0:00
In Defense of Marcus Caelius
M. Tullius Cicero
51
sed quoniam emersisse iam e vadis et scopulos praetervecta videtur esse oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!
52
quo quidem in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae quam ob rem aurum sumeret, an non dixerit. si non dixit, cur dedit? si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.
53
vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam. possum etiam alia et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur.
54
sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in fortunas suas neque non audisset inlatum a M. Caelio neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum si comperisset doleret, id a suis servis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?
55
sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita. L. Luccei testimonium. quid exspectatis amplius? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.
56
reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? quin etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum facinus nullam ob causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa videatur?
57
cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum. et erat tam demens is cui vos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed licentius liberius familiariusque cum domina vivere? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat?
58
si enim tam familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius potuit familiaritas esse tanta? ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.