, opēs!
Hector ab Andromachēs conplexibus ībat ad arma,
et, galeam capitī quae daret, uxor erat.
500
summa ducum, Atrīdēs, vīsā Priamēide fertur
Maenadis effūsīs obstipuisse comīs.
Mārs quoque dēprēnsus fabrīlia vincula sēnsit;
nōtior in caelō fābula nūlla fuit.
ipse ego sēgnis eram discīnctaque in ōtia nātus;
505
mollierant animōs lectus et umbra meōs.
inpulit ignāvum fōrmōsae cūra puellae
jussit et in castrīs aera merēre suīs.
inde vidēs agilem nocturnaque bella gerentem.
quī nōlet fierī dēsidiōsus, amet!
510

10

Quālis ab Eurōtā Phrygiīs āvecta carīnīs
conjugibus bellī causa duōbus erat,
quālis erat Lēdē, quam plūmīs abditus albīs
callidus in falsā lūsit adulter ave,
quālis Amȳmōnē siccīs errāvit in agrīs,
515
cum premeret summī verticis urna comās
tālis erās; aquilamque in tē taurumque timēbam,
et quidquid magnō dē Jove fēcit amor.
Nunc timor omnis abest, animīque resānuit error,
nec faciēs oculōs jam capit ista meōs.
520
cūr sim mūtātus, quaeris? quia mūnera poscis.
haec tē nōn patitur causa placēre mihi.
dōnec erās simplex, animum cum corpore amāvī;
nunc mentis vitiō laesa figūra tua est.
et puer est et nūdus Amor; sine sordibus annōs
525
et nūllās vestēs, ut sit apertus, habet.
quid puerum Veneris pretiō prōstāre jubētis?
quō pretium condat, nōn habet ille sinum!
nec Venus apta ferīs Veneris nec fīlius armīs,
nōn decet inbellēs aera merēre deōs.
530
Stat meretrīx certō cuivīs mercābilis aere,
et miserās jussō corpore quaerit opēs;
dēvovet imperium tamen haec lēnōnis avārī
et, quod vōs facitis sponte, coācta facit.
Sūmite in exemplum pecudēs ratiōne carentēs;
535
turpe erit, ingenium mītius esse ferīs.
nōn equa mūnus equum, nōn taurum vacca poposcit;
nōn ariēs placitam mūnere captat ovem.
sōla virō mulier spoliīs exultat adēmptīs,
sōla locat noctēs, sōla licenda venit,
540
et vēndit quod utrumque juvat quod uterque petēbat,
et pretium, quantī gaudeat ipsa, facit.
quae Venus ex aequō ventūra est grāta duōbus,
altera cūr illam vēndit et alter emit?
cūr mihi sit damnō, tibi sit lucrōsa voluptās,
545
quam sociō mōtū fēmina virque ferunt?
Nōn bene conductī vēndunt perjūria testēs,
nōn bene sēlēctī jūdicis arca patet.
turpe reōs ēmptā miserōs dēfendere linguā;
quod faciat magnī, turpe tribūnal, opēs;
550
turpe torī reditū cēnsūs augēre paternōs,
et faciem lucrō prōstituisse suam.
grātia prō rēbus meritō dēbētur inēmptīs;
prō male conductō grātia nūlla torō.
omnia conductor solvit; mercēde solūtā
555
nōn manet officiō dēbitor ille tuō.
parcite, fōrmōsae, pretium prō nocte pacīscī;
nōn habet ēventūs sordida praeda bonōs.
nōn fuit armillās tantī pepigisse Sabīnās,
ut premerent sacrae virginis arma caput;
560
ē quibus exierat, trājēcit vīscera ferrō
fīlius, et poenae causa monīle fuit.
Nec tamen indignum est ā dīvite praemia poscī;
mūnera poscentī quod dare possit, habet.
carpite dē plēnīs pendentēs vītibus ūvās;
565
praebeat Alcinoī pōma benignus ager!
officium pauper numeret studiumque fidemque;
quod quis habet, dominae cōnferat omne suae.
est quoque carminibus meritās celebrāre puellās
dōs mea; quam voluī, nōta fit arte meā.
570
scindentur vestēs, gemmae frangentur et aurum;
carmina quam tribuent, fāma perennis erit.
nec dare, sed pretium poscī dēdignor et ōdī;
quod nego poscentī, dēsine velle, dabō!

