0:00/ 0:00
Disticha
Pseudo Cato
1
Sī deus est animus, nōbīs ut carmina dīcunt,
1
Hic tibi praecipuē sit pūrā mente colendus.
2
Plūs vigilā semper nec somnō dēditus estō;
3
Nam diuturna quiēs vitiīs alimenta ministrat.
4
Virtūtem prīmam esse putō compescere linguam:
5
Proximus ille deō est, quī scit ratiōne tacēre.
6
Sperne repugnandō tibi tū contrārius esse:
7
Conveniet nūllī, quī sēcum dissidet ipse.
8
Sī vītam īnspiciās hominum, sī dēnique mōrēs:
9
Cum culpant aliōs, nēmō sine crīmine vīvit.
10
Quae nocitūra tenēs, quamvīs sint cāra, relinque:
11
Ūtilitās opibus praepōnī tempore dēbet.
12
Cōnstāns et lēnis, ut rēs expostulat, estō:
13
Temporibus mōrēs sapiēns sine crīmine mūtat.
14
Nīl temere uxōrī dē servīs crēde querentī;
15
Saepe enim mulier, quem conjunx dīligit, ōdit.
16
Cumque monēs aliquem, nec sē velit ille monērī,
17
Sī tibi sit cārus, nōlī dēsistere coeptīs.
18
Contrā verbōsōs nōlī contendere verbīs:
19
Sermo datur cūnctīs, animī sapientia paucīs.
20
Dīlige sīc aliōs, ut sīs tibi cārus amīcus;
21
Sīc bonus ēsto bonīs, nē tē mala damna sequantur.
22
Rūmōrēs fuge, nē incipiās novus auctor habērī,
23
Nam nūllī tacuisse nocet, nocet esse locūtum.
24
Rem tibi prōmissam certam prōmittere nōlī;
25
Rāra fidēs ideō est, quia multī multa loquuntur.
26
Cum tē aliquis laudat, jūdex tuus esse mementō;
27
Plūs aliīs dē tē, quam tū tibi, crēdere nōlī.
28
Officium alterius multīs nārrāre mementō,
29
Atque aliīs cum tū bene fēceris ipse, silētō.
30
Multōrum cum facta senex et dicta recēnsēs,
31
Fac tibi succurrant, juvenis quae fēceris ipse.
32
Nē cūrēs, sī quis tacitō sermōne loquātur;
33
Cōnscius ipse sibī dē sē putat omnia dīcī.
34
Cum fuerīs fēlīx, quae sunt adversa, cavētō;
35
Nōn eōdem cursū respondent ultima prīmīs.
36
Cum dubia et fragilis sit nōbīs vīta tribūta,
37
In morte alterius spem tū tibi pōnere nōlī.
38
Exiguum mūnus cum dat tibi pauper amīcus,
39
Accipitō placidē, plēnē laudāre mementō.
40
Īnfantem nūdum cum tē nātūra creārit,
41
Paupertātis onus patienter ferre mementō.
42
Nē timeās illam, quae vītae est ultima fīnis:
43
Quī mortem metuit āmittit gaudia vītae,
44
Sī tibi prō meritīs nēmō respondet amīcus
45
Incūsāre deum nōlī, sed tē ipse coercē.
46
Nē tibi quid dēsit, quaesītīs ūtere parcē,
47
Utque, quod est, servēs, semper tibi dēesse putātō.
48
Quod praestāre potes, nē bis prōmīseris ūllī,
49
Nē sīs ventōsus, dum vīs bonus esse vidērī.
50
Quī simulat verbīs nec corde est fīdus amīcus,
51
Tū quoque fac simulēs: sīc ars dēlūditur arte
52
Nōlī hominēs blandō nimium sermōne probāre;
53
Fistula dulce canit, volucrem dum dēcipit auceps.
54
Cum tibi sint nātī nec opēs, tunc artibus illōs
55
Īnstrue, quō possint inopem dēfendere vītam.
56
Quod vīle est, cārum, quod cārum, vīle putātō;
57
Sīc tibi nec cupidus nec avārus nōsceris ūllī.
