0:00

Satires

Juvenal

12

sed quis custodiat ipsos
custodes, qui nunc lascivae furta puellae
hac mercede silent? crimen commune tacetur:
prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor
400
Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
oscula delectent et desperatio barbae
et quod abortivo non est opus. illa voluptas
summa tamen, quod iam calida matura iuventa
inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
405
ergo expectatos ac iussos crescere primum
testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
mangonum pueros vera ac miserabilis urit
debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
410
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
balnea nec dubie custodem vitis et horti
provocat a domina factus spado, dormiat ille
cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
tondendum eunucho Bromium committere noli.
415

Source Text: Juvenal Juvenal and Persius: With An English Translation William Heinemann; G. P. Putnam's Son 1918. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.