11

Colligere incertōs et in ōrdine pōnere crīnēs
575
docta neque ancillās inter habenda Napē,
inque ministeriīs fūrtīvae cognita noctis
ūtilis et dandīs ingeniōsa notīs
saepe venīre ad mē dubitantem hortāta Corinnam,
saepe labōrantī fīda reperta mihi
580
accipe et ad dominam perarātās māne tabellās
perfer et obstantēs sēdula pelle morās!
nec silicum vēnae nec dūrum in pectore ferrum,
nec tibi simplicitās ōrdine major adest.
crēdibile est et tē sēnsisse Cupīdinis arcūs
585
in mē mīlitiae signa tuēre tuae!
sī quaeret quid agam, spē noctis vīvere dīcēs;
cētera fert blandā cēra notāta manū.
Dum loquor, hōra fugit. vacuae bene redde tabellās,
vērum continuō fac tamen illa legat.
590
adspiciās oculōs mandō frontemque legentis;
et tacitō vultū scīre futūra licet.
nec mora, perlēctīs rescrībat multa, jubētō;
ōdī, cum lātē splendida cēra vacat.
conprimat ōrdinibus versūs, oculōsque morētur
595
margine in extrēmō littera rāsa meōs.
Quid digitōs opus est graphiō lassāre tenendō?
hoc habeat scrīptum tōta tabella ‘venī!’
nōn ego victrīcēs laurō redimīre tabellās
nec Veneris mediā pōnere in aede morer.
600
subscrībam: ‘VENERĪ FĪDĀS SIBI NĀSO MINISTRĀS
DĒDICAT, AT NŪPER VĪLE FUISTIS ACER.’

12

Flēte meōs cāsūs: trīstēs rediēre tabellae
īnfēlīx hodiē littera posse negat.
ōmina sunt aliquid; modo cum discēdere vellet,
605
ad līmen digitōs restitit icta Napē.
missa forās iterum līmen trānsīre mementō
cautius atque altē sōbria ferre pedem!
Īte hinc, difficilēs, fūnebria ligna, tabellae,
tūque, negātūrīs cēra referta notīs!
610
quam, puto, dē longae collēctam flōre cicūtae
melle sub īnfāmī Corsica mīsit apis.
at tamquam miniō penitus medicāta rubēbās
ille color vērē sanguinolentus erat.
prōjectae triviīs jaceātis, inūtile lignum,
615
vōsque rotae frangat praetereuntis onus!
illum etiam, quī vōs ex arbore vertit in ūsum,
convincam pūrās nōn habuisse manūs.
praebuit illā arbor miserō suspendia collō,
carnificī dīrās praebuit illa crucēs;
620
illa dedit turpēs raucīs būbōnibus umbrās,
vulturis in rāmīs et strigis ōva tulit.
hīs ego commīsī nostrōs īnsānus amōrēs
molliaque ad dominam verba ferenda dedī?
aptius hae capiant vadimōnia garrula cērae,
625
quās aliquis dūrō cognitor ōre legat;
inter ephēmeridās melius tabulāsque jacērent,
in quibus absūmptās flēret avārus opēs.
Ergō ego vōs rēbus duplicēs prō nōmine sēnsī.
auspiciī numerus nōn erat ipse bonī.
630
quid precer īrātus, nisi vōs cariōsa senectūs
rōdat, et inmundō cēra sit alba sitū?

