0:00
Letters
Book 7
Pliny the Younger
Letter 5
C. Plinius Calpurniae suae s. {5.1} Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo; inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro et Samicorum litibus conteror. {5.2} Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.