0:00

Pro Archia Poeta

M. Tullius Cicero

1

Sī quid est in mē ingenī, iūdicēs, quod sentiō quam sit exiguum, aut sī quā exercitātiō dīcendī, in quā mē nōn īnfitior mediocriter esse versātum. aut sī huiusce reī ratiō aliqua ab optimārum artium studiīs ac disciplīnā profectā, ā quā ego nūllum cōnfiteor aetātis meae tempus abhorruisse, eārum rērum omnium vel in prīmīs hīc Ā. Licinius frūctum ā mē repetere prope suō iūre dēbet. Nam quoad longissimē potest mēns mea respicere spatium praeteritī temporis, et pueritiae memoriam recordārī ultimam, inde usque repetēns hunc videō mihi prīncipem et ad suscipiendam et ad ingrediendam ratiōnem hōrum studiōrum exstitisse. Quod sī haec vōx, huius hortātū praeceptīsque cōnfōrmāta, nōn nūllīs aliquandō salūtī fuit, ā quō id accēpimus quō cēterīs opitulārī et aliōs servāre possēmus, huic profectō ipsī, quantum est situm in nōbīs, et opem et salūtem ferre dēbēmus.

2

Ac nē quis ā nōbīs hoc ita dīcī forte mīrētur, quod alia quaedam in hoc facultās sit ingenī, neque haec dīcendī ratiō aut disciplīna, nē nōs quidem huic ūnī studiō penitus umquam dēditī fuimus. Etenim omnēs artēs, quae ad hūmānitātem pertinent, habent quoddam commūne vinculum, et quasi cognātiōne quādam inter sē continentur.

3

Sed nē cui vestrum mīrum esse videātur mē in quaestiōne lēgitimā et in iūdiciō pūblicō — —cum rēs agātur apud praetōrem populī Rōmānī, lēctissimum virum, et apud sevērissimōs iūdicēs, tantō conventū hominum ac frequentiā — —hoc utī genere dīcendī, quod nōn modo ā cōnsuētūdine iūdiciōrum, vērum etiam ā forēnsī sermōne abhorreat; quaesō ā vōbīs, ut in hāc causā mihi dētis hanc veniam, adcommodātam huic reō, vōbīs (quem ad modum spērō) nōn molestam. ut mē prō summō poētā atque ērudītissimō homine dīcentem, hōc concursū hominum līterātissimōrum, hāc vestrā hūmānitāte, hoc dēnique praetōre exercente iūdicium, patiāminī dē studiīs hūmānitātis ac litterārum paulō loquī līberius. et in eius modī persōna, quae propter ōtium ac studium minimē in iūdiciīs perīculīsque tractāta est, utī prope novō quōdam et inūsitātō genere dīcendī.

4

Quod sī mihi ā vōbīs tribuī concēdīque sentiam, perficiam profectō ut hunc Ā. Licinium nōn modo nōn sēgregandum, cum sit cīvīs, ā numerō cīvium, vērum etiam sī nōn esset, pūtētis ascīscendum fuisse. Nam ut prīmum ex puerīs excessit Archiās, atque ab eīs artibus quibus aetās puerīlis ad hūmānitātem īnfōrmārī solet sē ad scrībendī studium contulit, prīmum Antiochīae — —nam ibi nātus est locō nōbilī — —celebrī quondam urbe et cōpiōsa, atque ērudītissimīs hominibus līberālissimīsque studiīs adfluentī, celeriter antecellere omnibus ingenī glōria contigit. Post in cēterīs Asiae partibus cūnctaeque Graeciae sīc eius adventūs celebrābantur, ut fāmam ingenī exspectātiō hominis, exspectātiōnem ipsīus adventus admīrātiōque superāret.

5

Erat Ītaliā tunc plēnā Graecārum artium ac disciplīnārum, studiaque haec et in Latiō vehementius tum colēbantur quam nunc eīsdem in oppidīs, et hīc Rōmae propter tranquillitātem reī pūblicae nōn neglegēbantur. Itaque hunc et Tarentīnī et Rēgīnī et Neopolītānī cīvitāte cēterīsque praemiīs dōnārunt; et omnēs, quī aliquid dē ingeniīs poterant iūdicāre, cognitiōne atque hospitiō dignum exīstimārunt. Hāc tantā celebritāte fāmae cum esset iam absentibus nōtus, Rōmam venit Mariō cōnsule et Catulō. Nactus est prīmum cōnsulēs eōs, quōrum alter rēs ad scrībendum maximās, alter cum rēs gestās tum etiam studium atque aurīs adhibēre posset. Statim Lūcullī, cum praetextātus etiam tum Archiās esset, eum domum suam recēpērunt. Sīc etiam hoc nōn sōlum ingenī ac litterārum, vērum etiam nātūrae atque virtūtis, ut domus, quae huius adulēscentiae prīma fuit, eadem esset familiārissima senectūtī.

6

Erat temporibus illīs iūcundus Metellō illī Numidicō et eius Piō fīliō; audiēbātur ā M. Aemiliō; vīvēbat cum Q. Catulō et patre et fīliō; ā L. Crassō colēbātur; Lūcullōs vērō et Drūsum et Octāviōs et Catōnem et tōtam Hortēnsiōrum domum dēvīnctam cōnsuētūdine cum tenēret, adficiēbātur summō honōre, quod eum nōn sōlum colēbant quī aliquid percipere atque audīre studēbant, vērum etiam sī quī forte simulābant. Interim satis longō intervāllō, cum esset cum M. Lūcullō in Siciliam profectus, et cum ex eā prōvinciā cum eōdem Lūcullō dēcēderet, venit Hēraclīam: quae cum esset cīvitās aequissimō iūre ac foedere, ascribī sē in eam cīvitātem voluit; idque, cum ipse per sē dignus putārētur, tum auctōritāte et grātiā Lūcullī ab Hēracliēnsibus impetrāvit.

7

Data est cīvitās Silvānī lēge et Carbōnis: "Sī quī foederātīs cīvitātibus ascrīptī fuissent; sī tum, cum lēx ferēbātur, in Ītaliā domicilium habuissent; et sī sexāgintā diēbus apud praetōrem essent professī." Cum hic domicilium Rōmae multōs iam annōs habēret, professus est apud praetōrem Q. Metellum familiārissimum suum.

8

Sī nihil aliud nisi dē cīvitāte ac lēge dīcimus, nihil dīcō amplius: causa dicta est. Quid enim hōrum īnfirmārī, Grātī, potest? Hēraclīaene esse tum ascriptum negābis? Adest vir summā auctōritāte et religiōne et fide, M. Lūcullus, quī sē nōn opīnārī sed scīre nōn audīsse sed vīdisse, nōn interfuisse sed ēgisse dīcit. Adsunt Hēracliēnsēs lēgātī, nōbilissimī hominēs: huius iūdicī causa cum mandātīs et cum pūblicō testimōniō; quī hunc ascrīptum Heracliēnsem dīcunt. Hīs tū tabulās dēsīderās Hēracliēnsium pūblicās: quās Ītalicō bellō incēnsō tabulāriō interīsse scīmus omnīs. Est rīdiculum ad ea quae habēmus nihil dīcere, quaerere quae habēre nōn possumus; et dē hominum memoriā tacēre, litterārum memoriam flāgitāre; et, cum habeās amplissimī virī religiōnem, integerrimī mūnicipī iūs iūrandum fidemque, ea quae dēprāvārī nūllō modō possunt repudiāre, tabulās, quās īdem dicīs solēre corrumpī, dēsīderāre.

9

An domicilium Rōmae nōn habuit is, quī tot annīs ante cīvitātem datam sēdem omnium rērum ac fortūnārum suārum Rōmae conlocāvit? At nōn est professus. Immō vērō eīs tabulīs professus, quae sōlae ex illā professiōne conlēgiōque praetōrum obtinent pūblicārum tabulārum auctōritātem. Nam — —cum Appī tabulae neglegentius adservātae dīcerentur; Gabīnī, quam diū incolumis fuit, levitās, post damnātiōnem calamitās omnem tabulārum fidem resignāsset — —Metellus, homō sānctissimus modestissimusque omnium, tantā dīligentiā fuit, ut ad L. Lentulum praetōrem et ad iūdicēs vēnerit, et ūnīus nōminis litūra sē commōtum esse dīxerit. In hīs igitur tabulīs nūllam litūram in nōmine Ā. Licinī vidētis.

