0:00
Letters
Book 10
Pliny the Younger
Letter 37
{37.1} C. Plinius Traiano Imperatori. In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt Hs Xxx Cccxviii, qui imperfectus adhuc omissus, destructus etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt Cc. Hoc quoque relicto novo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male perdiderunt. {37.2} Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur aqua debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana civitatis et humilia perveniat. Manent adhuc paucissimi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi videtur, testaceo opere agenda erit, id enim et facilius et vilius. {37.3} Sed in primis necessarium est mitti a te vel aquilegem vel architectum, ne rursus eveniat quod accidit. Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam.