0:00/ 0:00

De Rerum Natura

Book 5

Lucretius

1

Quis potis est dignum pollentī pectore carmen
condere prō rērum majestāte hīsque repertīs?
quisve valet verbīs tantum, quī fingere laudēs
prō meritīs ejus possit, quī tālia nōbīs
pectore parta suō quaesītaque praemia līquit?
5
nēmō, ut opīnor, erit mortālī corpore crētus.
nam si, ut ipsa petit majestās cognita rērum,
dīcendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmī,
quī prīnceps vītae ratiōnem invēnit eam quae
nunc appellātur sapientia, quīque per artem
10
flūctibus et tantīs vītam tantīsque tenebrīs
in tam tranquillō et tam clārā lūce locāvit.
cōnfer enim dīvīna aliōrum antīqua reperta.
namque Cerēs fertur frūgēs Līberque liquōris
vītigenī laticem mortālibus īnstituisse;
15
cum tamen hīs posset sine rēbus vīta manēre,
ut fāma est aliquās etiam nunc vīvere gentīs.
at bene nōn poterat sine pūrō pectore vīvī;
quō magis hic meritō nōbīs deus esse vidētur,
ex quō nunc etiam per magnās dīdita gentīs
20
dulcia permulcent animōs sōlācia vītae.
Herculis antistāre autem sī facta putābis,
longius ā vērā multō ratiōne ferēre.
quid Nemeaeus enim nōbīs nunc magnus hiātus
ille leōnis obēsset et horrēns Arcadius sūs,
25
tantō opere officerent nōbīs Stymphāla colentēs?
dēnique quid Crētae taurus Lernaeaque pestis
hȳdra venēnātīs posset vāllāta colubrīs?
quidve tripectora tergeminī vīs Gēryonāī
et Diomēdis equī spīrantēs nāribus ignem
30
Thrācia Bistoniāsque plagās atque Ismara propter
aureaque Hesperidum servāns fulgentia māla,
asper, acerba tuēns, immānī corpore serpēns
arboris amplexus stirpēs? quid dēnique obesset
propter Atlantēum lītus pelagīque sevēra,
35
quō neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
cētera dē genere hōc quae sunt portenta perēmpta,
sī nōn victa forent, quid tandem vīva nocērent?
nīl, ut opīnor: ita ad satiātem terra ferārum
nunc etiam scatit et trepidō terrōre replēta est
40
per nemora ac montīs magnōs silvāsque profundās;
quae loca vītandī plērumque est nostra potestās.
at nisi pūrgātum est pectus, quae proelia nōbīs
atque perīcula tum est ingrātīs īnsinuandum!
quantae tum scindunt hominem cuppēdinis ācrēs
45
sollicitum cūrae quantīque perinde timōrēs!
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantās
efficiunt clādēs! quid luxūs dēsidiaeque?
haec igitur quī cūncta subēgerit ex animōque
expulerit dictīs, nōn armīs, nōnne decēbit
50
hunc hominem numerō dīvum dignārier esse?
cum bene praesertim multa ac dīvīnitus ipsīs
jam mortālibus ē dīvīs dare dicta suērit
atque omnem rērum nātūram pandere dictīs.
Cujus ego ingressus vestīgia dum ratiōnēs
55
persequor ac doceō dictīs, quō quaeque creāta
foedere sint, in eō quam sit dūrāre necessum
nec validās valeant aevī rescindere lēgēs,
quō genere in prīmīs animī nātūra reperta est
nātīvō prīmum cōnsistere corpore crēta,
60
nec posse incolumem magnum dūrāre per aevum,
sed simulācra solēre in somnīs fallere mentem,
cernere cum videāmur eum quem vīta relīquit,
quod super est, nunc hūc ratiōnis dētulit ōrdō,
ut mihi mortālī cōnsistere corpore mundum
65
nātīvumque simul ratiō reddunda sit esse;
et quibus ille modīs congressus māteriāī
fundārit terram caelum mare sīdera sōlem
lūnāīque globum; tum quae tellūre animantēs
extiterint, et quae nūllō sint tempore nātae;
70
quōve modō genus hūmānum variante loquellā
coeperit inter sē vēscī per nōmina rērum;
et quibus ille modīs dīvum metus īnsinuārit
pectora, terrārum quī in orbī sāncta tuētur
fāna lacūs lūcōs ārās simulācraque dīvum.
75
praetereā sōlis cursūs lūnaeque meātūs
expediam quā vī flectat nātūra gubernāns;
nē forte haec inter caelum terramque reāmur
lībera sponte suā cursūs lūstrāre perennīs,
mōrigera ad frūgēs augendās atque animantīs,
80
nēve aliquā dīvum volvī ratiōne putēmus.
nam bene quī didicēre deōs sēcūrum agere aevum,
sī tamen intereā mīrantur quā ratiōne
quaeque gerī possint, praesertim rēbus in illīs
quae superā caput aetheriīs cernuntur in ōrīs,
85
rūrsus in antīquās referuntur rēligiōnēs
et dominōs ācrīs adscīscunt, omnia posse
quōs miserī crēdunt, ignārī quid queat esse,
quid nequeat, fīnīta potestās dēnique cuique
quā nam sit ratiōne atque altē terminus haerēns.
90
Quod super est, nē tē in prōmissīs plūra morēmur,
prīncipiō maria ac terrās caelumque tuēre;
quōrum nātūram triplicem, tria corpora, Memmī,
trīs speciēs tam dissimilīs, tria tālia texta,
ūna diēs dabit exitiō, multōsque per annōs
95
sustentāta ruet mōlēs et māchina mundī.
nec mē animī fallit quam rēs nova mīraque mentī
accidat exitium caelī terraeque futūrum,
et quam difficile id mihi sit pervincere dictīs;
ut fit ubi īnsolitam rem adportēs auribus ante
100
nec tamen hanc possīs oculōrum subdere vīsū
nec jacere indu manūs, via quā mūnīta fidēī
proxima fert hūmānum in pectus templaque mentis.
sed tamen effābor. dictīs dabit ipsa fidem rēs
forsitan et graviter terrārum mōtibus ortīs
105
omnia conquassārī in parvō tempore cernēs.
quod procul ā nōbīs flectat fortūna gubernāns,
et ratiō potius quam rēs persuādeat ipsa
succidere horrisonō posse omnia victa fragōre.
Quā prius adgrediar quam dē rē fundere fāta
110
sānctius et multō certā ratiōne magis quam
Pȳthia quae tripode ā Phoebī laurōque profātur,
multa tibi expediam doctīs sōlācia dictīs;
rēligiōne refrēnātus nē forte reāris
terrās et sōlem et caelum, mare sīdera lūnam,
115
corpore dīvīnō dēbēre aeterna manēre,
proptereāque putēs rītū pār esse Gigantum
pendere eōs poenās inmānī prō scelere omnīs,
quī ratiōne suā disturbent moenia mundī
praeclārumque velint caelī restinguere sōlem
120
inmortālia mortālī sermōne notantēs;
quae procul usque adeō dīvīnō ā nūmine distent
inque deum numerō quae sint indigna vidērī,
nōtitiam potius praebēre ut posse putentur
quid sit vītālī mōtū sēnsūque remōtum.
125
quippe etenim nōn est, cum quōvīs corpore ut esse
posse animī nātūra putētur cōnsiliumque.
sīcut in aethere nōn arbor, nōn aequore salsō
nūbēs esse queunt neque piscēs vīvere in arvīs
nec cruor in lignīs neque saxīs sūcus inesse,
130
certum ac dispositum est ubi quicquid crēscat et insit,
sīc animī nātūra nequit sine corpore orīrī
sōla neque ā nervīs et sanguine longius esse.
quod sī posset enim, multō prius ipsa animī vīs
in capite aut umerīs aut īmīs calcibus esse
135
posset et innāscī quāvīs in parte solēret,
tandem in eōdem homine atque in eōdem vāse manēre.
quod quoniam nostrō quoque cōnstat corpore certum
dispositumque vidētur ubi esse et crēscere possit
seorsum anima atque animus, tantō magis īnfitiandum
140
tōtum posse extrā corpus fōrmamque animālem
putribus in glēbīs terrārum aut sōlis in ignī
aut in aquā dūrāre aut altīs aetheris ōrīs.
haud igitur cōnstant dīvīnō praedita sēnsū,
quandoquidem nequeunt vītāliter esse animāta.
145
Illud item nōn est ut possīs crēdere, sēdēs
esse deum sānctās in mundī partibus ūllīs.
tenuis enim nātūra deum longēque remōta
sēnsibus ab nostrīs animī vix mente vidētur;
quae quoniam manuum tāctum suffūgit et ictum,
150
tāctile nīl nōbīs quod sit contingere dēbet;
tangere enim nōn quit quod tangī nōn licet ipsum.
quārē etiam sēdēs quoque nostrīs sēdibus esse
dissimilēs dēbent, tenuēs dē corpore eōrum;
quae tibi posterius largō sermōne probābō.
155
Dīcere porrō hominum causā voluisse parāre
praeclāram mundī nātūram proptereāque
adlaudābile opus dīvum laudāre decēre
aeternumque putāre atque inmortāle futūrum,
nec fās esse, deum quod sit ratiōne vetustā
160
gentibus hūmānīs fundātum perpetuō aevō,
sollicitāre suīs ūllā vī ex sēdibus umquam
nec verbīs vexāre et ab īmō ēvertere summa,
cētera dē genere hōc adfingere et addere, Memmī,
dēsipere est. quid enim inmortālibus atque beātīs
165
grātia nostra queat largīrier ēmolumentī,
ut nostrā quicquam causā gerere adgrediantur?
quidve novī potuit tantō post ante quiētōs
inlicere ut cuperent vītam mūtāre priōrem?
nam gaudēre novīs rēbus dēbēre vidētur
170
cui veterēs obsunt; sed cui nihil accidit aegrī
tempore in ante āctō, cum pulchrē dēgeret aevum,
quid potuit novitātis amōrem accendere tālī?
quidve malī fuerat nōbīs nōn esse creātīs?
an, crēdō, in tenebrīs vīta ac maerōre jacēbat,
175
dōnec dīlūxit rērum genitālis orīgō?
nātus enim dēbet quīcumque est velle manēre
in vītā, dōnec retinēbit blanda voluptās;
quī numquam vērō vītae gustāvit amōrem
nec fuit in numerō, quid obest nōn esse creātum?
180
exemplum porrō gignundīs rēbus et ipsa
nōtitiēs hominum dīvīs unde īnsita prīmum est,
quid vellent facere ut scīrent animōque vidērent,
quōve modō est umquam vīs cognita prīncipiōrum
quidque inter sēsē permūtātō ōrdine possent.
185
sī nōn ipsa dedit speciem nātūra creandī?
namque ita multa modīs multīs prīmōrdia rērum
ex īnfīnītō jam tempore percita plāgīs
ponderibusque suīs cōnsuērunt concita ferrī
omnimodīsque coīre atque omnia pertemptāre,
190
quaecumque inter sē possint congressa creāre,
ut nōn sit mīrum, sī in tālīs dispositūrās
dēciderunt quoque et in tālīs vēnēre meātūs,
quālibus haec rērum geritur nunc summa novandō.
Quod sī jam rērum ignōrem prīmōrdia quae sint,
195
hoc tamen ex ipsīs caelī ratiōnibus ausim
cōnfirmāre aliīsque ex rēbus reddere multīs,
nēquāquam nōbīs dīvīnitus esse parātam
nātūram rērum: tantā stat praedita culpā.
prīncipiō quantum caelī tegit impetus ingēns,
200
inde avidam partem montēs silvaeque ferārum
possēdēre, tenent rūpēs vastaeque palūdēs
et mare, quod lātē terrārum distinet ōrās.
inde duās porrō prope partīs fervidus ārdor
adsiduusque gelī cāsus mortālibus aufert.
205
quod super est arvī, tamen id nātūra suā vī
sentibus obdūcat, nī vīs hūmāna resistat
vītāī causā validō cōnsuēta bidentī
ingemere et terram pressīs prōscindere arātrīs.
sī nōn fēcundās vertentēs vōmere glēbās
210
terrāīque solum subigentēs cīmus ad ortūs.
sponte suā nequeant liquidās existere in aurās.
et tamen interdum magnō quaesīta labōre
cum jam per terrās frondent atque omnia flōrent,
aut nimiīs torret fervōribus aetherius sōl
215
aut subitī peremunt imbrēs gelidaeque pruīnae
flābraque ventōrum violentō turbine vexant.
praetereā genus horriferum nātūra ferārum
hūmānae gentī īnfēstum terrāque marīque
cūr alit atque auget? cūr annī tempora morbōs
220
adportant? quārē mors inmātūra vagātur?
tum porrō puer, ut saevīs prōjectus ab undīs
nāvita, nūdus humī jacet īnfāns indigus omnī
vītālī auxiliō, cum prīmum in lūminis ōrās
nīxibus ex alvō mātris nātūra profūdit,
225
vāgītūque locum lūgubrī complet, ut aequum est
cui tantum in vītā restet trānsīre malōrum.
at variae crēscunt pecudēs armenta feraeque
nec crepitācillīs opus est nec cuiquam adhibenda est
almae nūtrīcis blanda atque īnfrācta loquella
230
nec variās quaerunt vestēs prō tempore caelī,
dēnique nōn armīs opus est, nōn moenibus altīs,
quī sua tūtentur, quandō omnibus omnia largē
tellūs ipsa parit nātūraque daedala rērum.
Prīncipiō quoniam terrāī corpus et ūmor
235
aurārumque levēs animae calidīque vapōrēs,
ē quibus haec rērum cōnsistere summa vidētur,
omnia nātīvō ac mortālī corpore cōnstant,
dēbet eōdem omnis mundī nātūra putārī.
quippe etenim, quōrum partīs et membra vidēmus
240
corpore nātīvō mortālibus esse figūrīs,
haec eadem fermē mortālia cernimus esse
et nātīva simul. quā propter maxima mundī
cum videam membra ac partīs cōnsūmpta regignī,
scīre licet caelī quoque item terraeque fuisse
245
prīncipiāle aliquod tempus clādemque futūram.
Illud in hīs rēbus nē corripuisse reāris
mē mihi, quod terram atque ignem mortālia sūmpsī
esse neque ūmōrem dubitāvī aurāsque perīre
atque eadem gignī rūrsusque augēscere dīxī.
250
prīncipiō pars terrāī nōn nūlla, perusta
sōlibus adsiduīs, multā pulsāta pedum vī,
pulveris exhālat nebulam nūbēsque volantīs,
quās validī tōtō dispergunt āere ventī.
pars etiam glēbārum ad dīluviem revocātur
255
imbribus et rīpās rādentia flūmina rōdunt.
praetereā prō parte suā, quodcumque alit auget,
redditur; et quoniam dubiō procul esse vidētur
omniparēns eadem rērum commūne sepulcrum.
ergō terra tibī lībātur et aucta recrēscit.
260
Quod super est, ūmōre novō mare flūmina fontēs
semper abundāre et laticēs mānāre perennīs
nīl opus est verbīs: magnus dēcursus aquārum
undique dēclārat. sed prīmum quicquid aquāī
tollitur in summāque fit ut nihil ūmor abundet,
265
partim quod validī verrentēs aequora ventī
dēminuunt radiīsque retexēns aetherius sōl,
partim quod supter per terrās dīditur omnīs;
percōlātur enim vīrus retrōque remānat
māteriēs ūmōris et ad caput amnibus omnis
270
convenit, inde super terrās fluit agmine dulcī
quā via secta semel liquidō pede dētulit undās.
Āera nunc igitur dīcam, quī corpore tōtō
innumerābiliter prīvās mūtātur in hōrās.
semper enim, quodcumque fluit dē rēbus, id omne
275
āeris in magnum fertur mare; quī nisi contrā
corpora retribuat rēbus recreetque fluentīs,
omnia jam resolūta forent et in āera versa.
haut igitur cessat gignī dē rēbus et in rēs
reccidere, adsiduē quoniam fluere omnia cōnstat.
280
Largus item liquidī fōns lūminis, aetherius sōl,
inrigat adsiduē caelum candōre recentī
suppeditatque novō cōnfestim lūmine lūmen.
nam prīmum quicquid fulgōris disperit ēī,
quōcumque accidit. id licet hinc cognōscere possīs,
285
quod simul ac prīmum nūbēs succēdere sōlī
coepēre et radiōs inter quasi rumpere lūcis,
extemplō īnferior pars hōrum disperit omnis
terraque inumbrātur quā nimbī cumque feruntur;
ut nōscās splendōre novō rēs semper egēre
290
et prīmum jactum fulgōris quemque perīre
nec ratiōne aliā rēs posse in sōle vidērī,
perpetuō nī suppeditet lūcis caput ipsum.
quīn etiam nocturna tibī, terrestria quae sunt,
lūmina, pendentēs lychnī clāraeque coruscīs
295
fulguribus pinguēs multā cālīgine taedae
cōnsimilī properant ratiōne, ārdōre ministrō,
suppeditāre novum lūmen, tremere ignibus īnstant,
īnstant, nec loca lūx inter quasi rupta relinquit:
usque adeō properanter ab omnibus ignibus ēī
300
exitium celerī celerātur orīgine flammae.
sīc igitur sōlem lūnam stēllāsque putandum
ex aliō atque aliō lūcem jactāre subortū
et prīmum quicquid flammārum perdere semper,
inviolābilia haec nē crēdās forte vigēre.
305
Dēnique nōn lapidēs quoque vincī cernis ab aevō,
nōn altās turrīs ruere et putrēscere saxa,
nōn dēlūbra deum simulācraque fessa fatīscī
nec sānctum nūmen fātī prōtollere fīnīs
posse neque adversus nātūrae foedera nītī?
310
dēnique nōn monimenta virum dīlāpsa vidēmus,
†quaerere prōporrō, sibi cumque senēscere crēdās,†
nōn ruere āvolsōs silicēs ā montibus altīs
nec validās aevī vīrēs perferre patīque
fīnītī? neque enim caderent āvolsa repente,
315
ex īnfīnītō quae tempore pertolerāssent
omnia tormenta aetātis, prīvāta fragōre.
Dēnique jam tuere hoc, circum suprāque quod omne
continet amplexū terram: sī prōcreat ex sē
omnia, quod quīdam memorant, recipitque perēmpta,
320
tōtum nātīvum mortālī corpore cōnstat.
nam quodcumque aliās ex sē rēs auget alitque,
dēminuī dēbet, recreārī, cum recipit rēs.
Praetereā sī nūlla fuit genitālis orīgō
terrārum et caelī semperque aeterna fuēre,
325
cūr superā bellum Thēbānum et fūnera Trōjae
nōn aliās aliī quoque rēs cecinēre poētae?
quō tot facta virum totiēns cecidēre neque usquam
aeternīs fāmae monimentīs īnsita flōrent?
vērum, ut opīnor, habet novitātem summa recēnsque
330
nātūra est mundī neque prīdem exōrdia cēpit.
quārē etiam quaedam nunc artēs expoliuntur,
nunc etiam augēscunt; nunc addita nāvigiīs sunt
multa, modo organicī melicōs peperēre sonōrēs,
dēnique nātūra haec rērum ratiōque reperta est
335
nūper, et hanc prīmus cum prīmīs ipse repertus
nunc ego sum in patriās quī possim vertere vōcēs.
Quod sī forte fuisse ante hāc eadem omnia crēdis,
sed periīsē hominum torrentī saecla vapōre,
aut cecidisse urbīs magnō vexāmine mundī,
340
aut ex imbribus adsiduīs exīsse rapācēs
per terrās amnēs atque oppida cōperuisse.
tantō quīque magis victus fateāre necesse est
exitium quoque terrārum caelīque futūrum;
nam cum rēs tantīs morbīs tantīsque perīclīs
345
temptārentur, ibī sī trīstior incubuisset
causa, darent lātē clādem magnāsque ruīnās.
nec ratiōne aliā mortālēs esse vidēmur,
inter nōs nisi quod morbīs aegrēscimus īsdem
atque illī quōs ā vītā nātūra remōvit.
350
Praetereā quaecumque manent aeterna necessum est
aut, quia sunt solidō cum corpore, respuere ictūs
nec penetrāre patī sibi quicquam quod queat artās
dissociāre intus partīs, ut māteriāī
corpora sunt, quōrum nātūram ostendimus ante,
355
aut ideō dūrāre aetātem posse per omnem,
plāgārum quia sunt expertia, sīcut ināne est,
quod manet intāctum neque ab ictū fungitur hīlum,
aut etiam quia nūlla locī sit cōpia circum,
quō quasi rēs possint discēdere dissoluīque,
360
sīcut summārum summa est aeterna, neque extrā
quī locus est quō dissiliant neque corpora sunt quae
possint incidere et validā dissolvere plāgā.
at neque, utī docuī, solidō cum corpore mundī
nātūra est, quoniam admixtum est in rēbus ināne,
365
nec tamen est ut ināne, neque autem corpora dēsunt,
ex īnfīnītō quae possint forte coorta
corruere hanc rērum violentō turbine summam
aut aliam quamvīs clādem inportāre perīclī,
nec porrō nātūra locī spatiumque profundī
370
dēficit, exspargī quō possint moenia mundī,
aut aliā quāvīs possunt vī pulsa perīre.
haut igitur lētī praeclūsa est jānua caelō
nec sōlī terraeque neque altīs aequoris undīs,
sed patet immānī et vastō respectat hiātū.
375
quārē etiam nātīva necessum est cōnfiteāre
haec eadem; neque enim, mortālī corpore quae sunt,
ex īnfīnītō jam tempore adhūc potuissent
inmēnsī validās aevī contemnere vīrēs.
Dēnique tantopere inter sē cum maxima mundī
380
pugnent membra, piō nēquāquam concita bellō,
nōnne vidēs aliquam longī certāminis ollīs
posse darī fīnem, vel cum sōl et vapor omnis
omnibus ēpōtīs ūmōribus exsuperārint?
quod facere intendunt, neque adhūc cōnāta patrantur;
385
tantum suppeditant amnēs ultrāque minantur
omnia dīluviāre ex altō gurgite pontī:
nē quīquam, quoniam verrentēs aequora ventī
dēminuunt radiīsque retexēns aetherius sōl,
et siccāre prius cōnfīdunt omnia posse
390
quam liquor inceptī possit contingere fīnem.
tantum spīrantēs aequō certāmine bellum
magnīs inter sē dē rēbus cernere certant,
cum semel intereā fuerit superantior ignis
et semel, ut fāma est, ūmor rēgnārit in arvīs.
395
ignis enim superāvit et ambiēns multa perussit,
āvia cum Phaethonta rapāx vīs sōlis equōrum
aethere raptāvit tōtō terrāsque per omnīs.
at pater omnipotēns īrā tum percitus ācrī
magnanimum Phaethonta repentī fulminis ictū
400
dēturbāvit equīs in terram, Sōlque cadentī
obvius aeternam succēpit lampada mundī
disjectōsque redēgit equōs jūnxitque trementīs,
inde suum per iter recreāvit cūncta gubernāns,
scīlicet ut veterēs Grāium cecinēre poētae.
405
quod procul ā vērā nimis est ratiōne repulsum.
ignis enim superāre potest ubi māteriāī
ex īnfīnītō sunt corpora plūra coorta;
inde cadunt vīrēs aliquā ratiōne revictae,
aut pereunt rēs exustae torrentibus aurīs.
410
ūmor item quondam coepit superāre coortus,
ut fāma est, hominum vītās quandō obruit undīs;
inde ubi vīs aliquā ratiōne āversa recessit,
ex īnfīnītō fuerat quaecumque coorta,
cōnstiterunt imbrēs et flūmina vim minuērunt.
415
Sed quibus ille modīs conjectus māteriāī
fundārit terram et caelum pontīque profunda,
sōlis lūnāī cursūs, ex ōrdine pōnam.
nam certē neque cōnsiliō prīmōrdia rērum
ōrdine sē suo quaeque sagācī mente locārunt
420
nec quōs quaeque darent mōtūs pepigēre profectō;
sed quia multa modīs multīs prīmōrdia rērum
ex īnfīnītō jam tempore percita plāgīs
ponderibusque suīs cōnsuērunt concita ferrī
omnimodīsque coīre atque omnia pertemptāre,
425
quaecumque inter sē possent congressa creāre,
proptereā fit utī magnum volgāta per aevum
omnigenus coetūs et mōtūs experiundō
tandem conveniant ea quae conjecta repente
magnārum rērum fīunt exōrdia saepe,
430
terrāī maris et caelī generisque animantum.
Hīc neque tum sōlis rota cernī lūmine largō
altivolāns poterat nec magnī sīdera mundī
nec mare nec caelum nec dēnique terra neque āēr
nec similis nostrīs rēbus rēs ūlla vidērī,
435
sed nova tempestās quaedam mōlēsque coorta.
diffugere inde locī partēs coepēre parēsque
cum paribus jungī rēs et disclūdere mundum
membraque dīvidere et magnās dispōnere partēs
omnigenīs ē prīncipiīs, discordia quōrum
440
intervālla viās cōnexūs pondera plāgās
concursūs mōtūs turbābat proelia miscēns
propter dissimilīs fōrmās variāsque figūrās,
quod nōn omnia sīc poterant conjūncta manēre
nec mōtūs inter sēsē dare convenientīs,
445
hoc est, ā terrīs altum sēcernere caelum,
et sorsum mare, utī sēcrētō ūmōre patēret,
seorsus item pūrī sēcrētīque aetheris ignēs.
Quippe etenim prīmum terrāī corpora quaeque,
proptereā quod erant gravia et perplexa, coībant
450
in mediō atque īmās capiēbant omnia sēdēs;
quae quantō magis inter sē perplexa coībant,
tam magis expressēre ea quae mare sīdera sōlem
lūnamque efficerent et magnī moenia mundī;
omnia enim magis haec ē lēvibus atque rutundīs
455
sēminibus multōque minōribus sunt elementīs
quam tellūs. ideō per rāra forāmina terrae
partibus ērumpēns prīmus sē sustulit aethēr
ignifer et multōs sēcum levis abstulit ignīs,
nōn aliā longē ratiōne ac saepe vidēmus,
460
aurea cum prīmum gemmantīs rōre per herbās
mātūtīna rubent radiātī lūmina sōlis
exhālantque lacūs nebulam fluviīque perennēs
ipsaque ut interdum tellūs fūmāre vidētur;
omnia quae sūrsum cum conciliantur, in altō
465
corpore concrētō subtexunt nūbila caelum.
sīc igitur tum sē levis ac diffūsilis aethēr
corpore concrētō circum datus undique saepsit
et lātē diffūsus in omnīs undique partīs
omnia sīc avidō complexū cētera saepsit.
470
hunc exōrdia sunt sōlis lūnaeque secūta,
interutrāsque globī quōrum vertuntur in aurīs;
quae neque terra sibi adscīvit nec maximus aethēr,
quod neque tam fuerunt gravia ut dēpressa sedērent,
nec levia ut possent per summās lābier ōrās,
475
et tamen interutrāsque ita sunt, ut corpora vīva
versent et partēs ut mundī tōtius extent;
quod genus in nōbīs quaedam licet in statiōne
membra manēre, tamen cum sint ea quae moveantur.
hīs igitur rēbus retractīs terra repente,
480
maxuma quā nunc sē pontī plaga caerula tendit,
succidit et salsō suffūdit gurgite fossās.
inque diēs quantō circum magis aetheris aestūs
et radiī sōlis cōgēbant undique terram
verberibus crēbrīs extrēma ad līmina fartam
485
in mediō ut prōpulsa suō condēnsa coīret,
tam magis expressus salsus dē corpore sūdor
augēbat mare mānandō campōsque natantīs,
et tantō magis illa forās ēlāpsa volābant
corpora multa vapōris et āeris altaque caelī
490
dēnsābant procul ā terrīs fulgentia templa.
sīdēbant campī, crēscēbant montibus altīs
ascēnsūs; neque enim poterant subsīdere saxa
nec pariter tantundem omnēs succumbere partēs.
Sīc igitur terrae concrētō corpore pondus
495
cōnstitit atque omnis mundī quasi līmus in īmum
cōnflūxit gravis et subsēdit funditus ut faex;
inde mare, inde āēr, inde aethēr ignifer ipse
corporibus liquidīs sunt omnia pūra relicta
et leviōra aliīs alia, et liquidissimus aethēr
500
atque levissimus āeriās super īnfluit aurās
nec liquidum corpus turbantibus āeris aurīs
commiscet; sinit haec violentīs omnia vertī
turbinibus, sinit incertīs turbāre procellīs,
ipse suōs ignīs certō fert impete lābēns.
505
nam modicē fluere atque ūnō posse aethera nīsū
significat Pontōs, mare certō quod fluit aestū
ūnum lābendī cōnservāns usque tenōrem.
Mōtibus astrōrum nunc quae sit causa canāmus.
prīncipiō magnus caelī sī vortitur orbis,
510
ex utrāque polum partī premere āera nōbīs
dīcendum est extrāque tenēre et claudere utrimque;
inde alium suprā fluere atque intendere eōdem
quō volvenda micant aeternī sīdera mundī;
aut alium supter, contrā quī subvehat orbem,
515
ut fluviōs versāre rotās atque austra vidēmus.
est etiam quoque utī possit caelum omne manēre
in statiōne, tamen cum lūcida signa ferantur,
sīve quod inclūsī rapidī sunt aetheris aestūs
quaerentēsque viam circum versantur et ignēs
520
passim per caelī volvunt summānia templa,
sīve aliunde fluēns alicunde extrīnsecus āēr
versat agēns ignīs, sīve ipsī serpere possunt,
quō cujusque cibus vocat atque invītat euntīs,
flammea per caelum pāscentīs corpora passim.
525
nam quid in hōc mundō sit eōrum pōnere certum
difficile est; sed quid possit fīatque per omne
in variīs mundīs variā ratiōne creātīs,
id doceō plūrīsque sequor dispōnere causās,
mōtibus astrōrum quae possint esse per omne;
530
ē quibus ūna tamen sit et haec quoque causa necesse est,
quae vegeat mōtum signīs; sed quae sit eārum
praecipere haud quāquam est pedetemptim prōgredientis.
Terraque ut in mediā mundī regiōne quiescat,
ēvānēscere paulātim et dēcrēscere pondus
535
convenit atque aliam nātūram supter habēre
ex ineunte aevō conjūnctam atque ūniter aptam
partibus āeriīs mundī, quibus īnsita vīvit.
proptereā nōn est onerī neque dēprimit aurās,
ut sua cuique hominī nūllō sunt pondere membra
540
nec caput est onerī collō nec dēnique tōtum
corporis in pedibus pondus sentīmus inesse;
at quaecumque forīs veniunt inpostaque nōbīs
pondera sunt laedunt, permultō saepe minōra.
usque adeō magnī rēfert quid quaeque queat rēs.
545
sīc igitur tellūs nōn est aliēna repente
allāta atque aurīs aliunde objecta aliēnīs,
sed pariter prīmā concepta ab orīgine mundī
certaque pars ejus, quasi nōbīs membra videntur.
Praetereā grandī tonitrū concussa repente
550
terra suprā quae sē sunt concutit omnia mōtū;
quod facere haut ūllā posset ratiōne, nisi esset
partibus āeriīs mundī caelōque revīncta;
nam commūnibus inter sē rādīcibus haerent
ex ineunte aevō conjūncta atque ūniter aucta.
555
Nōnne vidēs etiam quam magnō pondere nōbīs
sustineat corpus tenuissima vīs animāī,
proptereā quia tam conjūncta atque ūniter apta est?
Dēnique jam saltū pernīcī tollere corpus
quid potis est nisi vīs animae, quae membra gubernat?
560
jamne vidēs quantum tenuis nātūra valēre
possit, ubi est conjūncta gravī cum corpore, ut āēr
conjūnctus terrīs et nōbīs est animī vīs?
Nec nimiō sōlis major rota nec minor ārdor
esse potest, nostrīs quam sēnsibus esse vidētur.
565
nam quibus ē spatiīs cumque ignēs lūmina possunt
adjicere et calidum membrīs adflāre vapōrem,
nīl magnīs intervāllīs dē corpore lībant
flammārum, nihil ad speciem est contractior ignis.
proinde, calor quoniam sōlis lūmenque profūsum
570
perveniunt nostrōs ad sēnsūs et loca fulgent,
fōrma quoque hinc sōlis dēbet fīlumque vidērī,
nīl adeō ut possīs plūs aut minus addere vērē.
lūnaque sīve nothō fertur loca lūmine lūstrāns,
sīve suam propriō jactat dē corpore lūcem,
575
quidquid id est, nihilō fertur majōre figūrā
quam, nostrīs oculīs quā cernimus, esse vidētur.
nam prius omnia, quae longē sēmōta tuēmur
āera per multum, speciē cōnfūsa videntur
quam minuī fīlum. quāpropter lūna necesse est,
580
quandoquidem clāram speciem certamque figūram
praebet, ut est ōrīs extrēmīs cumque notāta,
quanta quoque est, tanta hinc nōbīs videātur in altō.
postrēmō quōscumque vidēs hinc aetheris ignīs,
scīre licet perquam pauxillō posse minōrēs
585
esse vel exiguā majōris parte brevīque.
quandoquidem quōscumque in terrīs cernimus ignīs,
dum tremor et clārus dum cernitur ārdor eōrum,
perparvum quiddam interdum mūtāre videntur
alteram utram in partem fīlum, quō longius absunt.
590
Illud item nōn est mīrandum, quā ratiōne
tantulus ille queat tantum sōl mittere lūmen,
quod maria ac terrās omnīs caelumque rigandō
compleat et calidō perfundat cūncta vapōre.
nam licet hinc mundī patefactum tōtius ūnum
595
largifluum fontem scatere atque ērumpere lūmen,
ex omnī mundō quia sīc elementa vapōris
undique conveniunt et sīc conjectus eōrum
cōnfluit, ex ūnō capite hic ut prōfluat ārdor.
nōnne vidēs etiam quam lātē parvus aquāī
600
prāta riget fōns interdum campīsque redundet?
est etiam quoque utī nōn magnō sōlis ab ignī
āera percipiat calidīs fervōribus ārdor,
opportūnus ita est sī forte et idōneus āēr,
ut queat accendī parvīs ārdōribus ictus;
605
quod genus interdum segetēs stipulamque vidēmus
accidere ex ūnā scintillā incendia passim.
forsitan et roseā sōl altē lampade lūcēns
possideat multum caecīs fervōribus ignem
circum sē, nūllō quī sit fulgōre notātus,
610
aestifer ut tantum radiōrum exaugeat ictum.
Nec ratiō sōlis simplex et rēcta patēscit,
quō pactō aestīvīs ē partibus aegocerōtis
brūmālīs adeat flexūs atque inde revertēns
canceris ut vertat mētās ad sōlstitiālīs,
615
lūnaque mēnsibus id spatium videātur obīre,
annua sōl in quō cōnsūmit tempora cursū.
nōn, inquam, simplex hīs rēbus reddita causa est.
nam fierī vel cum prīmīs id posse vidētur,
Dēmocritī quod sāncta virī sententia pōnit,
620
quantō quaeque magis sint terram sīdera propter,
tantō posse minus cum caelī turbine ferrī;
ēvānēscere enim rapidās illīus et ācrīs
imminuī supter vīrīs, ideōque relinquī
paulātim sōlem cum posteriōribus signīs,
625
īnferior multō quod sit quam fervida signa.
et magis hōc lūnam: quantō dēmissior ejus
cursus abest procul ā caelō terrīsque propinquat,
tantō posse minus cum signīs tendere cursum.
flaccidiōre etiam quantō jam turbine fertur
630
īnferior quam sōl, tantō magis omnia signa
hanc adipīscuntur circum praeterque feruntur.
proptereā fit ut haec ad signum quodque revertī
mōbilius videātur, ad hanc quia signa revīsunt.
fit quoque ut ē mundī trānsversīs partibus āēr
635
alternīs certō fluere alter tempore possit,
quī queat aestīvīs sōlem dētrūdere signīs
brūmālīs usque ad flexūs gelidumque rigōrem,
et quī rēiciat gelidīs ā frīgoris umbrīs
aestiferās usque in partīs et fervida signa.
640
et ratiōne parī lūnam stēllāsque putandum est,
quae volvunt magnōs in magnīs orbibus annōs,
āeribus posse alternīs ē partibus īre.
nōnne vidēs etiam dīversīs nūbila ventīs
dīversās īre in partīs īnferna supernīs?
645
quī minus illa queant per magnōs aetheris orbīs
aestibus inter sē dīversīs sīdera ferrī?
At nox obruit ingentī cālīgine terrās,
aut ubi dē longō cursū sōl ultima caelī
impulit atque suōs efflāvit languidus ignīs
650
concussōs itere et labefactōs āere multō,
aut quia sub terrās cursum convortere cōgit
vīs eadem, suprā quae terrās pertulit orbem.
Tempore item certō roseam Mātūta per ōrās
aetheris aurōram differt et lūmina pandit,
655
aut quia sōl īdem, sub terrās ille revertēns,
anticipat caelum radiīs accendere temptāns,
aut quia conveniunt ignēs et sēmina multa
cōnfluere ārdōris cōnsuērunt tempore certō,
quae faciunt sōlis nova semper lūmina gignī;
660
quod genus Īdaeīs fāma est ē montibus altīs
dispersōs ignīs orientī lūmine cernī,
inde coīre globum quasi in ūnum et cōnficere orbem.
nec tamen illud in hīs rēbus mīrābile dēbet
esse, quod haec ignis tam certō tempore possint
665
sēmina cōnfluere et sōlis reparāre nitōrem.
multa vidēmus enim, certō quae tempore fīunt
omnibus in rēbus. flōrēscunt tempore certō
arbusta et certō dīmittunt tempore flōrem.
nec minus in certō dentēs cadere imperat aetās
670
tempore et inpūbem mollī pūbēscere veste
et pariter mollem mālīs dēmittere barbam.
fulmina postrēmō nix imbrēs nūbila ventī
nōn nimis incertīs fīunt in partibus annī.
namque ubi sīc fuerunt causārum exōrdia prīma
675
atque ita rēs mundī cecidēre ab orīgine prīmā,
cōnsequ- quoque jam redeunt ex ōrdine certō.
cōnsequ* Crēscere itemque diēs licet et tābēscere noctēs,
et minuī lūcēs, cum sūmant augmina noctis,
aut quia sōl īdem sub terrās atque supernē
680
imparibus currēns amfrāctibus aetheris ōrās
partit et in partīs nōn aequās dīvidit orbem,
et quod ab alterutrā dētrāxit parte, repōnit
ejus in adversā tantō plūs parte relātus,
dōnec ad id signum caelī pervēnit, ubi annī
685
nōdus nocturnās exaequat lūcibus umbrās;
nam mediō cursū flātūs aquilōnis et austrī
distinet aequātō caelum discrīmine mētās
propter signiferī positūram tōtius orbis,
annua sōl in quō conclūdit tempora serpēns,
690
oblīquō terrās et caelum lūmine lūstrāns,
ut ratiō dēclārat eōrum quī loca caelī
omnia dispositīs signīs ōrnāta notārunt.
aut quia crassior est certīs in partibus āēr,
sub terrīs ideō tremulum jubar haesitat ignis
695
nec penetrāre potest facile atque ēmergere ad ortūs;
proptereā noctēs hībernō tempore longae
cessant, dum veniat radiātum īnsigne diēī.
aut etiam, quia sīc alternīs partibus annī
tardius et citius cōnsuērunt cōnfluere ignēs,
700
quī faciunt sōlem certā dē surgere parte,
proptereā fit utī videantur dīcere vērum.
Lūna potest sōlis radiīs percussa nitēre
inque diēs magis hoc lūmen convertere nōbīs
705
ad speciem, quantum sōlis sēcēdit ab orbī,
dōnique eum contrā plēnō bene lūmine fulsit
atque oriēns obitūs ejus super ēdita vīdit;
inde minūtātim retrō quasi condere lūmen
dēbet item, quantō propius jam sōlis ad ignem
710
lābitur ex aliā signōrum parte per orbem;
ut faciunt, lūnam quī fingunt esse pilāī
cōnsimilem cursūsque viam sub sōle tenēre.
est etiam quārē propriō cum lūmine possit
volvier et variās splendōris reddere fōrmās;
715
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et ūnā
lābitur omnimodīs occursāns officiēnsque,
nec potis est cernī, quia cassum lūmine fertur.
versārīque potest, globus ut, sī forte, pilāī
dīmidiā ex partī candentī lūmine tīnctus,
720
versandōque globum variantīs ēdere fōrmās,
dōnique eam partem, quaecumque est ignibus aucta,
ad speciem vertit nōbīs oculōsque patentīs;
inde minūtātim retrō contorquet et aufert
lūciferam partem glomerāminis atque pilāī;
725
ut Babylōnica Chaldaeum doctrīna refūtāns
astrologōrum artem contrā convincere tendit,
proinde quasi id fierī nequeat quod pugnat uterque
aut minus hoc illō sit cūr amplectier ausīs.
dēnique cūr nequeat semper nova lūna creārī
730
ōrdine fōrmārum certō certīsque figūrīs
inque diēs prīvōs aborīscī quaeque creāta
atque alia illīus reparārī in parte locōque,
difficile est ratiōne docēre et vincere verbīs,
ōrdine cum possintās] tam certō multa creārī.
735
it Vēr et Venus et Veneris praenūntius ante
pennātus graditur, Zephyrī vestīgia propter
Flōra quibus māter praespargēns ante viāī
cūncta colōribus ēgregiīs et odōribus opplet.
inde locī sequitur Calor āridus et comes ūnā
740
pulverulenta Cerēs et etēsia flābra aquilōnum.
inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euān.
inde aliae tempestātēs ventīque sequuntur,
altitonāns Volturnus et Auster fulmine pollēns.
tandem Brūma nivēs adfert pigrumque rigōrem
745
reddit. Hi- sequitur crepitāns hanc dentibus algū.
Hi* quō minus est mīrum, sī certō tempore lūna
gignitur et certō dēlētur tempore rursus,
cum fierī possint tam certō tempore multa.
Sōlis item quoque dēfectūs lūnaeque latebrās
750
plūribus ē causīs fierī tibi posse putandum est.
nam cūr lūna queat terram sēclūdere sōlis
lūmine et ā terrīs altum caput obstruere ēī,
obiciēns caecum radiīs ārdentibus orbem,
tempore eōdem aliud facere id nōn posse putētur
755
corpus, quod cassum lābātur lūmine semper?
sōlque suōs etiam dīmittere languidus ignīs
tempore cūr certō nequeat recreāreque lūmen,
cum loca praeteriit flammīs īnfēsta per aurās,
quae faciunt ignīs interstinguī atque perīre?
760
et cūr terra queat lūnam spoliāre vicissim
lūmine et oppressum sōlem super ipsa tenēre,
mēnstrua dum rigidās cōnī perlābitur umbrās,
tempore eōdem aliud nequeat succurrere lūnae
corpus vel suprā sōlis perlābier orbem,
765
quod radiōs interrumpat lūmenque profūsum?
et tamen ipsa suō sī fulget lūna nitōre,
cūr nequeat certā mundī languēscere parte,
dum loca lūminibus propriīs inimīca per exit?
Quod superest, quoniam magnī per caerula mundī
770
quā fierī quicquid posset ratiōne resolvī,
sōlis utī variōs cursūs lūnaeque meātūs
nōscere possēmus quae vīs et causa ciēret,
quōve modō possent offectō lūmine obīre
et neque opīnantīs tenebrīs obdūcere terrās,
775
cum quasi cōnīvent et apertō lūmine rūrsum
omnia convīsunt clārā loca candida lūce,
nunc redeō ad mundī novitātem et mollia terrae
arva, novō fētū quid prīmum in lūminis ōrās
tollere et incertīs crērint committere ventīs.
780
Prīncipiō genus herbārum viridemque nitōrem
terra dedit circum collīs campōsque per omnīs,
flōrida fulsērunt viridantī prāta colōre,
arboribusque datum est variīs exinde per aurās
crēscendī magnum inmissīs certāmen habēnīs.
785
ut plūma atque pilī prīmum saetaeque creantur
quadripedum membrīs et corpore pennipotentum,
sīc nova tum tellūs herbās virgultaque prīmum
sustulit, inde locī mortālia saecla creāvit
multa modīs multīs variā ratiōne coorta.
790
nam neque dē caelō cecidisse animālia possunt,
nec terrestria dē salsīs exīsse lacūnīs.
linquitur ut meritō māternum nōmen adepta
terra sit, ē terrā quoniam sunt cūncta creāta.
multaque nunc etiam existunt animālia terrīs
795
imbribus et calidō sōlis concrēta vapōre;
quō minus est mīrum, sī tum sunt plūra coorta
et majōra, novā tellūre atque aethere adulta.
prīncipiō genus ālituum variaeque volucrēs
ōva relinquēbant exclūsae tempore vernō,
800
folliculōs ut nunc teretīs aestāte cicādae
linqunt sponte suā vīctum vītamque petentēs.
tum tibi terra dedit prīmum mortālia saecla.
multus enim calor atque ūmor superābat in arvīs.
hoc ubi quaeque locī regiō opportūna dabātur,
805
crēscēbant uterī terram rādīcibus aptī;
quōs ubi tempore mātūrō patefēcerat aetās
infantum, fugiēns ūmōrem aurāsque petessēns,
convertēbat ibī nātūra forāmina terrae
et sūcum vēnīs cōgēbat fundere apertīs
810
cōnsimilem lactis, sīcut nunc fēmina quaeque
cum peperit, dulcī replētur lacte, quod omnis
impetus in mammās convertitur ille alimentī.
terra cibum puerīs, vestem vapor, herba cubīle
praebēbat multā et mollī lānūgine abundāns.
815
at novitās mundī nec frīgora dūra ciēbat
nec nimiōs aestūs nec magnīs vīribus aurās.
omnia enim pariter crēscunt et rōbora sūmunt.
Quārē etiam atque etiam māternum nōmen adepta
terra tenet meritō, quoniam genus ipsa creāvit
820
hūmānum atque animal prope certō tempore fūdit
omne quod in magnīs bacchātur montibus passim,
āeriāsque simul volucrēs variantibus formīs.
sed quia fīnem aliquam pariendī dēbet habēre,
dēstitit, ut mulier spatiō dēfessa vetustō.
825
mūtat enim mundī nātūram tōtius aetās
ex aliōque alius status excipere omnia dēbet
nec manet ūlla suī similis rēs: omnia migrant,
omnia commūtat nātūra et vertere cōgit.
namque aliud putrēscit et aevō dēbile languet,
830
porrō aliud succrēscit et ē contemptibus exit.
sīc igitur mundī nātūram tōtius aetās
mūtat, et ex aliō terram status excipit alter,
quod potuit nequeat, possit quod nōn tulit ante.
Multaque tum tellūs etiam portenta creāre
835
cōnāta est mīrā faciē membrīsque coorta,
androgynēm, interutrās necutrumque utrimque remōtum,
orba pedum partim, manuum viduāta vicissim,
mūta sine ōre etiam, sine voltū caeca reperta,
vīnctaque membrōrum per tōtum corpus adhaesū,
840
nec facere ut possent quicquam nec cēdere quōquam
nec vītāre malum nec sūmere quod foret ūsus.
cētera dē genere hōc mōnstra ac portenta creābat,
nēquīquam, quoniam nātūra absterruit auctum
nec potuēre cupītum aetātis tangere flōrem
845
nec reperīre cibum nec jungī per Veneris rēs.
multa vidēmus enim rēbus concurrere dēbēre,
ut prōpāgandō possint prōcūdere saecla;
pābula prīmum ut sint, genitālia deinde per artūs
sēmina quā possint membrīs mānāre remissīs,
850
fēminaque ut maribus conjungī possit, habēre,
mūtua quī mūtent inter sē gaudia uterque.
Multaque tum interiisse animantum saecla necesse est
nec potuisse propāgandō prōcūdere prōlem.
nam quaecumque vidēs vēscī vītālibus aurīs,
855
aut dolus aut virtūs aut dēnique mōbilitās est
ex ineunte aevō genus id tūtāta reservāns.
multaque sunt, nōbīs ex ūtilitāte suā quae
commendāta manent, tūtēlae trādita nostrae.
prīncipiō genus ācre leōnum saevaque saecla
860
tūtāta est virtūs, volpēs dolus et fuga cervōs.
at levisomna canum fīdō cum pectore corda,
et genus omne quod est veterīnō sēmine partum
lānigeraeque simul pecudēs et būcera saecla
omnia sunt hominum tūtēlae trādita, Memmī;
865
nam cupidē fūgēre ferās pācemque secūta
sunt et larga suō sine pābula parta labōre,
quae damus ūtilitātis eōrum praemia causā.
at quīs nīl hōrum tribuit nātūra, nec ipsa
sponte suā possent ut vīvere nec dare nōbīs
870
ūtilitātem aliquam, quārē paterēmur eōrum
praesidiō nostrō pāscī genus esseque tūtum,
scīlicet haec aliīs praedae lucrōque jacēbant
indupedīta suīs fātālibus omnia vinclīs,
dōnec ad interitum genus id nātūra redēgit.
875
Sed neque Centaurī fuerunt nec tempore in ūllō
esse queunt duplicī nātūrā et corpore bīnō
ex aliēnigenīs membrīs compācta, potestās
hinc illinc partīs ut sat pār esse potīssit.
id licet hinc quamvīs hebetī cognōscere corde.
880
prīncipiō circum tribus actīs impiger annīs
flōret equus, puer hautquāquam; nam saepe etiam nunc
ūbera mammārum in somnīs lactantia quaeret.
post ubi equum validae vīrēs aetāte senectā
membraque dēficiunt fugientī languida vītā,
885
tum dēmum puerīlī aevō flōrenta juventās
officit et mollī vestit lānūgine mālās;
nē forte ex homine et veterīnō sēmine equōrum
cōnfierī crēdās Centaurōs posse neque esse,
aut rapidīs canibus succīnctās sēmimarīnīs
890
corporibus Scyllās et cētera dē genere hōrum,
inter sē quōrum discordia membra vidēmus;
quae neque flōrēscunt pariter nec rōbora sūmunt
corporibus neque prōiciunt aetāte senectā
nec similī Venere ārdēscunt nec mōribus ūnīs
895
conveniunt neque sunt eadem jūcunda per artūs.
quippe vidēre licet pinguēscere saepe cicūtā
barbigerās pecudēs, hominī quae est ācre venēnum.
flamma quidem vērō cum corpora fulva leōnum
tam soleat torrēre atque ūrere quam genus omne
900
visceris in terrīs quodcumque et sanguinis extet,
quī fierī potuit, triplicī cum corpore ut ūna,
prīma leō, postrēma dracō, media ipsa, Chimaera
ōre forās ācrem flāret dē corpore flammam?
quārē etiam tellūre novā caelōque recentī
905
tālia quī fingit potuisse animālia gignī,
nīxus in hōc ūnō novitātis nōmine inānī,
multa licet similī ratiōne effūtiat ōre,
aurea tum dīcat per terrās flūmina vulgō
flūxisse et gemmīs flōrēre arbusta suesse
910
aut hominem tantō membrōrum esse impete nātum,
trāns maria alta pedum nīsūs ut pōnere posset
et manibus tōtum circum sē vertere caelum.
nam quod multa fuēre in terrīs sēmina rērum,
tempore quō prīmum tellūs animālia fūdit,
915
nīl tamen est signī mixtās potuisse creārī
inter sē pecudēs compactaque membra animantum,
proptereā quia quae dē terrīs nunc quoque abundant
herbārum genera ac frūgēs arbustaque laeta
nōn tamen inter sē possunt complexa creārī,
920
sed rēs quaeque suō rītū prōcēdit et omnēs
foedere nātūrae certō discrīmina servant.