10

Quae cum ita sunt, quid est quod dē eius cīvitāte dubitētis, praesertim cum aliīs quoque in cīvitātibus fuerit ascrīptus? Etenim cum mediocribus multīs et aut nūlla aut humilī aliquā arte praeditīs grātuītō cīvitātem in Graeciā hominēs impertiēbant, Rēgīnōs crēdō aut Locrēnsīs aut Neāpolītānōs aut Tarentīnōs, quod scēnicīs artificibus largīrī solēbant, id huic summa ingenī praeditō glōriā nōluisse! Quid? cum cēterī nōn modo post cīvitātem datam, sed etiam post lēgem Pāpiam aliquō modo in eōrum mūnicipiōrum tabulās inrēpsērunt, hic, quī nē ūtitur quidem illīs in quibus est scrīptus, quod semper sē Heracliēnsem esse voluit, reiciētur?

11

Cēnsus nostrōs requīris scīlicet. Est enim obscūrum proximīs cēnsōribus hunc cum clārissimō imperātōre L. Lūcullō apud exercitum fuisse; superiōribus, cum eōdem quaestōre fuisse in Asiā; prīmīs Iūliō et Crassō nūllam populī partem esse cēnsam. Sed — —quoniam cēnsus nōn iūs cīvitātis cōnfirmat, ac tantum modo indicat eum quī sit cēnsus sē iam tum gessisse prō cīve — —eīs temporibus quibus tū crīminārīs nē ipsīus quidem iūdiciō in cīvium Rōmānōrum iūre esse versātum. et testāmentum saepe fēcit nostrīs lēgibus, et adiit hērēditātēs cīvium Rōmānōrum, et in beneficiīs ad aerārium dēlātus est ā L. Lūcullō prō cōnsule.

12

Quaere argūmenta, sī quā potes: numquam enim hīs neque suō neque amīcōrum iūdiciō revincētur. Quaerēs ā nōbīs, Grātī, cūr tantō opere hōc homine dēlectēmur. Quia suppeditat nōbīs ubi et animus ex hōc forēnsī strepitū reficiātur, et aurēs convīciō dēfessae conquiēscant. An tū exīstimās aut suppetere nōbīs posse quod cotīdiē dicāmus in tantā varietāte rērum, nisi animōs nostrōs doctrīnā excōlāmus; aut ferre animōs tantam posse contentiōnem, nisi eōs doctrīna eadem relaxēmus? Ego vērō fateor mē hīs studiīs esse dēditum: cēterōs pudeat, sī quī sē ita litterīs abdidērunt ut nihil possint ex eīs neque ad commūnem adferre frūctum, neque in aspectum lūcemque prōferre: mē autem quid pudeat, quī tot annōs ita vīvō, iūdicēs, ut ā nūllīus umquam mē tempore aut commodō aut ōtium meum abstrāxerit, aut voluptās āvocārit, aut dēnique somnus retardit?

13

Quā rē quis tandem mē reprehendat, aut quis mihi iūre suscēnseat, sī, quantum cēterīs ad suās rēs obeundās, quantum ad fēstōs diēs lūdōrum celebrandōs, quantum ad aliās voluptātēs et ad ipsam requiem animī et corporis concēditur temporum. quantum aliī tribuunt tempestīvīs convīviīs, quantum dēnique alveolō, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sūmpserō? Atque hoc ideō mihi concēdendum est magis, quod ex hīs studiīs haec quoque crēscit ōrātiō et facultās; quae, quantacumque in mē est, numquam amīcōrum perīculīs dēfuit. Quae sī cui levior vidētur, illa quidem certē, quae summā sunt, ex quō fonte hauriam sentiō.