58
Quae culpāre solēs, ea tū nē fēceris ipse:,
59
Turpe est doctōrī, cum culpa redarguit ipsum.
60
Quod jūstum est, petitō, vel quod videātur honestum
61
Nam stultum est petere, quod possit jūre negārī.
62
Ignōtum tibi tū nōlī praepōnere nōtīs;
63
Cognita jūdiciō cōnstant, incognita cāsū.
64
Cum dubia incertīs versētur vīta perīclīs,
65
Prō lucrō tibi pōne diem quīcumque labōrās.
66
Vincere cum possīs, interdum cēde sodālī;
67
Obsequiō quoniam dulcēs retinentur amīcī.
68
Nē dubitēs, cum magna petās, impendere parvā:
69
Hīs etenim rēbus conjungit grātia cārōs.
70
Lītem īnferre cavē, cum quō tibi grātia jūncta est;
71
Īra odium generat, concordia nūtrit amōrem.
72
Servōrum culpīs cum tē dolor urget in īram,
73
Ipse tibī moderāre, tuīs ut parcere possīs.
74
Quem superāre potes, interdum vince ferendō;
75
Maxima enim mōrum semper patientia virtūs.
76
Cōnservā potius, quae sunt jam parta, labōre;
77
Cum labor in damnō est, crēscit mortālis egestās.
78
Dapsilis interdum nōtīs et cārus amīcīs,
79
Cum fuerīs fēlīx, semper tibi proximus estō.
80
2
Tellūris sī forte velīs cognōscere cultūs,
81
Virgilium legitō; quod sī mage nōsse labōrās
82
Herbārum vīrēs, Mācer tibi carmina dīcit.
83
Sī rōmāna cupīs et pūnica nōscere bella,
84
Lūcānum quaerās, quī Mārtis proelia dīxit.
85
Sī quid amāre libet, vel discere amāre legendō,
86
Nāsōnem petitō; sīn autem cūra tibi haec est,
87
Ut sapiēns vīvās, audī, quae discere possīs,
88
Per quae sēmōtum vitiīs dēdūcitur aevum;
89
Ergō ades et, quae sit sapientia, disce legendō.
90
Sī potes, ignōtīs etiam prōdesse mementō;
91
Ūtilius rēgnō est meritīs adquīrere amīcōs.
92
Mitte arcāna deī caelumque inquīrere quid sit;
93
Cum sīs mortālis, quae sunt mortālia cūra.
94
Linque metum lētī; nam stultum est tempore in omnī,
95
Dum mortem metuis, āmittere gaudia vītae.
96
Īrātus dē rē incertā contendere nōlī;
97
Impedit īra animum, nē possit cernere vērum.
98
Fac sūmptum properē, cum rēs dēsīderat ipsa;
99
Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut rēs.
100
Quod nimium est, fugitō, parvō gaudēre mementō;
101
Tūta mage est puppis modicō quae flūmine fertur.
102
Quod pudeat, sociōs prūdēns cēlāre mementō;
103
Nē plūrēs culpent id, quod tibi displicet ūnī.
104
Nōlo putēs prāvōs hominēs peccāta lucrārī;
105
Temporibus peccāta latent, sed tempore pārent,
106
Corporis exiguī vīrēs contemnere nōlī;
107
Cōnsiliō pollet, cui vim nātūra negāvit.
108
cui scierīs nōn esse parem prō tempore cēde;
109
Victōrem ā vīctō superārī saepe vidēmus.
110
Adversum nōtum nōlī contendere verbīs;
111
Līs minimīs verbīs interdum maxima crēscit.
112
Quid deus intendat, nōlī perquīrere sorte;
113
Quid statuat dē tē, sine tē dēlīberat ille.
114
Invidiam nimiō cultū vītāre mementō,
115
Quae sī nōn laedit, tamen hanc sufferre molestum est.
116
Estō animō fortī, cum sīs damnātus inīquē;
117
Nēmo diū gaudet, quī jūdice vincit inīquō.
118
Lītis praeteritae nōlī maledicta referre;
119
Post inimīcitiās īram meminisse malōrum est.
120
Nec tē collaudēs nec tē culpāveris ipse;
121
Hoc faciunt stultī, quōs glōria vexat inānis.