Et genus hūmānum multō fuit illud in arvīs
dūrius, ut decuit, tellūs quod dūra creāsset,
et majōribus et solidīs magis ossibus intus
925
fundātum, validīs aptum per vīscera nervīs,
nec facile ex aestū nec frīgore quod caperētur
nec novitāte cibī nec lābī corporis ūllā.
multaque per caelum sōlis volventia lustra
volgivagō vītam tractābant mōre ferārum.
930
nec rōbustus erat curvī moderātor arātrī
quisquam, nec scībat ferrō mōlīrier arva
nec nova dēfodere in terram virgulta neque altīs
arboribus veterēs dēcīdere falcibus rāmōs.
quod sōl atque imbrēs dederant, quod terra creārat
935
sponte suā, satis id plācābat pectora dōnum.
glandiferās inter cūrābant corpora quercūs
plērumque; et quae nunc hībernō tempore cernis
arbita pūniceō fierī mātūra colōre,
plūrima tum tellūs etiam majōra ferēbat.
940
multaque praetereā novitās tum flōrida mundī
pābula dūra tulit, miserīs mortālibus ampla.
at sēdāre sitim fluviī fontēsque vocābant,
ut nunc montibus ē magnīs dēcursus aquāī
clāricitat lātē sitientia saecla ferārum.
945
dēnique nōta vagīs silvestria templa tenēbant
nymphārum, quibus ē scībant ūmōris fluenta
lūbrica prōluviē largā lavere ūmida saxa,
ūmida saxa, super viridī stillantia muscō,
et partim plānō scatere atque ērumpere campō.
950
necdum rēs ignī scībant tractāre neque ūtī
pellibus et spoliīs corpus vestīre ferārum,
sed nemora atque cavōs montīs silvāsque colēbant
et fruticēs inter condēbant squālida membra
verbera ventōrum vītāre imbrisque coāctī.
955
nec commūne bonum poterant spectāre neque ūllīs
mōribus inter sē scībant nec lēgibus ūtī.
quod cuique obtulerat praedae fortūna, ferēbat
sponte suā sibi quisque valēre et vīvere doctus.
et Venus in silvīs jungēbat corpora amantum;
960
conciliābat enim vel mūtua quamque cupīdō
vel violenta virī vīs atque inpēnsa libīdō
vel pretium, glandēs atque arbita vel pira lēcta.
et manuum mīrā frētī virtūte pedumque
cōnsectābantur silvestria saecla ferārum
965
missilibus saxīs et magnō pondere clāvae.
multaque vincēbant, vītābant pauca latebrīs;
saetigerīsque parēs sūbus silvestria membra
nūda dabant terrae nocturnō tempore captī,
circum sē foliīs ac frondibus involventēs.
970
nec plangōre diem magnō sōlemque per agrōs
quaerēbant pavidī pālantēs noctis in umbrīs,
sed tacitī respectābant somnōque sepultī,
dum roseā face sōl īnferret lūmina caelō.
ā parvīs quod enim cōnsuērant cernere semper
975
alternō tenebrās et lūcem tempore gignī,
nōn erat ut fierī posset mīrārier umquam
nec diffīdere, nē terrās aeterna tenēret
nox in perpetuum dētractō lūmine sōlis.
sed magis illud erat cūrae, quod saecla ferārum
980
īnfēstam miserīs faciēbant saepe quiētem.
ējectīque domō fugiēbant saxea tēcta
spūmigerī suis adventū validīque leōnis
atque intempestā cēdēbant nocte paventēs
hospitibus saevīs īnstrāta cubīlia fronde.
985
Nec nimiō tum plūs quam nunc mortālia saecla
dulcia linquēbant lāmentīs lūmina vītae.
ūnus enim tum quisque magis dēprēnsus eōrum
pābula vīva ferīs praebēbat, dentibus haustūs,
et nemora ac montīs gemitū silvāsque replēbat
990
vīva vidēns vīvō sepelīrī vīscera bustō.
at quōs effugium servārat corpore adēsō,
posterius tremulās super ulcera taetra tenentēs
palmās horriferīs accībant vōcibus Orcum,
dōnique eōs vītā prīvārant vermina saeva
995
expertīs opis, ignārōs quid volnera vellent.
at nōn multa virum sub signīs mīlia ducta
ūna diēs dabat exitiō nec turbida pontī
aequora līdēbant nāvīs ad saxa virōsque.
nam temere in cassum frūstrā mare saepe coortum
1000
saevībat leviterque minās pōnēbat inānīs,
nec poterat quemquam placidī pellācia pontī
subdola pellicere in fraudem rīdentibus undīs.
improba nāvigiī ratiō tum caeca jacēbat.
tum pēnūria deinde cibī languentia lētō
1005
membra dabat, contrā nunc rērum cōpia mersat.
illī inprūdentēs ipsī sibi saepe venēnum
vergēbant, nunc dant aliīs sollertius ipsī.
Inde casās postquam ac pellīs ignemque parārunt
et mulier conjūncta virō concessit in ūnum
1010
cognita sunt, prōlemque ex sē vīdēre creātam,
tum genus hūmānum prīmum mollēscere coepit.
ignis enim cūrāvit, ut alsia corpora frīgus
nōn ita jam possent caelī sub tegmine ferre,
1015
et Venus inminuit vīrīs puerīque parentum
blanditiīs facile ingenium frēgēre superbum.
tunc et amīcitiem coepērunt jungere aventēs
fīnitimī inter sē nec laedere nec violārī,
et puerōs commendārunt muliebreque saeclum,
1020
vōcibus et gestū cum balbē significārent
imbēcillōrum esse aequum miserērier omnīs.
nec tamen omnimodīs poterat concordia gignī,
sed bona magnaque pars servābat foedera castē;
aut genus hūmānum jam tum foret omne perēmptum
1025
nec potuisset adhūc perdūcere saecla propāgō.
At variōs linguae sonitūs nātūra subēgit
mittere et ūtilitās expressit nōmina rērum,
nōn aliā longē ratiōne atque ipsa vidētur
prōtrahere ad gestum puerōs īnfantia linguae,
1030
cum facit ut digitō quae sint praesentia mōnstrent.
sentit enim vim quisque suam quod possit abūtī.
cornua nāta prius vitulō quam frontibus extent,
illīs īrātus petit atque īnfēstus inurget.
at catulī panthērārum scymnīque leōnum
1035
unguibus ac pedibus jam tum morsūque repugnant,
vix etiam cum sunt dentēs unguēsque creātī.
ālituum porrō genus ālīs omne vidēmus
fīdere et ā pennīs tremulum petere auxiliātum.
proinde putāre aliquem tum nōmina distribuisse
1040
rēbus et inde hominēs didicisse vocābula prīma,
dēsipere est. nam cūr hic posset cūncta notāre
vōcibus et variōs sonitūs ēmittere linguae,
tempore eōdem aliī facere id nōn quīsse putentur?
praetereā sī nōn aliī quoque vōcibus ūsī
1045
inter sē fuerant, unde īnsita nōtitiēs est
ūtilitātis et unde data est huic prīma potestās,
quid vellet facere ut scīrēt animōque vidēret?
cōgere item plūrīs ūnus victōsque domāre
nōn poterat, rērum ut perdiscere nōmina vellent.
1050
nec ratiōne docēre ūllā suādēreque surdīs,
quid sit opus factō, facile est; neque enim paterentur
nec ratiōne ūllā sibi ferrent amplius aurīs
vōcis inaudītōs sonitūs obtundere frūstrā.
postrēmō quid in hāc mīrābile tantopere est rē,
1055
sī genus hūmānum, cui vōx et lingua vigēret,
prō variō sēnsū variā rēs vōce notāret?
cum pecudēs mūtae, cum dēnique saecla ferārum
dissimilīs soleant vōcēs variāsque ciēre,
cum metus aut dolor est et cum jam gaudia glīscunt.
1060
quippe etenim licet id rēbus cognōscere apertīs.
inrītāta canum cum prīmum magna Molossum
mollia ricta fremunt dūrōs nūdantia dentēs,
longē aliō sonitū rabiēs restricta minātur,
et cum jam lātrant et vōcibus omnia complent;
1065
at catulōs blandē cum linguā lambere temptant
aut ubi eōs lactant, pedibus morsūque potentēs
suspēnsīs tenerōs imitantur dentibus haustūs,
longē aliō pactō gannītū vōcis adūlant,
et cum dēsertī baubantur in aedibus, aut cum
1070
plōrantēs fugiunt summissō corpore plāgās.
dēnique nōn hinnītus item differre vidētur,
inter equās ubi equus flōrentī aetāte juvencus
pinnigerī saevit calcāribus ictus Amōris
et fremitum patulīs sub nāribus ēdit ad arma,
1075
et cum sīc aliās concussīs artibus hinnit?
postrēmō genus ālituum variaeque volucrēs,
accipitrēs atque ossifragae mergīque marīnīs
flūctibus in salsō vīctum vītamque petentēs,
longē aliās aliō jaciunt in tempore vōcēs,
1080
et cum dē vīctū certant praedāque repugnant.
et partim mūtant cum tempestātibus ūnā
raucisonōs cantūs, cornīcum ut saecla vetusta
corvōrumque gregēs ubi aquam dīcuntur et imbrīs
poscere et interdum ventōs aurāsque vocāre.
1085
ergō sī variī sēnsūs animālia cōgunt,
mūta tamen cum sint, variās ēmittere vōcēs,
quantō mortālīs magis aequum est tum potuisse
dissimilīs aliā atque aliā rēs vōce notāre!