14

Nam nisi multōrum praeceptīs multīsque litterīs mihi ab adulēscentiā suāsissem, nihil esse in vītā magnō opere expetendum nisi laudem atque honestātem, in eā autem persequenda omnis cruciātus corporis, omnia perīcula mortis atque exsilī parvī esse dūcenda. numquam mē prō salūte vestrā in tot ac tantās dīmicātiōnēs atque in hōs prōflīgātōrum hominum cotīdiānōs impetūs obiēcissem. Sed plēnī omnēs sunt librī, plēnae sapientium vōcēs, plēna exemplōrum vetustās: quae iacerent in tenebrīs omnia, nisi litterārum lūmen accēderet. Quam multās nōbīs imāginēs — —nōn sōlum ad intuendum, vērum etiam ad imitandum — —fortissimōrum virōrum expressās scrīptōrēs et Graecī et Latīnī relīquērunt? Quās ego mihi semper in administrandā rē pūblicā prōpōnēns animum et mentem meam ipsa cognītātiōne hominum excellentium cōnfōrmābam.

15

Quaeret quispiam: "Quid? Illī ipsī summī virī, quōrum virtūtēs litterīs prōditae sunt, istane doctrīna, quam tū effers laudibus, ērudītī fuērunt?" Difficile est hoc dē omnibus cōnfirmāre, sed tamen est certē quod respondeam. Ego multōs hominēs excellentī animō ac virtūte fuisse, et sine doctrīnā nātūrae ipsīus habitū prope dīvīnō per sē ipsōs et moderātōs et gravīs exstitisse, fateor: etiam illud adiungō, saepius ad laudem atque virtūtem nātūram sine doctrīnā quam sine nātūrā valuisse doctrīnam. Atque īdem ego contendō, cum ad nātūram eximiam atque inlūstrem accesserit ratiō quaedam cōnfōrmātiōque doctrīnae, tum illud nesciō quid praeclārum ac singulāre solēre exsistere.

16

Ex hōc esse hunc numerō, quem patrēs nostrī vīdērunt, dīvīnum hominem Āfricānum; ex hōc C. Laelium, L. Fūrium, moderātissimōs hominēs et continentissimōs; ex hōc fortissimum virum et illīs temporibus doctissimum, M. Catōnem illum senem: quī profectō sī nihil ad percipiendam virtūtem litterīs adiuvārentur, numquam sē ad eārum studium contulissent. Quod sī nōn hīs tantus frūctus ostenderētur, et sī ex hīs studiīs dēlectātiō sōla peterētur, tamen (ut opīnor) hanc animī adversiōnem hūmānissimam ac līberālissimam iūdicārētis. Nam cēterae neque temporum sunt neque aetātum omnium neque locōrum: haec studia adulēscentiam alunt, senectūtem oblectant, secundās rēs ōrnant, adversīs perfugium ac sōlācium praebent, dēlectant domī, nōn impediunt foris, pernoctant nōbīscum, peregrīnantur, rūsticantur.

17

Quod sī ipsī haec neque attingere neque sēnsū nostrō gustāre possēmus, tamen ea mīrārī dēbērēmus, etiam cum in aliīs vidērēmus. Quis nostrum tam animō agrestī ac dūrō fuit, ut Rōscī morte nūper nōn commovērētur? quī cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustātem vidēbātur omnīnō morī nōn dēbuisse. Ergō ille corporis mōtū tantum amōrem sibi conciliārat ā nōbīs omnibus: nōs animōrum incrēdibilīs mōtūs celeritātemque ingeniōrum neglegēmus?