122
Ūtere quaesītīs modicē, cum sūmptus abundat,
123
Lābitur exiguō, quod partum est tempore longō.
124
Īnsipiēns estō, cum tempus postulat aut rēs;
125
Stultitiam simulāre locō prūdentia summa est.
126
Luxuriam fugitō, simul et vītāre mementō
127
Crīmen avāritiae; nam sunt contrāria fāmae,
128
Nōlī tū quaedam referentī crēdere semper;
129
Exigua est tribuenda fidēs, quia multa loquuntur.
130
Quae pōtū peccās, ignōscere tū tibi nōlī;
131
Nam crīmen nūllum vīnī est, sed culpa bibentis.
132
Cōnsilium arcānum tacitō committe sodālī;
133
Corporis auxilium medicō committe fidēlī.
134
Nōlī successūs indignōs ferre molestē;
135
Indulget fortūna malīs, ut laedere possit,
136
Prōspice, quī veniant, hōs cāsūs esse ferendōs;
137
Nam levius laedit, quidquid praevīdimus ante.
138
Rēbus in adversīs animum submittere nōlī;
139
Spem retinē; spēs ūna hominem nec morte relinquit.
140
Rem, tibi quam nōscīs aptam, dīmittere nōlī;
141
Fronte capillātā, post est occāsio calva.
142
Quod sequitur spectā, quodque imminet ante vidētō;
143
Illum imitāre deum, partem quī spectat utramque.
144
Fortius ut valeās, interdum parcior estō;
145
Pauca voluptātī dēbentur, plūra salūtī.
146
Jūdicium populī numquam contempseris ūnus,
147
Nē nūllī placeās, dum vīs contemnere multōs.
148
Sit tibi praecipuē, quod prīmum est, cūra salūtis;
149
Tempora nec culpēs, cum sīs tibi causa dolōris.
150
Somnia nē cūrēs; nam mēns hūmāna, quod optat,
151
Dum vigilat, spērat; per somnum cernit id ipsum.
152
3
Hoc quīcumque velīs carmen cognōscere lēctor,
153
Cum praecepta ferat, quae sunt grātissima vītae:
154
Īnstrue praeceptīs animum, nec discere cessēs;
155
Nam sine doctrīnā vīta est quasi mortis imāgō.
156
Commoda multa ferēs, sīn autem sprēveris illud,
157
Nōn mē doctōrem sed tē neglēxeris ipse
158
Cum rēctē vīvās, nē cūrēs verba malōrum;
159
Arbitriī nōn est nostrī, quid quisque loquātur.
160
Prōductus testis, salvō tamen ante pudōre,
161
Quantumcumque potes, cēlātō crīmen amīcī.
162
Sermōnēs blandōs blaesōsque cavēre mementō;
163
Simplicitās vērī fāma est, fraus ficta loquendī.
164
Sēgnitiem fugitō, quae vītae ignāvia fertur;
165
Nam cum animus languet, cōnsūmit inertia corpus.
166
Interpōne tuīs interdum gaudia cūrīs,
167
Ut possīs animō quemvīs sufferre labōrem.
168
Alterius dictum aut factum Mē carpseris unquam,
169
Exemplō similī nē tē dērīdeat alter.
170
Quod tibi sors dederit tabulīs suprēma notātō;
171
Augendō servā, nē sīs, quem fāma loquātur.
172
Cum tibi dīvitiae superant in fīne senectae
173
Mūnificus facitō vīvās, nōn parcus amīcīs.
174
Ūtile cōnsilium dominus nē dēspice servī;
175
Nūllīus sēnsum, sī prōdest, tempseris unquam.
176
Rēbus et in cēnsū sī nōn est, quod fuit ante,
177
Fac vīvās contentus eō, quod tempora praebent.
178
Uxōrem fuge nē dūcās sub nōmine dōtis,
179
Nec retinēre velīs, sī coeperit esse molesta.
180
Multōrum disce exemplīs, quae facta sequāris,
181
Quae fugiās; vīta est nōbīs aliēna magistra.
182
Quod potes, id temptā, operis nē pondere pressū
183
Succumbat labor et frūstrā temptāta relinquās.
184
Quod nōstī haud rēctē factum, nōlīto tacēre,
185
Nē videāre malōs imitārī velle tacendō.
186
Jūdicis auxilium sub inīquā lēge rogātō;
187
Ipsae etiam lēgēs cupiunt, ut jūre rogentur.
188
Quod meritō paterīs, patienter ferre mementō,
189
Cumque reus tibi sīs, ipsum tē jūdice damnā.
190
Multa legās facitō, perlēctīs neglege multa;
191
Nam mīranda canunt, sed nōn crēdenda poētae.
192
Inter convīvās fac sīs sermōne modestus,
193
Nē dīcāre loquāx, cum vīs urbānus habērī.
194
Conjugis īrātae nōlī tū verba timēre;
195
Nam lacrimīs struit īnsidiās, cum fēmina plōrat.
196
Ūtere quaesītīs, sed nē videāris abūtī;
197
Quī sua cōnsūmunt, cum deest, aliēna sequuntur.
198
Fac tibi prōpōnās mortem nōn esse timendam,
199
Quae bona sī nōn est, fīnis tamen illa malōrum est.
200
Uxōris linguam, sī frūgī est, ferre mementō,
201
Namque malum est, nōn velle patī nec posse tacēre.
202
Dīlige nōn aegrā cārōs pietāte parentēs.
203
Nec mātrem offendās, dum vīs bonus esse parentī.
204
4
Sēcūram quīcumque cupis perdūcere vītam,
205
Nec vitiīs haerēre animōs, quae mōribus obsint.
206
Haec praecepta tibī semper relegenda mementō;
207
Inveniēs, quō tē possīs mūtāre, magistrum.
208
Dēspice dīvitiās, sī vīs animō esse beātus,
209
Quās quī suscipiunt, mendīcant semper avārī.
210
Commoda nātūrae nūllō tibi tempore dēerunt,
211
Sī contentus eō fuerīs quod postulat ūsus.
212
Cum sīs incautus nec rem ratiōne gubernēs,
213
Nōlī fortūnam, quae nōn est, dīcere caecam.
214
Dīlige dēnarium, sed parcē dīlige fōrmam,
215
Quam nēmō sānctus nec honestus captat habēre.
216
Cum fuerīs locuplēs, corpus cūrāre mementō;
217
Aeger dīves habet nummōs, sē nōn habet ipsum.
218
Verbera cum tulerīs discēns aliquando magistrī,
219
Fer patris imperium, cum verbīs exit in īram.
220
Rēs age, quae prōsunt, rūrsus vītāre mementō
221
In quibus error inest, nec spēs est certa labōris.
222
Quod dōnāre potes, grātīs concēde rogantī;
223
Nam rēctē fēcisse bonīs in parte lucrōsum est.
224
Quod tibi suspectum est, cōnfestim discute, quid sit;
225
Namque solent, prīmō quae sunt neglēcta, nocēre.
226
Cum tē dētineat Veneris damnōsa voluptās,
227
Indulgēre gulae nōlī, quae ventris amīca est.
228
Cum tibi prōpōnās animālia cūncta timēre,
229
Ūnum praecipuē tibi plūs hominem esse timendum.
230
Cum tibi praevalidae fuerint in corpore vīrēs,
231
Fac sapiās; sīc tū poteris vir fortis habērī.
232
Auxilium ā nōtīs petitō, sī forte labōrēs;
233
Nec quisquam melior medicus quam fīdus amīcus.
234
Cum sīs ipse nocēns, moritur cūr victima prō tē?
235
Stultitia est morte alterius spērāre salūtem.
236
Cum tibi vel socium vel fīdum quaeris amīcum,
237
Nōn tibi fortūna est hominis sed vīta petenda.
238
Ūtere quaesītīs opibus, fuge nōmen avārī;
239
Quid tibi dīvitiae prōsint, sī pauper abundēs?
240
Sī fāmam servāre cupis, dum vīvis, honestam
241
Fac fugiās animō, quae sunt mala gaudia vītae.
242
Cum sapiās animō, nōlī rīdēre senectam;
243
Nam quīcumque senet, sēnsus puerīlis in illō est.