13

Jam super ōceanum venit ā seniōre marītō
flāva pruīnōsō quae vehit axe diem.
‘Quō properās, Aurōra? manē! sīc Memnonis umbrīs
635
annua sollemnī caede parentet avis!
nunc juvat in tenerīs dominae jacuisse lacertīs;
sī quandō, laterī nunc bene jūncta meō est.
nunc etiam somnī pinguēs et frīgidus āēr,
et liquidum tenuī gutture cantat avis.
640
quō properās, ingrāta virīs, ingrāta puellīs?
rōscida purpureā supprime lōra manū!
Ante tuōs ortūs melius sua sīdera servat
nāvita nec mediā nescius errat aquā;
tē surgit quamvīs lassus veniente viātor,
645
et mīles saevās aptat ad arma manūs.
prīma bidente vidēs onerātōs arva colentēs;
prīma vocās tardōs sub juga panda bovēs.
tū puerōs somnō fraudās trādisque magistrīs,
ut subeant tenerae verbera saeva manūs;
650
atque eadem spōnsum incautōs ante ātria mittis,
ūnius ut verbī grandia damna ferant.
nec tū cōnsultō, nec tū jūcunda disertō;
cōgitur ad lītēs surgere uterque novās.
tū, cum fēmineī possint cessāre labōrēs,
655
lānificam revocās ad sua pēnsa manum.
Omnia perpeterer sed surgere māne puellās,
quis nisi cui nōn est ūlla puella ferat?
optāvī quotiēns, nē nox tibi cēdere vellet,
nē fugerent vultūs sīdera mōta tuōs!
660
optāvī quotiēns, aut ventus frangeret axem,
aut caderet spissā nūbe retentus equus!
[quid, sī Cēphaliō numquam flagrāret amōre?
an putat ignōtam nēquitiam esse suam?]
invida, quō properās? quod erat tibi fīlius āter,
665
māternī fuerat pectoris ille color.
Tīthōnō vellem dē tē nārrāre licēret;
fābula nōn caelō turpior ūlla foret.
illum dum refugis, longō quia grandior aevō,
surgis ad invīsās ā sene māne rotās.
670
at sī, quem māvīs, Cephalum conplexa tenērēs,
clāmārēs: "lentē currite, noctis equī!"
Cūr ego plectar amāns, sī vir tibi marcet ab annīs?
num mē nūpsistī conciliante senī?
adspice, quot somnōs juvenī dōnārit amātō
675
Lūna! neque illīus fōrma secunda tuae.
ipse deum genitor, nē tē tam saepe vidēret,
commīsit noctēs in sua vōta duās.’
Jūrgia fīnieram. scīrēs audīsse: rubēbat
nec tamen adsuētō tardius orta diēs!
680

14

Dīcēbam ‘medicāre tuōs dēsiste capillōs!’
tingere quam possīs, jam tibi nūlla coma est.
at sī passa forēs, quid erat spatiōsius illīs?
contigerant īmum, quā patet usque, latus.
quid, quod erant tenuēs, et quōs ōrnāre timērēs?
685
vēla colōrātī quālia Sēres habent,
vel pede quod gracilī dēdūcit arānea fīlum,
cum leve dēsertā sub trabe nectit opus.
nec tamen āter erat nec erat tamen aureus ille,
sed, quamvīs neuter, mixtus uterque color
690
quālem clīvōsae madidīs in vallibus Īdae
ardua dēreptō cortice cedrus habet.
Adde, quod et docilēs et centum flexibus aptī
et tibi nūllīus causa dolōris erant.
nōn acus abrūpit, nōn vallum pectinis illōs.
695
ōrnātrīx tūtō corpore semper erat;
ante meōs saepe est oculōs ōrnāta nec umquam
bracchia dēreptā saucia fēcit acū.
saepe etiam nōndum dīgestīs māne capillīs
purpureō jacuit sēmisupīna torō.
700
tum quoque erat neclecta decēns, ut Thrēcia Bacchē,
cum temere in viridī grāmine lassa jacet.
Cum gracilēs essent tamen et lānūginis īnstar,
heu, male vexātae quanta tulēre comae!
quam sē praebuerunt ferrō patienter et ignī,
705
ut fieret tortō nexilis orbe sinus!
clāmābam: ‘scelus est istōs, scelus ūrere crīnēs!
sponte decent; capitī, ferrea, parce tuō!
vim procul hinc removē! nōn est, quī dēbeat ūrī;
ērudit admōtās ipse capillus acūs.’
710
Fōrmōsae periēre comae quās vellet Apollō,
quās vellet capitī Bacchus inesse suō!
illīs contulerim, quās quondam nūda Diōnē
pingitur ūmentī sustinuisse manū.
quid male dispositōs quereris periisse capillōs?
715
quid speculum maestā pōnis, inepta, manū?
nōn bene cōnsuētīs ā tē spectāris ocellīs;
ut placeās, dēbēs inmemor esse tuī.
nōn tē cantātae laesērunt paelicis herbae,
nōn anus Haemoniā perfida lāvit aquā;
720
nec tibi vīs morbī: nocuit procul ōmen abestō!
nec minuit dēnsās invida lingua comās.
facta manū culpāque tuā dispendia sentīs;
ipsa dabās capitī mixta venēna tuō.
Nunc tibi captīvōs mittet Germānia crīnēs;
725
tūta triumphātae mūnere gentis eris.
ō quam saepe comās aliquō mīrante rubēbis,
et dīcēs: ‘ēmptā nunc ego merce probor,
nescio quam prō mē laudat nunc iste Sygambram.
fāma tamen meminī cum fuit ista mea.’
730
Mē miserum! lacrimās male continet ōraque dextrā
prōtegit ingenuās picta rubōre genās.
sustinet antīquōs gremiō spectatque capillōs,
ei mihi, nōn illō mūnera digna locō!
Collige cum vultū mentem! reparābile damnum est.
735
postmodo nātīvā cōnspiciēre comā.