18

Quotiēns ego hunc Archiam vīdī, iūdicēs, — —ūtar enim vestrā benignitāte, quoniam mē in hōc novō genere dīcendī tam dīligenter attenditis, — —quotiēns ego hunc vīdī, cum litteram scrīpsisset nūllam, magnum numerum optimōrum versuum dē eīs ipsīs rēbus quae tum agerentur dīcere ex tempore! Quotiēns revocātum eandem rem dīcere, commūtātīs verbīs atque sententiīs! Quae vērō adcūrātē cōgitātēque scrīpsisset, ea sīc vīdī probārī, ut ad veterum scrīptōrum laudem pervenīret. Hunc ego nōn dīligam? nōn admīrer? nōn omnī ratiōne dēfendendum putem! Atque sīc ā summīs hominibus ērudītissimīsque accēpimus, cēterārum rērum studia et doctrīnā et praeceptīs et arte cōnstāre: poētam nātūra ipsa valēre, et mentis vīribus excitārī, et quasi dīvīnō quōdam spīritū īnflārī. Quā rē suō iūre noster ille Ennius sānctōs appellat poētās, quod quasi deōrum aliquō dōnō atque mūnere commendātī nōbīs esse videantur.

19

Sit igitur, iūdicēs, sānctum apud vōs, hūmānissimōs hominēs, hoc poētae nōmen, quod nūlla umquam barbaria violāvit. Saxa et sōlitūdinēs vōcī repondent, bēstiae saepe immānēs cantū flectuntur atque cōnsistunt: nōs, īnstitūtī rēbus optimīs, nōn poētārum vōce moveāmur? Homērum Colophōniī cīvem esse dīcunt suum, Chīī suum vindicant, Salamīniī repetunt, Smyrnaeī vērō suum esse cōnfirmant, itaque etiam dēlūbrum eius in oppidō dēdicāvērunt: permultī aliī praetereā pugnant inter sē atque contendunt. Ergō illī aliēnum, quia poēta fuit, post mortem etiam expetunt: nōs hunc vīvum, quī et voluntāte et lēgibus noster est, repudiābimus? praesertim cum omne ōlim studium atque omne ingenium contulerit Archiās ad populī Rōmānī glōriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricās rēs adulēscēns attigit, et ipsī illī C. Mariō, quī dūrior ad haec studia vidēbātur, iūcundus fuit.

20

Neque enim quisquam est tam āversus ā Mūsīs, quī nōn mandārī versibus aeternum suōrum labōrum facile praecōnium patiātur. Themistoclēm illum, summum Athēnīs virum, dīxisse aiunt, cum ex eō quaererētur, quod ācroāma aut cuius vōcem libentissimē audīret: "Eius, ā quō sua virtūs optimē praedicārētur." Itaque ille Marius item eximiē L. Plōtium dīlēxit, cuius ingeniō putābat eā quae gesserat posse celebrārī.

21

Mithridāticum vērō bellum, magnum atque difficile et in multā varietāte terrā marīque versātum, tōtum ab hōc expressum est: quī librī nōn modo L. Lūcullum, fortissimum et clārissimum virum, vērum etiam populī Rōmānī nōmen inlūstrant. Populus enim Rōmānus aperuit Lūcullō imperante Pontum, et rēgiīs quondam opibus et ipsā nātūrā et regiōne vāllātum: populī Rōmānī exercitūs, eōdem duce, nōn maximā manū innumerābilīs Armeniōrum cōpiās fūdit: populī Rōmānī laus est urbem amīcissimam Cȳzicēnōrum eiusdem cōnsiliō ex omnī impetū rēgiō atque tōtīus bellī ōre ac faucibus ēreptam esse atque servātam: nostra semper ferētur et praedicābitur L. Lūcullō dīmicante, cum interfectīs ducibus dēpressa hostium classis, et incrēdibilis apud Tenedum pugna illa nāvālis: nostra sunt tropaea, nostra monimenta, nostrī triumphī. Quae quōrum ingeniīs efferuntur, ab eīs populī Rōmānī fāma celebrātur.

22

Cārus fuit Āfricānō superiōrī noster Ennius, itaque etiam in sepulcrō Scīpiōnum putātur īs esse cōnstitūtus ex marmore. At eīs laudibus certē nōn sōlum ipse quī laudātur, sed etiam populī Rōmānī nōmen ōrnātur. In caelum huius proavus Catō tollitur: magnus honōs populī Rōmānī rēbus adiungitur. Omnēs dēnique illī Maximī, Mārcellī, Fulviī, nōn sine commūnī omnium nostrum laude decorantur. Ergō illum, quī haec fēcerat, Rudīnum hominem, maiōrēs nostrī in cīvitātem recēpērunt: nōs hunc Heracliēnsem, multīs cīvitātibus expetītum, in hāc autem lēgibus cōnstitūtum, dē nostrā cīvitāte ēiciēmus?