244
Disce aliquid; nam cum subitō fortūna recessit
245
Ars remanet vītamque hominis nōn dēserit unquam.
246
Prōspicitō tēcum tacitus, quid quisque loquātur;
247
Sermō hominum mōrēs et cēlat et indicat īdem.
248
Exercē studium, quamvīs percēperis artem,
249
Ut cūra ingenium, sīc et manus adjuvat ūsum.
250
Multum ventūrī nē cūrēs tempora fātī;
251
Nōn metuit mortem, quī scit contemnere vītam,
252
Disce, sed ā doctīs; indoctōs ipse docētō;
253
Prōpāganda etenim est rērum doctrīna bonārum.
254
Hoc bibe quod possīs, sī tū vīs vīvere sānus;
255
Morbī causa malī nimia est quaecumque voluptās.
256
Laudāris quodcumque palam, quodcumque probāris,
257
Hoc vide, nē rūrsus levitātis crīmine damnēs.
258
Tranquillīs rēbus semper dīversa timētō,
259
Rūrsus in adversīs melius spērāre mementō.
260
Discere nē cessēs; cūrā sapientia crēscit;
261
Rāra datur longō prūdentia temporis ūsū.
262
Parcē laudātō; nam quem tū saepe probārīs,
263
Ūna diēs quālis fuerit ostendet amīcus.
264
Nōn pudeat quae nescierīs tē velle docērī;
265
Scīre aliquid laus est, culpa est nihil discere velle.
266
Cum Venere et Bacchō līs est et jūncta voluptās;
267
Quod lautum est animō complectere, sed fuge lītēs.
268
Dēmissōs animō et tacitōs vītāre mementō;
269
Quod flūmen placidum est, forsan latet altius unda.
270
Cum tibi displiceat rērum fortūna tuārum
271
Alterius spectā, quō sīs discrīmine pejor.
272
Quod potes id temptā; nam lītus carpere rēmīs
273
Tūtius est multō quam vēlum tendere in altum.
274
Contrā hominem jūstum prāvē contendere nōlī;
275
Semper enim deus injūstās ulcīscitur īrās.
276
Ēreptīs opibus nōlī maerēre dolendō,
277
Sed potius gaudē, sī tē contingat habēre.
278
Est jactūra gravis quaesītum āmittere damnō;
279
Sunt quaedam, quae ferre decet patienter amīcum.
280
Tempora longa tibī nōlī prōmittere vītae;
281
Quōcumque ingrederis sequitur mors corporis umbrā.
282
Tūre deum plācā, vitulum sine crēscat arātrō;
283
Nē crēdās plācāre deum, cum caede litātur.
284
Cēde locum laesus fortūnae, cēde potentī;
285
Laedere quī potuit, prōdesse aliquando valēbit.
286
Cum quid peccāris, castīgā tē ipse subinde;
287
Vulnera dum sānās, dolor est medicīna dolōris.
288
Damnārīs numquam post longum tempus amīcum,
289
Mūtāvit mōrēs, sed pignora prīma mementō.
290
Grātior officiīs, quō sīs mage cārior, esto,
291
Nē nōmen subeās quod dīcitur officiperdī.
292
Suspectus caveās nē sīs miser omnibus hōrīs,
293
Nam timidīs et suspectīs aptissima mors est.
294
Cum fuerīs propriōs servōs mercātus in ūsūs,
295
Et famulōs dīcās, hominēs tamen esse mementō.
296
Quam prīmum rapienda tibi est occāsio prīma,
297
Nē rūrsus quaerās quae jam neglēxeris ante.
298
Morte repentīnā nōlī gaudēre malōrum:
299
Fēlīcēs obeunt quōrum sine crīmine vīta est.
300
Cum tibi sit conjunx, nē rēs et fāma labōret,
301
Vītandum dūcās inimīcum nōmen amīcī.
302
Cum tibi contigerit studiō cognōscere multa,
303
Fac discās multa, vītā nīl discere velle.
304
Mīrārīs verbīs nūdīs mē scrībere versūs?
305
Hoc brevitās fēcit, sēnsūs conjungere bīnōs.
306