15

Quid mihi Līvor edāx, ignāvōs obicis annōs,
ingeniīque vocās carmen inertis opus;
nōn mē mōre patrum, dum strēnua sustinet aetās,
praemia mīlitiae pulverulenta sequī,
740
nec mē verbōsās lēgēs ēdiscere nec mē
ingrātō vōcem prōstituisse forō?
Mortāle est, quod quaeris, opus. mihi fāma perennis
quaeritur, in tōtō semper ut orbe canar.
vīvet Maeonidēs, Tenedos dum stābit et Īdē,
745
dum rapidās Simoīs in mare volvet aquās;
vīvet et Ascraeus, dum mustīs ūva tumēbit,
dum cadet incurvā falce resecta Cerēs.
Battiadēs semper tōtō cantābitur orbe;
quamvīs ingeniō nōn valet, arte valet.
750
nūlla Sophoclēō veniet jactūra cothurnō;
cum sōle et lūnā semper Arātus erit;
dum fallāx servus, dūrus pater, inproba lēna
vīvent et meretrīx blanda, Medros erit;
Ennius arte carēns animōsīque Accius ōris
755
cāsūrum nūllō tempore nōmen habent.
Varrōnem prīmamque ratem quae nesciet aetās,
aureaque Aesoniō terga petīta ducī?
carmina sublīmis tunc sunt peritūra Lucrētī,
exitiō terrās cum dabit ūna diēs;
760
Tītyrus et segetēs Aenēiaque arma legentur,
Rōma triumphātī dum caput orbis erit;
dōnec erunt ignēs arcusque Cupīdinis arma,
discentur numerī, culte Tibulle, tuī;
Gallus et Hesperiīs et Gallus nōtus Eōīs,
765
et sua cum Gallō nota Lycōris erit.
Ergō, cum silicēs, cum dēns patientis arātrī
dēpereant aevō, carmina morte carent.
cēdant carminibus rēgēs rēgumque triumphī,
cēdat et auriferī rīpa benigna Tagī!
770
vīlia mīrētur vulgus; mihi flāvus Apollō
pōcula Castaliā plēna ministret aquā,
sustineamque comā metuentem frīgora myrtum,
atque ā sollicitō multus amante legar!
pāscitur in vīvīs Līvor; post fāta quiēscit,
775
cum suus ex meritō quemque tuētur honōs.
ergō etiam cum mē suprēmus adēderit ignis,
vīvam, parsque meī multa superstes erit.

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.