23

Nam sī quis minōrem glōriae frūctum putat ex Graecīs versibus percipī quam ex Latīnīs, vehementer errat: proptereā quod Graecā leguntur in omnibus ferē gentibus, Latīna suīs fīnibus, exiguīs sānē, continentur. Quā rē sī rēs eae quās gessimus orbis terrae regiōnibus dēfīniuntur, cupere dēbēmus, quō manuum nostrārum tēla pervēnerint, eōdem glōriam fāmamque penetrāre: quod cum ipsīs populīs dē quōrum rēbus scrībitur, haec ampla sunt, tum eīs certē, quī dē vītā glōriae causā dīmicant, hoc maximum et perīculōrum incitāmentum est et labōrum.

24

Quam multōs scrīptōrēs rērum suārum magnus ille Alexander sēcum habuisse dīcitur! Atque is tamen, cum in Sīgēō ad Achillis tumulum astitisset: "Ō fortūnātē" inquit "adulēscēns, quī tuae virtūtis Homērum praecōnem invēnerīs!" Et vērē. Nam nisi Illīās illa exstitisset, īdem tumulus, quī corpus eius contēxerat, nōmen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus, quī cum virtūte fortūnam adaequāvit, nōnne Theophanem Mytilēnaeum, scrīptōrem rērum suārum, in contiōne mīlitum cīvitāte dōnāvit; et nostrī illī fortēs virī, sed rūsticī ac mīlitēs, dulcēdine quādam glōriae commōtī, quasi participēs eiusdem laudis, magnō illud clāmōre approbāvērunt?

25

Itaque, crēdō, sī cīvis Rōmānus Archiās lēgibus nōn esset, ut ab aliquō imperātōre cīvitāte dōnārētur perficere nōn potuit. Sulla cum Hispānōs dōnāret et Gallōs, crēdō hunc petentem repudiāsset: quem nōs in contiōne vīdimus, cum eī libellum malus poēta dē populō subiēcisset, quod epigramma in eum fēcisset, tantummodo alternīs versibus longiusculīs, statim ex eīs rēbus quās tunc vēndēbat iubēre eī praemium tribuī, sed eā condiciōne, nē quid posteā scrīberet. Quī sēdulitātem malī poētae dūxerit aliquō tamen praemiō dignam, huius ingenium et virtūtem in scrībendō et cōpiam nōn expetīsset?

26

Quid? ā Q. Metellō Piō, familiārissimō suō, quī cīvitāte multōs dōnāvit, neque per sē neque per Lūcullōs impetrāvisset? quī praesertim usque eō dē suīs rēbus scrībī cuperet, ut etiam Cordubae nātīs poētīs, pingue quiddam sonantibus atque peregrīnum, tamen aurīs suās dēderet. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscūrārī nōn potest) sed prae nōbīs ferendum: trahimur omnēs studiō laudis, et optimus quisque maximē glōria dūcitur. Ipsī illī philosophī, etiam in eīs libellīs quōs dē contemnendā glōriā scrībunt, nōmen suum īnscrībunt: in eō ipsō, in quō praedicātiōnem nōbilitātemque dēspiciunt, praedicārī dē sē ac nōminārī volunt.

27

Decimus quidem Brūtus, summus vir et imperātor, Accī, amīcissimī suī, carminibus templōrum ac monumentōrum aditus exōrnāvit suōrum. iam vērō ille, quī cum Aetōlīs Enniō comite bellāvit, Fulvius, nōn dubitāvit Mārtīs manubiās Mūsīs cōnsecrāre. Quā rē in quā urbe imperātōrēs prope armātī poētārum nōmen et Mūsārum dēlūbra coluērunt, in eā nōn dēbent togātī iūdicēs ā Mūsārum honōre et ā poētārum salūte abhorrēre.