Illud in hīs rēbus tacitus nē forte requīrās,
1090
fulmen dētulit in terram mortālibus ignem
prīmitus, inde omnis flammārum dīditur ārdor;
multa vidēmus enim caelestibus īnsita flammīs
fulgere, cum caelī dōnāvit plāga vapōris.
et rāmōsa tamen cum ventīs pulsa vacillāns
1095
aestuat in rāmōs incumbēns arboris arbor,
exprimitur validīs extrītus vīribus ignis,
ēmicat interdum flammāī fervidus ārdor,
mūtua dum inter sē rāmī stirpēsque teruntur.
quōrum utrumque dedisse potest mortālibus ignem.
1100
inde cibum coquere ac flammae mollīre vapōrē
sōl docuit, quoniam mītēscere multa vidēbant
verberibus radiōrum atque aestū victa per agrōs.
Inque diēs magis hī vīctum vītamque priōrem
commūtāre novīs mōnstrābant rēbus et ignī,
1105
ingeniō quī praestābant et corde vigēbant.
condere coepērunt urbīs arcemque locāre
praesidium rēgēs ipsī sibi perfugiumque,
et pecudēs et agrōs dīvīsēre atque dedēre
prō faciē cujusque et vīribus ingeniōque;
1110
nam faciēs multum valuit vīrēsque vigēbant.
posterius rēs inventa est aurumque repertum,
quod facile et validīs et pulchrīs dēmpsit honōrem;
dīvitiōris enim sectam plērumque sequuntur
quam lubet et fortēs et pulchrō corpore crētī.
1115
quod sīquis vērā vītam ratiōne gubernet,
dīvitiae grandēs hominī sunt vīvere parcē
aequō animō; neque enim est umquam pēnūria parvī.
at clārōs hominēs voluērunt sē atque potentēs,
ut fundāmentō stabilī fortūna manēret
1120
et placidam possent opulentī dēgere vītam,
nēquīquam, quoniam ad summum succēdere honōrem
certantēs iter īnfēstum fēcēre viāī,
et tamen ē summō, quasi fulmen, dēicit ictōs
invidia interdum contemptim in Tartara taetra;
1125
invidiā quoniam ceu fulmine summa vapōrant
plērumque et quae sunt aliīs magis ēdita cumque;
ut satius multō jam sit pārēre quiētum
quam regere imperiō rēs velle et rēgna tenēre.
proinde sine in cassum dēfessī sanguine sūdent,
1130
angustum per iter luctantēs ambitiōnis;
quandoquidem sapiunt aliēnō ex ōre petuntque
rēs ex audītīs potius quam sēnsibus ipsīs,
nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
Ergō rēgibus occīsīs subversa jacēbat
1135
prīstina majestās soliōrum et scēptra superba,
et capitis summī praeclārum īnsigne cruentum
sub pedibus vulgī magnum lūgēbat honōrem;
nam cupidē conculcātur nimis ante metūtum.
rēs itaque ad summam faecem turbāsque redībat,
1140
imperium sibi cum ac summātum quisque petēbat.
inde magistrātum partim docuēre creāre
jūraque cōnstituēre, ut vellent lēgibus ūtī.
nam genus hūmānum, dēfessum vī colere aevum,
ex inimīcitiīs languēbat; quō magis ipsum
1145
sponte suā cecidit sub lēgēs artaque jūra.
ācrius ex īrā quod enim sē quisque parābat
ulcīscī quam nunc concessum est lēgibus aequīs,
hanc ob rem est hominēs pertaesum vī colere aevum.
inde metus maculat poenārum praemia vītae.
1150
circumrētit enim vīs atque injūria quemque
atque unde exorta est, ad eum plērumque revertit,
nec facile est placidam ac pācātam dēgere vītam
quī violat factīs commūnia foedera pācis.
etsī fallit enim dīvum genus hūmānumque,
1155
perpetuō tamen id fore clam diffīdere dēbet;
quippe ubi sē multī per somnia saepe loquentēs
aut morbō dēlīrantēs protraxe ferantur
et cēlāta diū in medium et peccāta dedisse.
Nunc quae causa deum per magnās nūmina gentīs
1160
pervulgārit et ārārum complēverit urbīs
suscipiendaque cūrārit sollemnia sacra,
quae nunc in magnīs flōrent sacra rēbus locīsque,
unde etiam nunc est mortālibus īnsitus horror,
quī dēlūbra deum nova tōtō suscitat orbī
1165
terrārum et fēstīs cōgit celebrāre diēbus,
nōn ita difficile est ratiōnem reddere verbīs.
quippe etenim jam tum dīvum mortālia saecla
ēgregiās animō faciēs vigilante vidēbant
et magis in somnīs mīrandō corporis auctū.
1170
hīs igitur sēnsum tribuēbant proptereā quod
membra movēre vidēbantur vōcēsque superbās
mittere prō faciē praeclārā et vīribus amplīs.
aeternamque dabant vītam, quia semper eōrum
subpeditābātur faciēs et fōrma manēbat,
1175
et tamen omnīnō quod tantīs vīribus auctōs
nōn temere ūllā vī convincī posse putābant.
fortūnīsque ideō longē praestāre putābant,
quod mortis timor haut quemquam vexāret eōrum,
et simul in somnīs quia multa et mīra vidēbant
1180
efficere et nūllum capere ipsōs inde labōrem.
praetereā caelī ratiōnēs ōrdine certō
et varia annōrum cernēbant tempora vertī
nec poterant quibus id fieret cognōscere causīs.
ergō perfugium sibi habēbant omnia dīvīs
1185
trādere et illōrum nūtū facere omnia flectī.
in caelōque deum sēdēs et templa locārunt,
per caelum volvī quia nox et lūna vidētur,
lūna diēs et nox et noctis signa sevēra
noctivagaeque facēs caelī flammaeque volantēs,
1190
nūbila sōl imbrēs nix ventī fulmina grandō
et rapidī fremitūs et murmura magna minārum.
Ō genus īnfēlīx hūmānum, tālia dīvīs
cum tribuit facta atque īrās adjūnxit acerbās!
quantōs tum gemitūs ipsī sibi, quantaque nōbīs
1195
volnera, quās lacrimās peperēre minōribus nostrīs!
nec pietās ūlla est vēlātum saepe vidērī
vertier ad lapidem atque omnīs accēdere ad ārās
nec prōcumbere humī prōstrātum et pandere palmās
ante deum dēlūbra nec ārās sanguine multō
1200
spargere quadrupedum nec vōtīs nectere vōta,
sed mage pācātā posse omnia mente tuērī.
nam cum suspicimus magnī caelestia mundī
templa super stēllīsque micantibus aethera fīxum,
et venit in mentem sōlis lūnaeque viārum,
1205
tunc aliīs oppressa malīs in pectora cūra
illa quoque expergēfactum caput ērigere īnfit,
nē quae forte deum nōbīs inmēnsa potestās
sit, variō mōtū quae candida sīdera verset;
temptat enim dubiam mentem ratiōnis egestās,
1210
ecquaenam fuerit mundī genitālis orīgō,
et simul ecquae sit fīnis, quoad moenia mundī
et tacitī mōtūs hunc possint ferre labōrem,
an dīvīnitus aeternā dōnāta salūte
perpetuō possint aevī lābentia tractū
1215
inmēnsī validās aevī contemnere vīrīs.
praetereā cui nōn animus formīdine dīvum
contrahitur, cui nōn corrēpunt membra pavōre,
fulminis horribilī cum plāgā torrida tellūs
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
1220
nōn populī gentēsque tremunt, rēgēsque superbī
corripiunt dīvum percussī membra timōre,
nē quod ob admissum foedē dictumve superbē
poenārum grave sit solvendī tempus adauctum?
summa etiam cum vīs violentī per mare ventī
1225
induperātōrem classis super aequora verrit
cum validīs pariter legiōnibus atque elephantīs,
nōn dīvum pācem vōtīs adit ac prece quaesit
ventōrum pavidus pācēs animāsque secundās?
nē quīquam, quoniam violentō turbine saepe
1230
correptus nihilō fertur minus ad vada lētī.
usque adeō rēs hūmānās vīs abdita quaedam
opterit et pulchrōs fascīs saevāsque secūrēs
prōculcāre ac lūdibriō sibi habēre vidētur.
dēnique sub pedibus tellūs cum tōta vacillat
1235
concussaeque cadunt urbēs dubiaeque minantur,
quid mīrum sī sē temnunt mortālia saecla
atque potestātis magnās mīrāsque relinquunt
in rēbus vīrīs dīvum, quae cūncta gubernent?
Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertum est
1240
et simul argentī pondus plumbīque potestās,
ignis ubi ingentīs silvās ārdōre cremārat
montibus in magnīs, seu caelō fulmine missō,
sīve quod inter sē bellum silvestre gerentēs
hostibus intulerant ignem formīdinis ergō,
1245
sīve quod inductī terrae bonitāte volēbant
pandere agrōs pinguīs et pāscua reddere rūra,
sīve ferās interficere et dītēscere praedā;
nam foveā atque ignī prius est vēnārier ortum
quam saepīre plagīs saltum canibusque ciēre.
1250
quicquid id est, quācumque ē causā flammeus ārdor
horribilī sonitū silvās exēderat altīs
ā rādīcibus et terram percoxerat ignī,
mānābat vēnīs ferventibus in loca terrae
concava conveniēns argentī rīvus et aurī,
1255
aeris item et plumbī. quae cum concrēta vidēbant
posterius clārō in terrā splendēre colōre,
tollēbant nitidō captī lēvīque lepōre,
et similī fōrmāta vidēbant esse figūrā
atque lacūnārum fuerant vestīgia cuique.
1260
tum penetrābat eōs posse haec liquefacta calōre
quamlibet in fōrmam et faciem dēcurrere rērum,
et prōrsum quamvīs in acūta ac tenuia posse
mucrōnum dūcī fastīgia prōcūdendō,
ut sibi tēla parent silvāsque ut caedere possint
1265
māteriemque dolāre et lēvia rādere tigna
et terebrāre etiam ac pertundere perque forāre.
nec minus argentō facere haec aurōque parābant
quam validī prīmum violentīs vīribus aeris,
nē quīquam, quoniam cēdēbat victa potestās
1270
nec poterant pariter dūrum sufferre labōrem.
nam fuit in pretiō magis aes aurumque jacēbat
propter inūtilitātem hebetī mucrōne retūsum;
nunc jacet aes, aurum in summum successit honōrem.
sīc volvenda aetās commūtat tempora rērum.