28

Atque ut id libentius faciātis, iam mē vōbīs, iūdicēs, indicābō, et dē meō quōdam amōre glōriae, nimis ācrī fortasse vērum tamen honestō vōbīs, cōnfitēbor. Nam quās rēs nōs in cōnsulātū nostrō vōbīscum simul prō salūte huiusce imperī et prō vītā cīvium prōque ūniversā rē pūblica gessimus, attigit hic versibus atque inchoāvit: quibus audītis, quod mihi magna rēs et iūcunda vīsa est, hunc ad perficiendum adōrnāvī. Nūllam enim virtūs aliam mercēdem labōrum perīculōrumque dēsīderat, praeter hanc laudis et glōriae: quā quidem dētracta, iūdicēs, quid est quod in hōc tam exiguō vītae curriculō tantīs nōs in labōribus exerceāmus?

29

Certē sī nihil animus praesentīret in posterum, et sī quibus regiōnibus vītae spatium circumscrīptum est, eīsdem omnīs cōgitātiōnēs termināret suās; nec tantīs sē labōribus frangeret, neque tot cūrīs vigiliīsque angerētur, nec totiēns dē ipsā vītā dīmicāret. Nunc īnsidet quaedam in optimō quoque virtūs quae noctīs ac diēs animum glōriae stimulīs concitat, atque admonet nōn cum vītae tempore esse dīmittendam commemorātiōnem nōminis nostrī, sed cum omnī posteritāte adaequandam.

30

An vērō tam parvī animī videāmur esse omnēs, quī in rē pūblicā atque in hīs vītae perīculīs labōribusque versāmur, ut, cum usque ad extrēmum spatium nūllum tranquillum atque ōtiōsum spīritum dūxerīmus, nōbīscum simul moritūra omnia arbitrēmur? An statuās et imāginēs, nōn animōrum simulācra sed corporum, studiōsē multī summī hominēs relīquērunt; cōnsiliōrum relinquere ac virtūtum nostrārum effigiem nōnne multō mālle dēbēmus, summīs ingeniīs expressam et polītam? Ego vērō omnia quae gerēbam, iam tum in gerendō spargere mē ac dissēmināre arbitrābar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vērō sīve ā meō sēnsū post mortem āfutūra est sīve — —ut sapientissimī hominēs putāvērunt — —ad aliquam meī partem pertinēbit, nunc quidem certē cōgitātiōne quādam spēque dēlector.

31

Quā rē cōnservātē, iūdicēs, hominem pudōre eō, quem amīcōrum vidētis comprobārī cum dignitāte tum etiam vetustāte; ingeniō autem tantō, quantum id convenit exīstimārī, quod summōrum hominum ingeniīs expetītum esse videātis; causa vērō eius modī, quae beneficiō lēgis, auctōritāte mūnicipī, testimōniō Lūcullī, tabulīs Metellī comprobētur. Quae cum ita sint, petimus ā vōbīs, iūdicēs, sī quā nōn modo hūmāna, vērum etiam dīvīna in tantīs ingeniīs commendātiō dēbet esse. ut eum quī vōs, quī vestrōs imperātōrēs, quī populī Rōmānī rēs gestās semper ōrnāvit, quī etiam hīs recentibus nostrīs vestrīsque domesticīs perīculīs aeternum sē testimōnium laudis datūrum esse profitētur. estque ex eō numerō quī semper apud omnīs sānctī sunt habitī itaque dictī, sīc in vestram accipiātis fidem, ut hūmānitāte vestrā levātus potius quam acerbitāte violātus esse videātur.

32

Quae dē causā prō meā cōnsuētūdine breviter simpliciterque dīxī, iūdicēs, ea cōnfīdō probātā esse omnibus. Quae autem remōtā ā meā iūdiciālīque cōnsuētūdine, et dē hominis ingeniō et commūniter dē ipsīus studiō locūtus sum, ea, iūdicēs, ā vōbīs spērō esse in bonam partem acceptā; ab eō quī iūdicium exercet, certō sciō.

Source Text: The Latin Library. Public Domain.
Translation, Audio, Morphology, and Analyses AI-generated unless otherwise specified. Copyright LexAudio, LLC.