1275
quod fuit in pretiō, fit nūllō dēnique honōre;
porrō aliud succēdit et ē contemptibus exit
inque diēs magis adpetitur flōretque repertum
laudibus et mīrō est mortālīs inter honōre.
Nunc tibi quō pactō ferrī nātūra reperta
1280
sit facile est ipsī per tē cognōscere, Memmī.
arma antīqua manūs unguēs dentēsque fuērunt
et lapidēs et item silvārum fragmina rāmī
et flamma atque ignēs, post quam sunt cognita prīmum.
posterius ferrī vīs est aerisque reperta.
1285
et prior aeris erat quam ferrī cognitus ūsus,
quō facilis magis est nātūra et cōpia major.
aere solum terrae tractābant, aereque bellī
miscēbant flūctūs et vulnera vasta serēbant
et pecus atque agrōs adimēbant; nam facile ollīs
1290
omnia cēdēbant armātīs nūda et inerma.
inde minūtātim prōcessit ferreus ēnsis
versaque in obprobrium speciēs est falcis ahēnae,
et ferrō coepēre solum prōscindere terrae
exaequātaque sunt creperī certāmina bellī.
1295
et prius est armātum in equī cōnscendere costās
et moderārier hunc frēnīs dextrāque vigēre
quam bijugō currū bellī temptāre perīcla.
et bijugō prius est quam bis conjungere bīnōs
et quam falciferōs armātum ēscendere currūs.
1300
inde bovēs Lūcās turrītō corpore, taetrās,
anguimanūs, bellī docuērunt volnera Poenī
sufferre et magnās Mārtis turbāre catervās.
sīc alid ex aliō peperit discordia trīstis,
horribile hūmānīs quod gentibus esset in armīs,
1305
inque diēs bellī terrōribus addidit augmen.
Temptārunt etiam taurōs in moenere bellī
expertīque suēs saevōs sunt mittere in hostīs.
et validōs partim prae sē mīsēre leōnēs
cum doctōribus armātīs saevīsque magistrīs,
1310
quī moderārier hīs possent vinclīsque tenēre,
nēquīquam, quoniam permixtā caede calentēs
turbābant saevī nūllō discrīmine turmās,
terrificās capitum quatientēs undique cristās,
nec poterant equitēs fremitū perterrita equōrum
1315
pectora mulcēre et frēnīs convertere in hostīs.
inrītāta leae jaciēbant corpora saltū
undique et adversum venientibus ōra patēbant
et nec opīnantīs ā tergō dēripiēbant
dēplexaeque dabant in terram volnere victōs,
1320
morsibus adfīxae validīs atque unguibus uncīs.
jactābantque suōs taurī pedibusque terēbant
et latera ac ventrēs haurībant supter equōrum
cornibus et terram minitantī mente ruēbant.
et validīs sociōs caedēbant dentibus aprī
1325
tēla īnfrācta suō tinguentēs sanguine saevī
[in sē frācta suō tinguentēs sanguine tēla,]
permixtāsque dabant equitum peditumque ruīnās.
nam trānsversa ferōs exībant dentis adāctūs
jūmenta aut pedibus ventōs ērēcta petēbant,
1330
nē quīquam, quoniam ab nervīs succīsa vidērēs
concidere atque gravī terram cōnsternere cāsū.
sī quōs ante domī domitōs satis esse putābant,
effervēscere cernēbant in rēbus agundīs
volneribus clāmōre fugā terrōre tumultū,
1335
nec poterant ūllam partem reddūcere eōrum;
diffugiēbat enim varium genus omne ferārum,
ut nunc saepe bovēs Lūcae ferrō male mactae
diffugiunt, fera facta suīs cum multa dedēre.
Sed facere id nōn tam vincendī spē voluērunt;
1340
quam dare quod gemerent hostēs, ipsīque perīre,
quī numerō diffīdēbant armīsque vacābant,
sī fuit ut facerent. sed vix addūcor ut ante
nōn quierint animō praesentīre atque vidēre,
quam commūne malum fieret foedumque, futūrum.
1345
et magis id possīs factum contendere in omnī
in variīs mundīs variā ratiōne creātīs,
quam certō atque ūnō terrārum quōlibet orbī.
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
textile post ferrum est, quia ferrō tēla parātur,
1350
nec ratiōne aliā possunt tam lēvia gignī
īnsilia ac fūsī, radiī, scāpīque sonantēs.
et facere ante virōs lānam nātūra coēgit
quam muliebre genus; nam longē praestat in arte
et sollertius est multō genus omne virīle;
1355
agricolae dōnec vitiō vertēre sevērī,
ut muliebribus id manibus concēdere vellent
atque ipsī pariter dūrum sufferre labōrem
atque opere in dūrō dūrārent membra manūsque.
At specimen satiōnis et īnsitiōnis orīgō
1360
ipsa fuit rērum prīmum nātūra creātrīx,
arboribus quoniam bācae glandēsque cadūcae
tempestīva dabant pullōrum exāmina supter;
unde etiam libitum est stirpīs committere rāmīs
et nova dēfodere in terram virgulta per agrōs.
1365
inde aliam atque aliam cultūram dulcis agellī
temptābant frūctūsque ferōs mānsuēscere terrā
cernēbant indulgendō blandēque colendō.
inque diēs magis in montem succēdere silvās
cōgēbant īnfrāque locum concēdere cultīs,
1370
prāta lacūs rīvōs segetēs vīnētaque laeta
collibus et campīs ut habērent, atque oleārum
caerula distinguēns inter plaga currere posset
per tumulōs et convallīs campōsque profūsa;
ut nunc esse vidēs variō distīncta lepōre
1375
omnia, quae pōmīs intersita dulcibus ōrnant
arbustīsque tenent fēlīcibus opsita circum.
At liquidās avium vōcēs imitārier ōre
ante fuit multō quam lēvia carmina cantū
concelebrāre hominēs possent aurīsque juvāre.
1380
et zephyrī cava per calamōrum sībila prīmum
agrestīs docuēre cavās īnflāre cicūtās.
inde minūtātim dulcīs didicēre querellās,
tībia quās fundit digitīs pulsāta canentum,
āvia per nemora ac silvās saltūsque reperta,
1385
per loca pāstōrum dēserta atque ōtia dīa.
[sīc ūnum quicquid paulātim prōtrahit aetās
in medium ratiōque in lūminis ēruit ōrās.]
haec animōs ollīs mulcēbant atque juvābant
cum satiāte cibī; nam tum sunt omnia cordī.
1390
saepe itaque inter sē prōstrātī in grāmine mollī
propter aquae rīvum sub rāmīs arboris altae.
nōn magnīs opibus jūcundē corpora habēbant,
praesertim cum tempestās rīdēbat et annī
tempora pingēbant viridantīs flōribus herbās.
1395
tum joca, tum sermō, tum dulcēs esse cachinnī
cōnsuērant; agrestis enim tum mūsa vigēbat.
tum caput atque umerōs plexīs redimīre corōnīs
flōribus et foliīs lascīvia laeta movēbat,
atque extrā numerum prōcēdere membra moventēs
1400
dūriter et dūrō terram pede pellere mātrem;
unde oriēbantur rīsūs dulcēsque cachinnī,
omnia quod nova tum magis haec et mīra vigēbant.
et vigilantibus hinc aderant sōlācia somnō
dūcere multimodīs vōcēs et flectere cantūs
1405
et superā calamōs uncō percurrere labrō;
unde etiam vigilēs nunc haec accepta tuentur.
et numerum servāre genus didicēre, neque hīlō
majōre intereā capiunt dulcēdine frūctum
quam silvestre genus capiēbat terrigenārum.
1410
nam quod adest praestō, nisi quid cognōvimus ante
suāvius, in prīmīs placet et pollēre vidētur,
posteriorque ferē melior rēs illa reperta
perdit et immūtat sēnsūs ad prīstina quaeque.
sīc odium coepit glandis, sīc illa relicta
1415
strāta cubīlia sunt herbīs et frondibus aucta.
pellis item cecidit vestis contempta ferīna;
quam reor invidiā tālī tunc esse repertam,
ut lētum īnsidiīs quī gessit prīmus obīret,
et tamen inter eōs distractam sanguine multō
1420
disperiīse neque in frūctum convertere quīsse.
tunc igitur pellēs, nunc aurum et purpura cūrīs
exercent hominum vītam bellōque fatīgant;
quō magis in nōbīs, ut opīnor, culpa resēdit.
frīgus enim nūdōs sine pellibus excruciābat
1425
terrigenās; at nōs nīl laedit veste carēre
purpureā atque aurō signīsque ingentibus apta,
dum plēbēja tamen sit, quae dēfendere possit.
Ergō hominum genus in cassum frūstrāque labōrat
semper et in cūrīs cōnsūmit inānibus aevum,
1430
nīmīrum quia nōn cognōvit quae sit habendī
fīnis et omnīnō quoad crēscat vēra voluptās;
idque minūtātim vītam prōvēxit in altum
et bellī magnōs commōvit funditus aestūs.
at vigilēs mundī magnum versātile templum
1435
sōl et lūna suō lūstrantēs lūmine circum
perdocuēre hominēs annōrum tempora vertī
et certā ratiōne gerī rem atque ōrdine certō.
Jam validīs saeptī dēgēbant turribus aevum,
et dīvīsa colēbātur discrētaque tellūs,
1440
tum mare vēlivolīs flōrēbat nāvibus pontī,
auxilia ac sociōs jam pactō foedere habēbant,
carminibus cum rēs gestās coepēre poētae
trādere; nec multō prius sunt elementa reperta.
proptereā quid sit prius āctum respicere aetās
1445
nostra nequit, nisi quā ratiō vestīgia mōnstrat.
Nāvigia atque agrī cultūrās moenia lēgēs
arma viās vestēs et cētera dē genere hōrum,
praemia, dēliciās quoque vītae funditus omnīs,
carmina, pictūrās et daedala signa polīta
1450
ūsus et impigrae simul experientia mentis
paulātim docuit pedetemptim prōgredientīs.
sīc ūnum quicquid paulātim prōtrahit aetās
in medium ratiōque in lūminis ērigit ōrās;
namque alid ex aliō clārescere corde vidēbant,
1455
artibus ad summum dōnec vēnēre cacūmen.

Source Text: Syllable level data for this text comes from David Chamberlain, hypotactic.com, CC-BY-4.0.. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.